EN

Aeneis

OriginalLiber XIpage 11 of 12

Ōceanum intereā surgēns Aurōra relīquit:

Aenēās, quamquam et sociīs dare tempus humandīs

praecipitant cūrae turbātaque fūnere mēns est,

uōta deum prīmō uictor soluēbat Eōō.

Ingentem quercum dēcīsīs undique rāmīs 5

cōnstituit tumulō fulgentiaque induit arma,

Mēzentī ducis exuuiās, tibi magne tropaeum

bellipotēns; aptat rōrāntis sanguine cristās

tēlaque trunca uirī, et bis sex thōrāca petītum

perfossumque locīs, clipeumque ex aere sinistrae 10

subligat atque ēnsem collō suspendit eburnum.

Tum sociōs (namque omnis eum stīpāta tegēbat

turba ducum) sīc incipiēns hortātur ouantīs:

'Maxima rēs effecta, uirī; timor omnis abestō,

quod superest; haec sunt spolia et dē rēge superbō 15

prīmitiae manibusque meīs Mēzentius hic est.

Nunc iter ad rēgem nōbis mūrōsque Latīnōs.

Arma parāte, animīs et spē praesūmite bellum,

nē qua mora ignārōs, ubi prīmum uellere signa

adnuerint superī pūbemque ēdūcere castrīs, 20

impediat segnīsue metū sententia tardet.

Intereā sociōs inhumātaque corpora terrae

mandēmus, quī sōlus honōs Acheronte sub īmō est.

Īte,' ait 'ēgregiās animās, quae sanguine nōbīs

hanc patriam peperēre suō, decorāte suprēmīs 25

mūneribus, maestamque Euandrī prīmus ad urbem

mittātur Pallās, quem nōn uirtūtis egentem

abstulit ātra diēs et fūnere mersit acerbō.'

Sīc ait inlacrimāns, recipitque ad līmina gressum

corpus ubi exanimī positum Pallantis Acoetēs 30

seruābat senior, quī Parrhasiō Euandrō

armiger ante fuit, sed nōn fēlīcibus aequē

tum comes auspiciīs cārō datus ībat alumnō.

Circum omnis famulumque manus Trōiānaque turba

et maestum Īliadēs crīnem dē mōre solūtae. 35

Ut uērō Aenēās foribus sēsē intulit altīs

ingentem gemitum tūnsīs ad sīdera tollunt

pectoribus, maestōque immūgit rēgia lūctū.

Ipse caput niueī fultum Pallantis et ōra

ut uīdit lēuīque patēns in pectore uulnus 40

cuspidis Ausoniae, lacrimīs ita fātur obortīs:

'Tēne,' inquit 'miserande puer, cum laeta uenīret,

inuīdit Fortūna mihī, nē rēgna uidērēs

nostra neque ad sēdēs uictor ueherēre paternās?

Nōn haec Euandrō dē tē prōmissa parentī 45

discēdēns dederam, cum mē complexus euntem

mitteret in magnum imperium metuēnsque monēret

ācris esse uirōs, cum dūrā proelia gente.

Et nunc ille quidem spē multum captus inānī

fors et uōta facit cumulatque altāria dōnīs, 50

nōs iuuenem exanimum et nīl iam caelestibus ūllīs

dēbentem uānō maestī comitāmur honōre.

Īnfēlīx, nātī fūnus crūdēle uidēbis!

Hī nostrī reditūs exspectātīque triumphī?

Haec mea magna fidēs? At nōn, Euandre, pudendīs 55

uulneribus pulsum aspiciēs, nec sospite dīrum

optābis nātō fūnus pater. Eī mihi quantum

praesidium, Ausonia, et quantum tū perdis, Iūle!'

Haec ubi dēflēuit, tollī miserābile corpus

imperat, et tōtō lēctōs ex agmine mittit 60

mīlle uirōs quī sūprēmum comitentur honōrem

intersintque patris lacrimīs, sōlācia lūctūs

exigua ingentis, miserō sed dēbita patrī.

Haud segnēs aliī crātīs et molle ferētrum

arbuteīs texunt uirgīs et uīmine quernō 65

exstrūctōsque torōs obtentū frōndis inumbrant.

Hīc iuuenem agrestī sūblīmem strāmine pōnunt:

quālem uirgineō dēmessum pollice flōrem

seu mollis uiolae seu languentis hyacinthī,

cui neque fulgor adhūc nec dum sua fōrma recessit, 70

nōn iam māter alit tellūs uīrīsque ministrat.

Tum geminās uestīs aurōque ostrōque rigentīs

extulit Aenēās, quās illī laeta labōrum

ipsa suīs quondam manibus Sīdōnia Dīdō

fēcerat et tenuī tēlās discrēuerat aurō. 75

Hārum ūnam iuuenī sūprēmum maestus honōrem

induit ārsūrāsque comās obnūbit amictū,

multaque praetereā Laurentis praemia pugnae

aggerat et longō praedam iubet ōrdine dūcī;

addit equōs et tēla quibus spoliāuerat hostem. 80

Uīnxerat et post terga manūs, quōs mitteret umbrīs

īnferiās, caesō sparsūrus sanguine flammās,

indūtōsque iubet truncōs hostīlibus armīs

ipsōs ferre ducēs inimīcaque nōmina fīgī.

Dūcitur īnfēlīx aeuō cōnfēctus Acoetēs, 85

pectora nunc foedāns pugnīs, nunc unguibus ōra,

sternitur et tōtō prōiectus corpore terrae;

dūcunt et Rutulō perfūsōs sanguine currūs.

Post bellātor equus positīs īnsignibus Aethōn

it lacrimāns guttīsque ūmectat grandibus ōra. 90

Hastam aliī galeamque ferunt, nam cētera Turnus

uictor habet. Tum maesta phalanx Teucrīque sequuntur

Tyrrhēnīque omnēs et uersīs Arcades armīs.

Postquam omnis longē comitum praecesserat ōrdō,

substitit Aenēās gemitūque haec addidit altō: 95

'Nōs aliās hinc ad lacrimās eadem horrida bellī

fāta uocant: saluē aeternum mihi, maxime Pallā,

aeternumque ualē.' Nec plūra effātus ad altōs

tendēbat mūrōs gressumque in castra ferēbat.

Iamque ōrātōrēs aderant ex urbe Latīnā 100

uēlātī rāmīs oleae ueniamque rogantēs:

corpora, per campōs ferrō quae fūsa iacēbant,

redderet ac tumulō sineret succēdere terrae;

nūllum cum uictīs certāmen et aethere cassīs;

parceret hospitibus quondam socerīsque uocātīs. 105

Quōs bonus Aenēās haud aspernanda precantīs

prōsequitur ueniā et uerbīs haec īnsuper addit:

'Quaenam uōs tantō fortūna indigna, Latīnī,

implicuit bellō, quī nōs fugiātis amīcōs?

Pācem mē exanimīs et Mārtīs sorte perēmptīs 110

ōrātīs? Equidem et uīuīs concēdere uellem.

Nec uēnī, nisi fāta locum sēdemque dedissent,

nec bellum cum gente gerō; rēx nostra relīquit

hospitia et Turnī potius sē crēdidit armīs.

