EN

Aeneis

OriginalLiber XIIpage 12 of 12

Turnus ut īnfrāctōs aduērsō Mārte Latīnōs

dēfēcisse uidet, sua nunc prōmissa reposcī,

sē signārī oculīs, ultrō implācābilis ārdet

attollitque animōs. Poenōrum quālis in aruīs

saucius ille grauī uēnantum uulnere pectus 5

tum dēmum mouet arma leō, gaudetque comantīs

excutiēns ceruīce torōs fīxumque latrōnis

impauidus frangit tēlum et fremit ōre cruentō:

haud secus accēnsō glīscit uiolentia Turnō.

tum sīc adfātur rēgem atque ita turbidus īnfit: 10

'Nūlla mora in Turnō; nihil est quod dicta retractent

ignāuī Aeneadae, nec quae pepigēre recūsent:

congredior. Fer sacra, pater, et concipe foedus.

Aut hāc Dardanium dextrā sub Tartara mittam

dēsertōrem Asiae (sedeant spectentque Latīnī), 15

et sōlus ferrō crīmen commūne refellam,

aut habeat uictōs, cēdat Lāuīnia coniūnx.'

Ōllī sēdātō respondit corde Latīnus:

'Ō praestāns animī iuuenis, quantum ipse ferōcī

uirtūte exsuperās, tantō mē impēnsius aequum est 20

cōnsulere atque omnīs metuentem expendere cāsūs.

Sunt tibi rēgna patris Daunī, sunt oppida captā

multa manū, nec nōn aurumque animusque Latīnō est;

sunt aliae innūptae Latiō et Laurentibus aruīs

nec genus indecorēs. Sine mē haec haud mollia fātū 25

sublātīs aperīre dolīs, simul hōc animō haurī:

mē nātam nūllī ueterum sociāre procōrum

fās erat, idque omnēs dīuīque hominēsque canēbant.

Uictus amōre tuī, cognātō sanguine uictus

coniugis et maestae lacrimīs, uincla omnia rūpī; 30

prōmissam ēripuī generō, arma impia sumpsī.

Ex illō quī mē cāsus, quae, Turne, sequantur

bella, uidēs, quantōs prīmus patiāre labōrēs.

Bis magnā uictī pugnā uix urbe tuēmur

spēs Italās; recalent nostrō Thybrīna fluenta 35

sanguine adhūc campīque ingentēs ossibus albent.

Quō referor totiēns? Quae mentem insānia mūtat?

Sī Turnō exstinctō sociōs sum ascīre parātus,

cūr nōn incolumī potius certāmina tollō?

Quid cōnsanguineī Rutulī, quid cētera dīcet 40

Italiā, ad mortem sī tē (fors dicta refūtet!)

prōdiderim, nātam et cōnūbia nostra petentem?

Respice rēs bellō uariās, miserēre parentis

longaeuī, quem nunc maestum patria Ardea longē

dīuidit.' Haudquāquam dictīs uiolentia Turnī 45

flectitur; exsuperat magis aegrēscitque medendō.

Ut prīmum fārī potuit, sīc īnstitit ōre:

'Quam prō mē cūram geris, hanc precor, optime, prō mē

dēpōnās lētumque sinās prō laude pacīscī.

Et nos tēla, pater, ferrumque haud dēbile dextrā 50

spargimus, et nostrō sequitur dē uulnere sanguis.

Longē illī dea māter erit, quae nūbe fugācem

fēmineā tegat et uānīs sēsē occulat umbrīs.'

At rēgīna nouā pugnae conterrita sorte

flēbat et ārdentem generum moritūra tenēbat: 55

'Turne, per hās ego tē lacrimās, per sī quis Amātae

tangit honōs animum: spēs tū nunc ūna, senectae

tū requiēs miserae, decus imperiumque Latīnī

tē penes, in tē omnis domus inclīnāta recumbit.

Ūnum orō: dēsiste manum committere Teucrīs. 60

Quī tē cumque manent istō certāmine cāsūs

et mē, Turne, manent; simul haec inuīsa relinquam

lūmina nec generum Aenēān captīua uidēbō.'