Aequius huic Turnum fuerat sē oppōnere mortī. 115

Sī bellum fīnīre manū, sī pellere Teucrōs

apparat, hīs mēcum decuit concurrere tēlīs:

uixet cui uītam deus aut sua dextra dedisset.

Nunc īte et miserīs suppōnite cīuibus ignem.'

Dīxerat Aenēās. Illī obstipuēre silentēs 120

cōnuersīque oculōs inter sē atque ōra tenēbant.

Tum senior semperque odiīs et crīmine Drancēs

īnfēnsus iuuenī Turnō sīc ōre uicissim

ōrsa refert: 'Ō fāma ingēns, ingentior armīs,

uir Trōiāne, quibus caelō tē laudibus aequem? 125

Iūstitiaene prius mīrer bellīne labōrum?

Nōs uērō haec patriam grātī referēmus ad urbem

et tē, sī qua uiam dederit Fortūna, Latīnō

iungēmus rēgī. Quaerat sibi foedera Turnus.

Quīn et fātālīs mūrōrum attollere mōlēs 130

saxaque subuectāre umerīs Trōiāna iuuābit.'

Dīxerat haec ūnōque omnēs eadem ōre fremēbant.

Bis sēnōs pepigēre diēs, et pāce sequestrā

per siluās Teucrī mixtīque impūne Latīnī

errāuēre iugīs. Ferrō sonat alta bipennī 135

fraxinus, ēuertunt āctās ad sīdera pīnus,

rōbora nec cuneīs et olentem scindere cedrum

nec plaustrīs cessant uectāre gementibus ornōs.

Et iam Fāma uolāns, tantī praenuntia lūctūs,

Euandrum Euandrīque domōs et moenia replet, 140

quae modo uictōrem Latiō Pallanta ferēbat.

Arcades ad portās ruere et dē mōre uetustō

fūnereās rapuēre facēs; lūcet uia longō

ōrdine flammārum et lātē discrīminat agrōs.

Contrā turba Phrygum ueniēns plangentia iungit 145

agmina. Quae postquam mātrēs succēdere tēctīs

uīdērunt, maestam incendunt clāmōribus urbem.

At nōn Euandrum potis est uīs ūlla tenēre,

sed uenit in mediōs. Feretrō Pallante repostō

prōcubuit super atque haeret lacrimānsque gemēnsque, 150

et uia uix tandem uōcī laxāta dolōre est:

'Nōn haec, ō Pallā, dederās prōmissa parentī,

cautius ut saeuō uellēs tē crēdere Mārtī.

Haud ignārus eram quantum noua glōria in armīs

et praedulce decus prīmō certāmine posset. 155

Prīmitiae iuuenīs miserae bellīque propinquī

dūra rudīmenta, et nūllī exaudīta deōrum

uōta precēsque meae! Tūque, ō sanctissima coniūnx,

fēlīx morte tuā neque in hunc seruāta dolōrem!

Contrā ego uīuendō uīcī mea fāta, superstes 160

restārem ut genitor. Trōum socia arma secūtum

obruerent Rutulī tēlīs! Animam ipse dedissem

atque haec pompa domum mē, nōn Pallanta, referret!

Nec uōs arguerim, Teucrī, nec foedera nec quās

iūnximus hospitiō dextrās: sors ista senectae 165

dēbita erat nostrae. Quod sī immātūra manēbat

mors gnātum, caesīs Volscōrum mīlibus ante

dūcentem in Latium Teucrōs cecidisse iuuābit.

Quīn ego nōn aliō digner tē funūre, Pallā,

quam pius Aenēās et quam magnī Phryges et quam 170

Tyrrhēnīque ducēs, Tyrrhēnum exercitus omnis.

Magna tropaea ferunt quōs dat tua dextera lētō;

tū quoque nunc stārēs immānīs truncus in aruīs,

esset pār aetās et ĭdem sī rōbur ab annīs,

Turnē. Sed īnfēlīx Teucrōs quid dēmoror armīs? 175

uādite et haec memorēs rēgī mandāta referte:

quod uītam moror inuīsam Pallante perēmptō

dextera causa tua est, Turnum gnātōque patrīque

quam dēbēre uidēs. Meritīs uacat hic tibi sōlus

fortūnaeque locus. Nōn uītae gaudia quaerō, 180

nec fās, sed gnāto mānīs perferre sub īmōs.'

Aurōra intereā miserīs mortālibus almam

extulerat lūcem referēns opera atque labōrēs:

iam pater Aenēās, iam curuō in lītore Tarchōn

cōnstituēre pyrās. Hūc corpora quisque suōrum 185

mōre tulēre patrum, subiectīsque ignibus ātrīs

conditur in tenebrās altum cālīgine caelum.

Ter circum accēnsōs cīnctī fulgentibus armīs

dēcurrēre rogōs, ter maestum fūneris ignem

lūstrāuēre in equīs ululātūsque ōre dēdēre. 190

Spargitur et tellūs lacrimīs, sparguntur et arma,

it caelō clāmōrque uirum clangorque tubārum.

Hīc aliī spolia occīsīs dērepta Latīnīs

cōniciunt ignī, galeās ēnsīsque decōrōs

frēnaque feruentīsque rotās; pars mūnera nōta, 195

ipsōrum clipeōs et nōn fēlīcia tēla.

Multa boum circā mactantur corpora Mortī,

saetigerōsque suēs raptāsque ex omnibus agrīs

in flammam iugulant pecudēs. Tum lītore tōtō

ārdentis spectant sociōs sēmustaque seruant 200

busta, neque āuellī possunt, nōx ūmida dōnec

inuertit caelum stēllīs ārdentibus aptum.

Nec minus et miserī dīuersā in parte Latīnī

innumerās strūxēre pyrās, et corpora partim

multa uirum terrae īnfodiunt, āuectaque partim 205

fīnitimōs tollunt in agrōs urbīque remittunt.

Cētera cōnfūsaeque ingentem caedis aceruum

nec numerō nec honōre cremant; tunc undique uastī

certātim crēbrīs cōnlūcent ignibus agrī.

Tertia lūx gelidam caelō dīmōuerat umbram: 210

maerentēs altum cinerem et cōnfūsa ruēbant

ossa focīs tepidōque onerābant aggere terrae.

Iam uērō in tēctīs, praedīuitis urbe Latīnī,

praecipuus fragor et longī pars maxima lūctūs.

Hīc mātrēs miseraeque nurūs, hīc cāra sorōrum 215

pectora maerentum puerīque parentibus orbī

dīrum exsecrantur bellum Turnīque hymenaeōs;

ipsum armīs ipsumque iubent dēcernere ferrō,

quī rēgnum Italiae et prīmōs sibi poscat honōrēs.

Ingrauat haec saeuus Drancēs sōlumque uocārī 220

testātur, sōlum poscī in certāmina Turnum.

Multa simul contrā uariīs sententia dictīs

prō Turnō, et magnum rēgīnae nōmen obumbrat,

multa uirum meritīs sustentat fāma tropaeīs.

Hōs inter mōtus, mediō in flagrante tumultū, 225

ecce super maestī magnā Diomēdis ab urbe

lēgātī respōnsa ferunt: nihil omnibus āctum

tantōrum impēnsīs operum, nīl dōna neque aurum

nec magnās ualuisse precēs, alia arma Latīnīs

quaerenda, aut pācem Trōiānō ab rēge petendum. 230

Dēficit ingentī lūctū rēx ipse Latīnus:

fātālem Aenēān manifēstō nūmine ferrī

admonet īra deum tumulīque ante ōra recentēs.

Ergō concilium magnum prīmōsque suōrum

imperiō accītōs alta intrā līmina cōgit. 235

Ollī cōnuēnēre fluuntque ad rēgia plēnīs

tēcta uiīs. Sedet in mediīs et maximus aeuō

et prīmus scēptrīs haud laetā fronte Latīnus.

Atque hīc lēgātōs Aetōla ex urbe remissōs

quae referant fārī iubet, et respōnsa reposcit 240

ōrdine cūncta suō. Tum facta silentia linguīs,

et Venulus dictō pārēns ita fārier īnfīt:

'Vīdimus, ō cīuēs, Diomēdem Argīuaque castra,

atque iter ēmēnsī cāsūs superāuimus omnīs,

contigimusque manum quā concidit Īlia tellūs. 245

Ille urbem Argyripam patriae cognōmine gentis

uictor Gargānī condēbat Iāpygis agrīs.

Postquam intrōgressī et cōram data cōpia fandī,

mūnera praeferimus, nōmen patriamque docēmus,

quī bellum intulerint, quae causa attrāxerit Arpōs. 250

Audītīs ille haec placidō sīc reddidit ōre:

'Ō fortūnātae gentēs, Sāturnia rēgna,

antīquī Ausoniī, quae uōs fortūna quiētōs

sollicitat suādetque ignōta lacessere bella?

Quīcumque Īliacōs ferrō uiolāuimus agrōs 255

(mittō ea quae mūrīs bellandō exhausta sub altīs,

quōs Simois premat ille uirōs) īnfanda per orbem

supplicia et scelerum poenās expendimus omnēs,

uel Priamō miseranda manus; scit trīste Mineruae

sīdus et Euboicae cautēs ultorque Caphēreus. 260

Mīlitiā ex illā dīuersum ad lītus abāctī

Ātrīdēs Proteī Menelāus adusque columnās

exsulat, Aetnaeōs uīdit Cyclōpas Ulixēs.

Rēgna Neoptolemī referam uersōsque penātīs

Īdomeneī? Libycōne habitantīs lītore Locrōs? 265

Ipse Mycēnaeus magnōrum ductor Achīuum

coniugis īnfandae prīma inter līmina dextrā

oppetiit, dēuictam Asiam subsēdit adulter.

Inuīdisse deōs, patriīs ut redditus ārīs

coniugium optātum et pulchram Calydōna uidērem? 270

Nunc etiam horribilī uīsū portenta sequuntur

et sociī āmissī petiērunt aethera pennīs

flūminibusque uagantur auēs (heu, dīra meōrum

suppliciā!) et scopulōs lacrimōsīs uōcibus implent.

Haec adeō ex illō mihi iam spēranda fuērunt 275

tempore cum ferrō caelestia corpora dēmēns

appetiī et Veneris uiolāuī uulnere dextram.

Nē uērō, nē mē ad tālīs impellite pugnās.

Nec mihi cum Teucrīs ūllum post ēruta bellum

Pergama nec ueterum meminī laetorue malōrum. 280

Mūnera quae patriīs ad mē portātis ab ōrīs

uertite ad Aenēān. Stetimus tēla aspera contrā

cōntulimusque manūs: expertō crēdite quantus

in clipeum adsurgat, quō turbine torqueat hastam.

Sī duo praetereā tālīs Īdaea tulisset 285

terra uirōs, ultrō Īnachiās uēnisset ad urbēs

Dardanus, et uērsīs lūgēret Graecia fātīs.

Quidquid apud dūrae cessātum est moenia Trōiae,

Hectoris Aenēaeque manū uictōria Grāium

haesit et in decimum uestīgia rettulit annum. 290

Ambō animīs, ambō īnsignēs praestantibus armīs,

hīc pietāte prior. Coeant in foedera dextrae,

quā datur; ast armīs concurrant arma cauēte.'

Et respōnsa simul quae sint, rēx optime, rēgis

audīstī et quae sit magnō sententia bellō.' 295

Vix ea lēgātī, uariusque per ōra cucurrit

Ausonidum turbāta fremor, ceu saxa morantur

cum rapidōs amnīs, fit clausō gurgite murmur

uīcīnaeque fremunt rīpae crepitantibus undīs.

Ut prīmum plācātī animī et trepida ōra quiērunt, 300

praefātus dīuōs soliō rēx īnfit ab altō:

'Ante equidem summā dē rē statuisse, Latīnī,

et uellem et fuerat melius, nōn tempore tālī

cōgere concilium, cum mūrōs adsidet hostīs.

Bellum importūnum, cīuēs, cum gente deōrum 305

inuictīsque uirīs gerimus, quōs nūlla fatīgant

proelia nec uictī possunt absistere ferrō.

Spem sī quam ascītīs Aetōlum habuistis in armīs,

pōnite. Spēs sibi quisque; sed haec quam angusta uidētis.

Cētera quā rērum iaceant perculsa ruīna, 310

ante oculōs interque manūs sunt omnia uestrās.

Nec quemquam incūsō: potuit quae plūrima uirtūs

esse, fuit; tōtō certātum est corpore rēgnī.

Nunc adeō quae sit dubiae sententia mēntī,

expediam et paucīs (animōs adhibēte) docēbō. 315

Est antīquus ager Tuscō mihi proximus amnī,

longus in occāsum, fīnīs super usque Sicānōs;

Auruncī Rutulīque serunt, et uōmere dūrōs

exercent collīs atque hōrum asperrima pāscunt.

Haec omnīs regiō et celsī plaga pīnea montīs 320

cēdat amīcitiae Teucrōrum, et foederis aequās

dīcāmus lēgēs sociōsque in rēgna uocēmus:

cōnsīdant, sī tantus amor, et moenia condant.

Sīn aliōs fīnīs aliamque capessere gentem

est animus possuntque solō dēcēdere nostrō, 325

bis dēnās Italō texāmus rōbore nāuīs;

seu plūrīs complēre ualent, iacet omnis ad undam

mātereīs: ipsī numerumque modumque carīnis

praecipiant, nōs aera, manūs, nāuālia dēmus.

Praetereā, quī dicta ferant et foedera firment 330

centum ōrātōrēs prīmā dē gente Latīnōs

īre placet pācisque manū praetendere rāmōs,

mūnera portantīs aurīque eborisque talentā

et sellam rēgnī trabeamque īnsignia nostrī.