Accēpit uōcem lacrimīs Lāuīnia mātris

flāgrantīs perfūsa genās, cui plūrimus ignem 65

subiēcit rubor et calefacta per ōra cucurrit.

Indum sanguineō uelutī uiolāuerit ostrō

sī quis ebur, aut mixta rubent ubi līlia multa

alba rosa, tālīs uirgō dabat ōre colōrēs.

Illum turbat amor fīgitque in uirgine uultūs; 70

ārdet in arma magis paucīsque adfātur Amātam:

'Nē, quaesō, nē mē lacrimīs nēue ōmine tantō

prōsequere in dūrī certāmina Mārtis euntem,

ō māter; neque enim Turnō mora lībera mortis.

Nūntius haec, Idmōn, Phrygiō mea dicta tyrannō 75

haud placitūra refer. Cum prīmum crāstina caelō

pūniceīs inuecta rotīs Aurōra rubēbit,

nōn Teucrōs agat in Rutulōs, Teucrum arma quiēscant

et Rutulī; nostrō dirimāmus sanguine bellum,

illō quaerātur coniūnx Lāuīnia campō.' 80

Haec ubi dicta dedit rapidusque in tēcta recessit,

poscit equōs gaudetque tuēns ante ōra frementīs,

Pīlumnō quōs ipsa decus dedit Ōrīthȳia,

quī candōre niuēs anteirent, cursibus aurās.

Circumstant properī aurīgae manibusque lacessunt 85

pectora plausa cauīs et colla comantia pectunt.

Ipse dehinc aurō squālentem albōque orichalcō

circumdat lōrīcam umerīs, simul aptat habendō

ēnsemque clipeumque et rubrae cornua cristae,

ēnsem quem Daunō ignipotēns deus ipse parentī 90

fēcerat et Stygiā candentem tīnxerat undā.

Exim quae mediīs īngentī adnīxa columnae

aedibus astābat, ualidam uī corripit hastam,

Actoris Auruncī spolium, quassatque trementem

uōciferāns: 'Nunc, ō numquam frūstrāta uocātus 95

hasta meōs, nunc tempus adest: tē maximus Actor,

tē Turnī nunc dextra gerit; dā sternere corpus

lōrīcamque manū ualidā lacerāre reuulsam

sēmiuirī Phrygis et foedāre in puluere crīnīs

uibrātōs calidō ferrō murrāque madentīs.' 100

Hīs agitur furiīs, tōtōque ārdentis ab ōre

scintillae absistunt, oculīs micat ācribus ignis,

mūgītūs uelutī cum prīma in proelia taurus

terrificōs ciet aut īrāscī in cornua temptat

arboris obnīxus truncō, uentōsque lacessit 105

ictibus aut sparsā ad pugnam prōlūdit harenā.

Nec minus intereā māternīs saeuus in armīs

Aenēās acuit Mārtem et sē suscitat īrā,

oblātō gaudēns compōnī foedere bellum.

Tum sociōs maestīque metum sōlātur Iūlī 110

fāta docēns, rēgīque iubet respōnsa Latīnō

certa referre uirōs et pācis dīcere lēgēs.

Postera uix summōs spargēbat lūmine montīs

orta diēs, cum prīmum altō sē gurgite tollunt

Sōlis equī lūcemque ēlātīs nāribus efflant: 115

campum ad certāmen magnae sub moenibus urbis

dīmēnsī Rutulīque uirī Teucrīque parābant

in mediōque focōs et dīs communibus ārās

grāmineās. Aliī fontemque ignemque ferēbant

uēlātī līmō et uerbēnā tempora uinctī. 120

Prōcēdit legiō Ausonidum, pīlātaque plēnīs

agmina sē fundunt portīs. Hinc Trōius omnis

Tyrrhēnusque ruit uariīs exercitus armīs,

haud secus īnstrūctī ferrō quam sī aspera Mārtis

pugna uocet. Nec nōn mediīs in mīlibus ipsī 125

ductōrēs aurō uolitant ostrōque superbī,

et genus Assaracī Mnestheus et fortis Asīlās

et Messāpus equum domitor, Neptūnia prōlēs;

utque datō signō spatia in sua quisque recessit,

dēfīgunt tellūre hastās et scūta reclīnant. 130

Tum studiō effūsae mātrēs et uulgus inermum

inualidīque senēs turris ac tēcta domōrum

obsēdēre, aliī portīs sublīmibus astant.