Cōnsulite in medium et rēbus succurrite fessīs.' 335

Tum Drānces īdem īnfēnsus, quem glōria Turnī

oblīquā inuidiā stimulīsque agitābat amārīs,

largus opum et linguā melior, sed frīgida bellō

dextera, cōnsiliīs habitus nōn futtilis auctor,

sēditiōne potēns (genus huic māterna superbum 340

nōbilitās dabat, īncertum dē patre ferēbat),

surgit et hīs onerat dictīs atque aggerat īrās:

'Rēm nūllī obscūram nostrae nec uōcis egentem

cōnsulis, ō bone rēx: cunctī sē scīre fatentur

quid fortūna ferat populī, sed dīcere mussant. 345

Det lībertātem fandī flātūsque remittat,

cuius ob auspicium īnfaustum mōrēsque sinistrōs

(dīcam equidem, licet arma mihī mortemque minētur)

lūmina tot cecidisse dūcum tōtamque uidēmus

cōnsēdisse urbem lūctū, dum Trōia temptat 350

castra fugae fīdēns et caelum territat armīs.

Ūnum etiam dōnīs istīs, quae plūrima mittī

Dardanidīs dīcīque iubēs, ūnum, optime rēgum,

ādiciās, nec tē ūllīus uiolentia uincat

quīn nātam ēgregiō generō dignisque hymenaeīs 355

des pater, et pācem hanc aeternō foedere iungās.

Quod sī tantus habet mentēs et pectora terror,

ipsum obtestēmur ueniamque ōrēmus ab ipsō:

cēdat, iūs proprium rēgī patriaeque remittat.

Quid miserōs totiēns in aperta perīcula cīuīs 360

prōicis, ō Latiō caput hōrum et causa malōrum?

Nūlla salūs bellō, pācem tē poscimus omnēs,

Turne, simul pācis solum inuiolābile pignus.

Prīmus ego, inuīsum quem tū tibi fingīs (et esse

nīl moror), ēn supplex ueniō. Miserēre tuōrum, 365

pōne animōs et pulsus abī. Sat fūnera fūsī

uīdimus īngentīs et dēsōlāuimus agrōs.

Aut, sī fāma mouet, sī tantum pectore rōbur

concipis et sī adeō dōtālis rēgia cordī est,

audē atque aduersum fīdēns fer pectus in hostem. 370

Scīlicet ut Turnō contingat rēgia coniūnx,

nōs animae uīlēs, inhumāta īnflētaque turba,

sternāmur campīs. Etiam tū, sī qua tibī uīs,

sī patriī quid Mārtis habēs, illum aspice contrā

quī uocat.' 375

Tālibus exārsit dictīs uiolentia Turnī.

Dat gemitum rumpitque hās īmō pectore uōcēs:

'Larga quidem semper, Drānce, tibi cōpia fandī

tum cum bella manūs poscunt, patribusque uocātīs

prīmus ades. Sed nōn replenda est cūria uerbīs, 380

quae tūtō tibi magna uolant, dum distinet hostem

agger mūrōrum nec inundant sanguine fossae.

Proinde tonā ēloquiō (solitum tibi) mēque timōris

argue tū, Drāncē, quandō tōt strāgis aceruōs

Teucrōrum tua dextra dedit, passimque tropaeīs 385

īnsignīs agrōs. Possit quid uīuida uirtūs

experiāre licet, nec longē scīlicet hostēs

quaerendī nōbīs; circumstant undique mūrōs.

Īmus in aduersōs (quid cessās?) an tibi Māuors

uēntōsa in linguā pedibusque fugācibus istīs 390

semper erit?

Pulsus ego? Aut quisquam meritō, foedissime, pulsum

arguet, Īliacō tumidum quī crēscere Thybrim

sanguine et Euandrī tōtam cum stirpe uidēbit

prōcubuisse domum atque exūtōs Arcadas armīs? 395

Haud ita mē expertī Bitiās et Pandarus ingēns

et quōs mīlle diē uictor sub Tartara mīsī,

inclūsus mūrīs hostīlīque aggere saeptus.

Nūlla salūs bellō? Capitī cane tālia, dēmēns,

Dardaniō rēbusque tuīs. Proinde omnia magnō 400

nē cessā turbāre metū atque extollere uīrīs

gentis bis uictae, contrā premere arma Latīnī.

Nunc et Myrmidonum procerēs Phrygia arma tremēscunt,

nunc et Tȳdīdēs et Lārīsaeus Achillēs,

amnis et Hadriacās retrō fugit Aufidus undās. 405

Uel cum sē pauidum contrā mea iūrgia fingit,

artificis scelus, et formīdine crīmen acerbat.

Numquam animam tālem dextrā hāc (absiste mouērī)

āmittēs: habitet tēcum et sit pectore in istō.

Nunc ad tē et tua magna, pater, cōnsulta reuertor. 410

Sī nūllam nostrīs ultrā spem pōnis in armīs,

sī tam dēsertī sumus et semel agmine uersō

funditus occidimus neque habet Fortūna regressum,

ōrēmus pācem et dextrās tendāmus inertīs.

Quamquam ō sī solitae quicquam uirtūtis adesset! 415

Ille mihi ante aliōs fortūnātusque labōrum

ēgregiusque animī, quī, nē quid tāle uidēret,

prōcubuit moriēns et humum semel ōre momordit.

Sīn et opēs nōbīs et adhūc intācta iuuentūs

auxiliōque urbēs Italae populīque supersunt, 420

sīn et Trōiānīs cum multō glōria uēnit

sanguine (sunt illīs sua fūnera, pārque per omnīs

tempestās), cūr indecorēs in līmine prīmō

dēficimus? Cūr ante tubam tremor occupat artūs?

Multa diēs uariīque labor mūtābilis aeuī 425

rettulit in melius, multōs alterna reuīsēns

lūsit et in solidō rūrsus Fortūna locāuit.

Nōn erit auxiliō nōbīs Aetōlus et Arpī:

at Messāpus erit fēlīxque Tolumnius et quōs

tōt populī mīsēre ducēs, nec parua sequētur 430

glōria dēlēctōs Latiō et Laurentibus agrīs.

Est et Volscōrum ēgregiā dē gente Camilla

agmen agēns equitum et flōrentīs aere cateruās.

Quod sī mē sōlum Teucrī in certāmina poscunt

idque placet tantumque bonīs commūnibus obstō, 435

nōn adeō hās exōsa manus Victōria fūgit

ut tanta quicquam prō spē temptāre recūsem.

Ībō animīs contrā, uel magnum praestet Achillem

factaque Volcānī manibus paria induat armā

ille licet. Uōbīs animam hanc socerōque Latīnō 440

Turnus ego, haud ūllī ueterum uirtūte secundus,

dēuōuī. Sōlum Aenēās uocat? Et uocet ōrō;

nēc Drāncēs potius, sīue est haec īra deōrum,

morte luat, sīue est uirtūs et glōria, tollat.'

Illī haec inter sē dubiīs dē rēbus agēbant 445

certantēs: castra Aenēās aciemque mouēbat.

Nuntius īngentī per rēgia tēcta tumultū

ecce ruit magnīsque urbem terrōribus implet:

īnstrūctōs aciē Tiberīnō ā flūmine Teucrōs

Tyrrhēnamque manum tōtīs dēscendere campīs. 450

Extemplō turbātī animī concussaque uulgī

pectora et arrēctae stimulīs haud mollibus īrae.

Arma manū trepidī poscunt, fremit arma iuuentūs,

flent maestī mussantque patrēs. Hīc undique clāmor

dissēnsū uariō magnus sē tollit in aurās, 455

haud secus atque altō in lūcō cum forte cateruae

cōnsēdēre auium, piscōsōue amne Padūsae

dant sonitum raucī per stāgna loquācia cycnī.

'Immo,' ait 'ō cīuēs,' arreptō tempore Turnus,

'Cōgite concilium et pācem laudāte sedentēs; 460

illī armīs in rēgna ruunt.' Nec plūra locūtus

corripuit sēsē et tēctīs citus extulit altīs.

'Tū, Voluse, armārī Volscōrum ēdīce manīplīs,

dūc' ait 'et Rutulōs. Equitem Messāpus in armīs,

et cum frātre Corās lātīs diffundite campīs. 465

Pars aditūs urbis firment turrīsque capessant;

cētera, quā iussō, mēcum manus īnferat arma.'

Īlicet in mūrōs tōtā discurritur urbe.

Concilium ipse pater et magna incepta Latīnus

dēserit ac trīstī turbātus tempore differt, 470

multaque sē incūsat quī nōn accēperit ultrō

Dardanium Aenēān generumque ascīuerit urbī.

Praefodiunt aliī portās aut saxa sudēsque

subuectant. Bellō dat signum rauca cruentum

būcina. Tum mūrōs uariā cinxēre corōnā 475

mātrōnae puerīque, uocat labor ultimus omnīs.

Nec nōn ad templum summāsque ad Palladis arcēs

subuehitur magnā mātrum rēgīna cateruā

dōna ferēns, iuxtāque comes Lāuīnia uirgō,

causa malī tantī, oculōs dēiecta decōrōs. 480

Succēdunt mātrēs et templum tūre uapōrant

et maestās altō fundunt dē līmine uōcēs:

'Armipotēns, praeses bellī, Trītōnia uirgō,

frange manū tēlum Phrygiī praedōnis, et ipsum

prōnum sterne solō portīsque effunde sub altīs.' 485

Cingitur ipse furēns certātim in proelia Turnus.

Iamque adeō rutilum thōrāca indūtus aēnīs

horrēbat squāmis sūrāsque inclūserat aurō,

tempora nūdus adhūc, laterīque accinxerat ēnsem,

fulgēbatque altā dēcurrēns aureus arce 490

exsultatque animīs et spē iam praecipit hostem:

quālis ubi abruptīs fūgit praesēpiā uinclīs

tandem līber equus, campōque potītus apertō

aut ille in pāstus armentaque tendit equārum

aut adsuētus aquae perfundī flūmine nōtō 495

ēmicat, arrēctīsque fremit ceruīcibus altē

luxuriāns lūduntque iubae per colla, per armōs.

Obuia cui Volscōrum aciē comitante Camilla

occurrit portīsque ab equō rēgīna sub ipsīs

dēsiluit, quam tōta cohors imitāta relictīs 500

ad terram dēflūxit equīs; tum tālia fātur:

'Turne, suī meritō sī qua est fīdūcia fortī,

audeō et Aeneadum prōmittō occurrere turmae

sōlaque Tyrrhēnōs equitēs īre obuia contrā.

Mē sine prīma manū temptāre perīcula bellī, 505

tū pedes ad mūrōs subsiste et moenia seruā.'

Turnus ad haec oculōs horrendā in uirgine fīxus:

'Ō decus Italiae uirgō, quās dīcere grātēs

quasue referre parem? Sed nunc, est omnia quandō

iste animus suprā, mēcum partīre labōrem. 510

Aenēās, ut fāma fidem missīque reportant

explōrātōrēs, equitum leuia improbus arma

praemīsit, quaterent campōs; ipse ardua montis

per dēserta iugō superāns aduentat ad urbem.

Fūrta parō bellī conuexō in trāmite siluae, 515

ut biuiās armātō obsīdam mīlite faucēs.

Tū Tyrrhēnum equitem cōnlātīs excipe signīs;

tēcum ācer Messāpus erit turmaeque Latīnae

Tīburtīque manus, ducis et tū concipe cūram.'

Sīc ait, et paribus Messāpum in proelia dictīs 520

hortātur sociōsque ducēs et pergit in hostem.

Est curuō anfractū uāllēs, accommoda fraudī

armōrumque dolīs, quam dēnsīs frondibus ātrum

urget utrimque latus, tenuis quō sēmita dūcit

angustaeque ferunt faucēs aditūsque malignī. 525

Hanc super in speculīs summōque in uertice montis

plānitiēs ignōta iacet tūtīque receptūs,

seu dextrā laeuāque uelīs occurrere pugnae

sīue īnstāre iugīs et grandia uoluere saxa.

Hīc iuuenis nōtā fertur regiōne uiārum 530

arripuitque locum et siluīs īnsēdit inīquīs.

Vēlōcem intereā superīs in sēdibus Ōpim,

ūnam ex uirginibus sociīs sacrāque cateruā,

compellābat et hās trīstīs Lātōnia uōcēs

ōre dabat: 'Graditur bellum ad crūdēle Camilla, 535

ō uirgō, et nostrīs nēquīquam cingitur armīs,

cāra mihi ante aliās. Nēque enim nouus iste Diānae

uēnit amor subitāque animum dulcēdine mōuit.

Pulsus ob inuidiam rēgnō uīrīsque superbās

Prīuernō antīquā Metabus cum excēderet urbe, 540

īnfantem fugiēns mediā inter proelia bellī

sustulit exsiliō comitem, mātrīsque uocāuit

nōmine Casmillae mūtātā parte Camillam.

Ipse sinū prae sē portāns iuga longa petēbat

sōlōrum nemorum: tēla undique saeua premēbant 545

et circumfūsō uolitābant mīlite Volscī.

Ecce fugae mediō summīs Amasēnus abundāns

spūmābat rīpīs, tantus sē nūbibus imber

rūperat. Ille innāre parāns īnfantis amōre

tardātur cārōque onerī timet. Omnia sēcum 550

uersantī subitō uix haec sententia sēdit:

tēlum immāne manū ualidā quod forte gerēbat

bellātor, solidum nōdis et rōbore coctō,

huic nātam libro et siluestrī sūbere clausam

implicat atque habilem mediae circumligat hastae; 555

quam dextrā īngentī lībrāns ita ad aethera fātur:

'Alma, tibi hanc, nemorum cultrīx, Lātōnia uirgō,

ipse pater famulam uoueō; tua prīma per aurās

tēla tenēns supplex hostem fugit. Accipe, testor,

dīua tuam, quae nunc dubiīs committitur aurīs.' 560

Dixit, et adductō contortum hastīle lacertō

immittit: sonuēre undae, rapidum super amnem

īnfēlīx fugit in iaculō strīdente Camilla.

At Metabus magnā propius iam urgente cateruā

dat sēsē fluuiō, atque hastam cum uirgine uictor 565

grāmineō, dōnum Triuiae, dē caespite uellit.

Nōn illum tēctīs ūllae, nōn moenibus urbēs

accēpēre (neque ipse manūs feritāte dedisset),

pāstōrum et sōlis ēxēgit montibus aeuum.