At Iūnō ex summō (quī nunc Albānus habētur;

tum neque nōmen erat neque honōs aut glōria montī) 135

prōspiciēns tumulō campum aspectābat et ambās

Laurentum Trōumque aciēs urbemque Latīnī.

Extemplō Turnī sīc est adfāta sorōrem

dīua deam, stagnīs quae flūminibusque sonōrīs

praesidet (hunc illī rēx aetheris altus honōrem 140

Iuppiter ēreptā prō uirginitāte sacrāuit):

'Nympha, decus fluuiōrum, animō grātissima nostrō,

scīs ut tē cūnctīs ūnam, quaecumque Latīnae

magnanimī Iouis ingrātum ascendēre cubīle,

praetulerim caelīque libēns in parte locārim: 145

disce tuum, nē mē incūsēs, Iūturna, dolōrem.

Quā uīsa est Fortūna patī Parcaeque sinēbant

cēdere rēs Latiō, Turnum et tua moenia tēxī;

nunc iuuenem imparibus uideō concurrere fātīs,

Parcārumque diēs et uīs inimīca propinquat. 150

Nōn pugnam aspicere hanc oculīs, nōn foedera possum.

Tū prō germānō sī quid praesentius audēs,

perge, decet. Forsan miserōs meliōra sequentur.'

Vix ea, cum lacrimās oculīs Iūturna profundit

terque quaterque manū pectus percussit honestum. 155

'Nōn lacrimīs hōc tempus' ait Sāturnia Iūnō:

'accelerā et frātrem, sī quis modus, ēripe mortī;

aut tū bella ciē conceptumque excute foedus.

Auctor egō audendī.' Sīc exhortāta relīquit

incertam et trīstī turbātam uulnere mentis. 160

Intereā rēgēs ingentī mōle Latīnus

quadriiugō uehitur currū (cui tempora circum

aurātī bis sēx radiī fulgentia cingunt,

Sōlis auī specimen), bīgīs it Turnus in albīs,

bīna manū lātō crispāns hastīlia ferrō. 165

Hinc pater Aenēās, Rōmānae stirpis orīgō,

sīdereō flagrāns clipeō et caelestibus armīs

et iuxtā Ascanius, magnae spēs altera Rōmae,

prōcēdunt castris, pūrāque in ueste sacerdōs

saetigerī fētum suis intōnsamque bidentem 170

attulit admōuitque pecus flagrantibus ārīs.

Illī ad surgentem cōnuērsī lūmina sōlem

dant frūgēs manibus salsās et tempora ferrō

summa notant pecudum, paterīsque altāria lībant.

Tum pius Aenēās strictō sīc ēnse precātur: 175

'Estō nunc Sōl testis et haec mihi terra uocantī,

quam propter tantōs potuī perferre labōrēs,

et pater omnipotēns et tū Sāturnia coniūnx

(iam melior, iam, dīua, precor), tūque inclute Māuors,

cūncta tuō quī bella, pater, sub nūmine torquēs; 180

fontīsque fluuiōsque uocō, quaeque aetheris altī

religiō et quae caeruleō sunt nūmina pontō:

cesserit Ausoniō sī fors uictōria Turnō,

conuenit Euandrī uictōs discēdere ad urbem,

cēdet Iūlus agrīs, nec post arma ūlla rebellēs 185

Aeneadae referent ferrōue haec rēgna lacessent.

Sīn nostrum adnuerit nōbīs uictōria Mārtem

(ut potius reor et potius dī nūmine firment),

nōn ego nec Teucrīs Italōs pārēre iubēbō

nec mihi rēgna petō: paribus sē lēgibus ambae 190

inuictae gentēs aeterna in foedera mittant.

Sacra deōsque dabō; socer arma Latīnus habētō,

imperium sollemne socer; mihi moenia Teucrī

cōnstituent urbīque dabit Lāuīnia nōmen.'