Hīc nātam in dūmīs interque horrentia lustra 570

armentālis equae mammīs et lacte ferīnō

nūtrībat teneris immulgēns ūbera labrīs.

Utque pedum prīmīs īnfāns uestīgia plantīs

īnstiterat, iaculō palmās armāuit acūtō

spīculaque ex umerō paruae suspendit et arcum. 575

Prō crīnālī aurō, prō longae tegmine pallae

tigridis exuuiae per dorsum ā uertice pendent.

Tēla manū iam tum tenerā puerīlia torsit

et fundam teretī circum caput ēgit habēna

Strȳmoniamque gruem aut album dēiēcit olōrem. 580

Multae illam frūstrā Tyrrhēna per oppida mātrēs

optāuēre nurum; sōlā contenta Diānā

aeternum tēlōrum et uirginitātis amōrem

intemerāta colit. Uellem haud correpta fuisset

mīlitiā tālī cōnāta lacessere Teucrōs: 585

cāra mihī comitumque foret nunc ūna meārum.

Uērum age, quandoquidem fātīs urgētur acerbīs,

lābere, nympha, polō fīnīsque inuīse Latīnōs,

trīstis ubi īnfaustō committitur ōmine pugna.

Haec cape et ultrīcem pharetrā dēprōme sagittam: 590

hāc, quīcumque sacrum uiolārit uulnere corpus,

Trōs Italusque, mihī pariter det sanguine poenās.

Post ego nūbe cauā miserandae corpus et arma

īnspoliāta feram tumulō patriaeque repōnam.'

Dīxit, at illa leuis caelī dēlāpsa per aurās 595

īnsonuit nigrō circumdata turbine corpus.

At manus intereā mūrīs Trōiāna propinquat,

Etrūscīque ducēs equitumque exercitus omnis

compositī numerō in turmās. Fremit aequore tōtō

īnsultāns sonipēs et pressīs pugnat habēnīs 600

hūc conuersus et hūc; tum lātē ferreus hastīs

horret ager campīque armīs sublīmibus ārdent.

Nec nōn Messāpus contrā celerēsque Latīnī

et cum frātre Corās et uirginis āla Camillae

aduērsī campō appārent, hastāsque reductīs 605

prōtendunt longē dextrīs et spīcula uibrant,

aduentusque uirum fremitusque ārdēscit equōrum.

Iamque intrā iactum tēlī prōgressus uterque

substiterat: subitō ērumpunt clāmōre furentīs-

que exhortantur equōs, fundunt simul undique tēla 610

crēbra niuis rītū, caelumque obtexitur umbrā.

Continuō aduersīs Tyrrhēnus et ācer Aconteus

cōnīxī incurrunt hastīs prīmīque ruīnam

dant sonitū ingentī perfrāctaque quādripedantum

pectora pectoribus rumpunt; excussus Aconteus 615

fulminis in mōrēm aut tormentō ponderis āctī

praecipitat longē et uītam dispergit in aurās.

Extemplō turbātae aciēs, uersīque Latīnī

rēiciunt parmās et equōs ad moenia uertunt;

Trōes agunt, princēps turmās indūcit Asīlās. 620

Iamque propinquābant portīs rūrsusque Latīnī

clāmōrem tollunt et mollia colla reflectunt;

hī fugiunt penitusque datīs referuntur habēnīs.

Quālis ubi alternō prōcurrēns gurgite pontus

nunc ruit ad terram scopulōsque superiacit undā 625

spūmeus extrēmamque sinū perfundit harēnam,

nunc rapidus retrō atque aestū reuolūta resorbēns

saxa fugit lītusque uadō lābente relinquit:

bis Tuscī Rutulōs ēgēre ad moenia uersōs,

bis reiectī armīs respectant terga tegentēs. 630

Tertia sed postquam congressī in proelia tōtās

implicuēre inter sē aciēs lēgitque uirum uir,

tum uērō et gemitus morientum et sanguine in altō

armaque corporaque et permixtī caede uirōrum

sēmianimēs uoluuntur equī, pugna aspera surgit. 635

Orsilochus Remulī, quandō ipsum horrēbat adīre,

hastam intorsit equō ferrumque sub aure relīquit;

quō sonipēs ictū furit arduus altaque iactat

uulneris impatiēns arrēctō pectore crūra,

uoluitur ille excussus humī. Cētillus Iollān 640

īngentemque animīs, īngentem corpore et armīs

dēicit Herminium, nūdō cui uertice fulua

caesariēs nūdīque umerī nec uulnera terrent;

tantus in arma patet. Lātōs huic hasta per armōs

ācta tremit duplicatque uirum trānsfīxa dolōre. 645

Funditur āter ubīque cruor; dant fūnera ferrō

certantēs pulchramque petunt per uulnera mortem.

At mediās inter caedēs exsultat Amāzon

ūnum exserta latus pugnae, pharetrāta Camilla,

et nunc lenta manū spargēns hastīlia dēnset, 650

nunc ualidam dextrā rapit indēfessa bipennem;

aureus ex umerō sonat arcus et arma Diānae.

Illa etiam, sī quandō in tergum pulsa recessit,

spīcula conuērsō fugientia dērigit arcū.

At circum lēctae comitēs, Lārīnaque uirgō 655

Tullaque et aeratam quatiēns Tarpēia secūrim,

Italidēs, quās ipsa decus sibi dīa Camilla

dēlēgit pācīsque bonās bellīque ministrās:

quālēs Thrēiciae cum flūmina Thermōdontis

pulsant et pictīs bellantur Amāzones armīs, 660

seu circum Hippolytēn seu cum sē Mārtia currū

Penthesilēa refert, magnōque ululante tumultū

fēminea exsultant lūnātīs agmina peltīs.

Quem tēlō prīmum, quem postrēmum, aspera uirgō,

dēicis? Aut quot humī morientia corpora fundis? 665

Eunaeum Clytiō prīmum patre, cuius apertum

aduersī longā trānsuerberat abiete pectus.

Sanguinis ille uomēns rīuōs cadit atque cruentam

mandit humum moriēnsque suō sē in uulnere uersat.

Tum Līrim Pagasumque super, quōrum alter habēnās 670

suffūsō reuolūtus equō dum colligit, alter

dum subit ac dextram lābentī tendit inermem,

praecipitēs pariterque ruunt. Hīs addit Amastrum

Hippotadēn, sequiturque incumbēns ēminus hastā

Tēreaque Harpalycumque et Dēmophoonta Chromimque; 675

quōtque ēmissa manū contorsit spīcula uirgō,

tot Phrygiī cecidēre uirī. Procul Ornytus armīs

ignōtīs et equō uēnātor Iāpyge fertur,

cui pellis lātōs umerōs ērepta iuuencō

pugnātōrī operit, caput ingēns ōris hiātus 680

et mālae tēxēre lupī cum dentibus albīs,

agrestisque manūs armat sparus; ipse cateruīs

uertitur in mediīs et tōtō uertice suprā est.

Hunc illa exceptum (neque enim labor agmine uersō)

trāicit et super haec inimīcō pectore fātur: 685

'Siluīs tē, Tyrrhēne, ferās agitāre putastī?

aduēnit quī uestra diēs muliēbribus armīs

uerba redargueret. Nōmen tamen haud leue patrum

mānibus hōc referēs, tēlō cecidisse Camillae.'

Prōtinus Orsilochum et Būtēn, duo maxima Teucrum 690

corpora, sed Būtēn āuersum cuspide fīxit

lōrīcam galeamque inter, quā colla sedentis

lūcent et laeuō dēpendet parma lacertō;

Orsilochum fugiēns magnumque agitāta per orbem

ēlūdit gȳrō interior sequiturque sequentem; 695

tum ualidam perque arma uirō perque ossa secūrim

altior exsurgēns ōrantī et multa precantī

congeminat; uulnus calidō rigat ōra cerebrō.

Incidit huic subitōque aspectū territus haesit

Appennīnicolae bellātor fīlius Aunī, 700

haud Ligurum extrēmus, dum fallere fāta sinēbant.

Isque ubi sē nūllō iam cursū ēuādere pugnae

posse neque īnstantem rēgīnam āuertere cernit,

cōnsiliō uersāre dolōs ingressus et āstū

incipit haec: 'Quid tam ēgregium, sī fēmina fortī 705

fīdis equō? Dīmitte fugam et tē comminus aequō

mēcum crēde solō pugnaeque accinge pedestrī:

iam nōscēs uentōsa ferat cui glōria fraudem.'

Dīxit, at illa furēns ācrīque accēnsa dolōre

trādit equum comitī paribusque resistit in armīs 710

ēnse pedēs nūdō pūrāque interrita parmā.

At iuuenis uīcisse dolō ratus āuolat ipse

(haud mora), conuersīsque fugax aufertur habēnīs

quādripedemque citum ferrāta calce fatīgat.

'Uāne Ligus frūstrāque animīs ēlāte superbīs, 715

nēquīquam patriās temptāstī lūbricus artīs,

nec fraus tē incolumem fallācī perferet Aunō.'

Haec fātur uirgō, et pernīcibus ignea plantīs

trānsit equum cursū frēnīsque aduērsa prehēnsīs

congreditur poenāsque inimīcō ex sanguine sūmit: 720

quam facile accipiter saxō sacer ālēs ab altō

cōnsequitur pennīs sublīmem in nūbe columbam

comprēnsamque tenet pedibusque ēuīscerat uncīs;

tum cruor et uulsae lābuntur ab aethere plūmae.

At nōn haec nūllīs hominum sator atque deōrum 725

obseruāns oculīs summō sedet altus Olympō.

Tyrrhēnum genitor Tarchōnem in proelia saeua

suscitat et stimulīs haud mollibus īnicit īrās.

Ergō inter caedēs cēdentiaque agmina Tarchōn

fertur equō uariīsque īnstīgat uōcibus ālās 730

nōmine quemque uocāns, reficitque in proelia pulsōs.

'Quis metus, ō numquam dolitūrī, ō semper inertēs

Tyrrhēnī, quae tanta animīs ignāuia uēnit?

Fēmina pālantīs agit atque haec agmina uertit!

Quō ferrum quidue haec gerimus tēla inrita dextrīs? 735

At nōn in Venerem sēgnēs nocturnaque bella,

aut ubi curua chorōs indīxit tībia Bacchī.

Exspectāte dapēs et plēnae pōcula mēnsae

(hīc amor, hōc studium) dum sacra secundus haruspex

nūntiet ac lūcōs uocet hostia pinguis in altōs!' 740

Haec effātus equum in mediōs moritūrus et ipse

concitat, et Venulō aduersum sē turbidus īnfert

dēreptumque ab equō dextrā complectitur hostem

et gremium ante suum multā uī concitus aufert.

Tollitur in caelum clāmor cūnctīque Latīnī 745

conuertēre oculōs. Uolat igneus aequore Tarchōn

arma uirumque ferēns; tum summa ipsīus ab hastā

dēfringit ferrum et partīs rīmātur apertās,

quā uulnus lētāle ferat; contrā ille repugnāns

sustinet ā iugulō dextram et uim uīribus exit. 750

Utque uolāns altē raptum cum fulua dracōnem

fert aquila implicuitque pedēs atque unguibus haesit,

saucius at serpēns sinuōsa uolūmina uersat

arrēctīsque horret squāmīs et sībilat ōre

arduus īnsurgēns, illa haud minus urget obuncō 755

luctantem rōstrō, simul aethera uerberat ālīs:

haud aliter praedam Tīburtum ex agmine Tarchōn

portat ouāns. Ducis exemplum ēuentumque secūtī

Maeonidae incurrunt. Tum fātīs dēbitus Arrūns

uēlōcem iaculō et multa prior arte Camillam 760

circuit, et quae sit fortūna facillima temptat.

Quā sē cumque furēns mediō tulit agmine uirgō,

hāc Arrūns subit et tacitus uestīgia lustrat;

quā uictrīx redit illa pedemque ex hoste reportat,

hāc iuuenis fūrtim celerīs dētorquet habēnās. 765

Hōs aditūs iamque hōs aditūs omnemque pererrat

undique circuitum et certam quatit improbus hastam.

Forte sacer Cybelō Chlōreus ōlimque sacerdōs

īnsignis longē Phrygiīs fulgēbat in armīs

spūmantemque agitābat equum, quem pellis aēnīs 770

in plūmam squāmīs aurō cōnserta tegēbat.

Ipse peregrīnā ferrūgine clārus et ostrō

spīcula torquēbat Lyciō Gortȳnia cornū;

aureus ex umerīs erat arcus et aurea uātī

cassida; tum croceam chlamydemque sinūsque crepantīs 775

carbaseōs fuluō in nōdum collēgerat aurō

pictus acū tunicās et barbara tegmina crūrum.

Hunc uirgō, sīue ut templīs praefīgeret armā

Trōiā, captīuō sīue ut sē ferret in aurō

uēnātrīx, ūnum ex omnī certāmine pugnae 780

caeca sequēbātur tōtumque incauta per agmen

fēmineō praedae et spoliōrum ārdēbat amōre,

tēlum ex īnsidiīs cum tandem tempore captō

concitat et superōs Arrūns sīc uōce precātur:

'Summe deum, sanctī cūstōs Sōrāctis Apollō, 785

quem prīmī colimus, cui pīneus ārdor aceruō

pāscitur, et medium frētī pietāte per ignem

cultōrēs multā premimus uestīgia prūnā,

dā, pater, hōc nostrīs abolērī dēdecus armīs,

omnipotēns. Nōn exuuiās pulsaeue tropaeum 790

uirginis aut spolia ūlla petō, mihi cētera laudem

facta ferent; haec dīra meō dum uulnere pestis

pulsa cadat, patriās remeābō inglōrius urbēs.'

Audiit et uōtī Phoebus succēdere partem

mente dedit, partem uolucrīs dispersit in aurās: 795

sterneret ut subitā turbātam morte Camillam

adnuit ōrantī; reducem ut patria alta uidēret

nōn dedit, inque Notōs uōcem uertēre procellae.

Ergō ut missa manū sonitum dedit hasta per aurās,

conuērtere animōs ācrīs oculōsque tulēre 800

cūnctī ad rēgīnam Volscī. Nihil ipsa nec aurae

nec sonitūs memor aut uenientis ab aethere tēlī,

hasta sub exsertam dōnec perlāta papillam

haesit uirgineumque altē bibit ācta cruōrem.

Concurrunt trepidae comitēs dominamque ruentem 805

suscipiunt. Fugit ante omnīs exterritus Arrūns

laetitiā mixtōque metū, nec iam amplius hastae

crēdere nec tēlīs occurrere uirginis audet.

Ac uelut ille, prius quam tēla inīmica sequantur,

continuō in montīs sēsē āuius abdidit altōs 810

occīsō pāstōre lupus magnōue iuuencō,

cōnscius audācis factī, caudamque remulcēns

subiēcit pauitantem uterō siluāsque petīuit:

haud secus ex oculīs sē turbidus abstulit Arrūns

contentusque fugā mediīs sē immiscuit armīs. 815

Illa manū moriēns tēlum trahit, ossa sed inter

ferreus ad costās altō stat uulnere mucrō.

Lābitur exsanguīs, lābuntur frīgida lētō

lūmina, purpureus quondam color ōra relīquit.

Tum sīc exspīrāns Accam ex aequālibus ūnam 820

adloquitur, fīda ante aliās quae sōla Camillae

quīcum partīrī cūrās, atque haec ita fātur:

'Hāctenus, Acca soror, potuī: nunc uulnus acerbum

cōnficit, et tenebrīs nigrēscunt omnia circum.

Effuge et haec Turnō mandāta nouissima perfer: 825

succēdat pugnae Trōiānōsque arceat urbe.

iamque ualē.' Simul hīs dictīs linquēbat habēnās

ad terram nōn sponte fluēns. Tum frīgida tōtō

paulātim exsoluit sē corpore, lentaque colla

et captum lētō posuit caput, arma relinquēns, 830

uītaque cum gemitū fugit indignāta sub umbrās.

Tum uērō immēnsus surgēns ferit aurea clāmor

sīdera: dēiectā crūdescit pugna Camilla;

incurrunt dēnsī simul omnis cōpia Teucrum

Tyrrhēnīque ducēs Euandrīque Arcades ālae. 835

At Triuiae cūstōs iamdūdum in montibus Ōpis

alta sedet summīs spectatque interrita pugnās.

Utque procul mediō iuuenum in clāmōre furentum

prōspexit trīstī mulcātam morte Camillam,

ingemuitque deditque hās īmō pectore uōcēs: 840

'Heu nimium, uirgō, nimium crūdēle luistī

supplicium Teucrōs cōnāta lacessere bellō!

Nec tibi dēsertae in dūmīs coluisse Diānam

prōfuit aut nostrās umerō gessisse pharetrās.

Nōn tamen indecorem tua tē rēgīna relīquit 845

extrēmā iam in morte, neque hōc sine nōmine lētum

per gentīs erit aut fāmam patiēris inultae.

Nam quīcumque tuum uiolāuit uulnere corpus

morte luet meritā.' Fuit ingēns monte sub altō

rēgis Dercennī terrēnō ex aggere bustum 850

antīquī Laurentis opācāque īlice tēctum;

hīc dea sē prīmum rapidō pulcherrima nīsū

sistit et Arrūntem tumulō speculātur ab altō.

Ut uīdit fulgentem armīs ac uāna tumentem,

'Cūr' inquit 'dīuersus abīs? Hūc dērige gressum, 855

hūc peritūre uenī, capiās ut digna Camillae

praemia. Tūne etiam tēlīs moriēre Diānae?'

Dīxit, et aurātā uolucrem Thrēissa sagittam

dēprōmpsit pharetrā cornūque īnfēnsa tetendit

et dūxit longē, dōnec curuāta coīrent 860

inter sē capitā et manibus iam tangeret aequis,

laeuā aciem ferrī, dextrā neruōque papillam.

Extemplō tēlī strīdōrem aurāsque sonantīs

audiit ūna Arrūns haesitque in corpore ferrum.

Illum exspīrantem sociī atque extrēma gementem 865

oblītī ignōtō campōrum in puluere linquunt;

Ōpis ad aetherium pennīs aufertur Olympum.

Prīma fugit dominā āmissa leuis āla Camillae,

turbātī fugiunt Rutulī, fugit ācer Atīnās,

dīsiectīque ducēs dēsōlātīque manīplī 870

tūta petunt et equīs āuersī ad moenia tendunt.

Nec quisquam īnstantīs Teucrōs lētumque ferentīs

sustentāre ualet tēlīs aut sistere contrā,

sed lāxōs referunt umerīs languentibus arcūs,

quādripedumque putrem cursū quatit ungula campum. 875

Uoluitur ad mūrōs cālīgine turbidus ātrā

puluis, et ē speculīs percussae pectora mātrēs

fēmineum clāmōrem ad caelī sīdera tollunt.

Quī cursū portās prīmī inrūpēre patentīs,

hōs inimīca super mixtō premit agmine turbā, 880

nec miseram effugiunt mortem, sed līmine in ipsō,

moenibus in patriīs atque inter tūta domōrum

cōnfīxī exspīrant animās. Pars claudere portās,

nec sociīs aperīre uiam nec moenibus audent

accipere ōrantīs, oriturque miserrima caedēs 885

dēfendentum armīs aditūs inque arma ruentum.

Exclūsī ante oculōs lacrimantumque ōra parentum

pars in praecipitīs fossās urgente ruīna

uoluitur, immissīs pars caeca et concita frēnīs

ārietat in portās et dūrōs obice postīs. 890

Ipsae dē mūrīs summō certāmine mātrēs

(mōnstrat amor uērus patriae, ut uīdēre Camillam)

tēla manū trepidae iaciunt ac rōbore dūrō

stēpitibus ferrum sudibusque imitantur obustīs

praecipitēs, prīmaeque morī prō moenibus ārdent. 895

Intereā Turnum in siluīs saeuissimus implet

nūntius et iuuenī ingentem fert Acca tumultum:

dēlētās Volscōrum aciēs, cecidisse Camillam,

ingruere īnfēnsōs hostīs et Mārte secundō

omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferrī. 900

Ille furēns (et saeua Iouis sīc nūmina poscunt)

dēserit obsessōs collīs, nemora aspera linquit.

Uix ē cōnspectū exierat campumque tenēbat,

cum pater Aenēās saltūs ingressus apertōs

exsuperatque iugum siluāque ēuādit opācā. 905

Sīc ambō ad mūrōs rapidī tōtōque feruntur

agmine nec longīs inter sē passibus absunt;

ac simul Aenēās fūmantīs puluere campōs

prōspexit longē Laurentiaque agmina uīdit,

et saeuum Aenēān agnōuit Turnus in armīs 910

aduentumque pedum flātūsque audīuit equōrum.

Continuōque ineant pugnās et proelia temptent,

nī roseus fessōs iam gurgite Phoebus Hibērō

tingat equōs noctemque diē lābente redūcat.

cōnsīdunt castrīs ante urbem et moenia uāllant.

Text: Wikisource