Sīc prior Aenēās, sequitur sīc deinde Latīnus 195

suspiciēns caelum, tenditque ad sīdera dextram:

'Haec eadem, Aenēā, terram, mare, sīdera, iūrō

Lātōnaeque genus duplex Iānumque bifrontem,

uimque deum īnfernam et dūrī sacrāria Dītīs;

audiat haec genitor quī foedera fulmine sancit. 200

Tangō ārās, mediōs ignis et nūmina testor:

nūlla diēs pācem hanc Italīs nec foedera rumpet,

quō rēs cumque cadent; nec mē uis ūlla uolentem

āuertet, nōn, sī tellurem effundat in undās

dīluuiō miscēns caelumque in Tartara soluat, 205

ut scēptrum hōc' (dextrā scēptrum nam forte gerēbat)

'numquam fronde leuī fundet uirgulta nec umbrās,

cum semel in siluīs īmō dē stirpe recīsum

mātre caret posuitque comās et bracchia ferrō,

ōlim arbōs, nunc artificis manus aere decōrō 210

inclūsit patribusque dedit gestāre Latīnīs.'

Tālibus inter sē firmābant foedera dictīs

cōnspectū in mediō procerum. Tum rīte sacrātās

in flammam iugulant pecudēs et uiscera uīuīs

ēripiunt, cumulantque onerātīs lancibus ārās. 215

At uērō Rutulīs impār ea pugna uidērī

iamdūdum et uariō miscērī pectora mōtū,

tum magis ut propius cernunt nōn uīribus aequīs.

Adiuuat incessū tacitō prōgressus et āram

suppliciter uenerāns dēmissō lūmine Turnus 220

pūbentēsque genae et iuuenālī in corpore pallor.

Quem simul ac Iūturna soror crēbrēscere uīdit

sermōnem et uulgī uariāre labantia corda,

in mediās aciēs fōrmam adsimulāta Camertī,

cui genus ā proauīs īngēns clārumque paternae 225

nōmen erat uirtūtis, et ipse ācerrimus armīs,

in mediās dat sēsē aciēs haud nescia rērum

rumōrēsque serit uariōs ac tālia fātur:

'Nōn pudet, ō Rutulī, prō cūnctīs tālibus ūnam

obiectāre animam? Numerōne an uīribus aequī 230

nōn sumus? Ēn, omnēs et Trōes et Arcades hī sunt,

fātālīsque manus, īnfēnsā Etrūria Turnō:

uix hostem, alternī sī congrediāmur, habēmus.

Ille quidem ad superōs, quōrum sē dēuouet ārīs,

succēdet fāmā uīuusque per ōra ferētur; 235

nōs patriā amissā dominīs pārēre superbīs

cōgēmur, quī nunc lentī cōnsēdimus aruīs.'

Tālibus incēnsa est iuuenum sententia dictīs

iam magis atque magis, serpitque per agmina murmur:

ipsī Laurentēs mūtātī ipsīque Latīnī. 240

Quī sibi iam requiem pugnae rēbusque salūtem

spērābant, nunc arma uolunt foedusque precantur

īnfēctum et Turnī sortem miserantur inīquam.

Hīs aliud maius Iūturna adiungit et altō

dat signum caelō, quō nōn praesentius ūllum 245

turbāuit mentēs Italās mōnstrōque fefellit.

Namque uolāns rubrā fuluus Iouis āles in aethrā

lītoreās agitābat auīs turbamque sonantem

agminis āligerī, subitō cum lāpsus ad undās

cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncīs. 250

Arrexēre animōs Italī, cūnctaeque uolūcrēs

conuertunt clāmōre fugam (mīrābile uīsū),

aetheraque obscūrant pennīs hostemque per aurās

factā nūbe premunt, donec uī uictus et ipsō

pondere dēfēcit praedamque ex unguibus ālēs 255

prōiēcit fluuiō, penitusque in nūbila fūgit.

Tum uērō augurium Rutulī clāmōre salūtant

expediuntque manūs, prīmusque Tolumnius augur

'Hōc erat, hōc uōtīs' inquit 'quod saepe petīuī.

Accipiō agnōscōque deōs; mē, mē duce ferrum 260

corripite, ō miserī, quōs improbus aduena bellō

territat inualidās ut auīs, et lītora uestra

uī populat. Petet ille fugam penitusque profundō

uēla dabit. Uōs ūnanimī dēnsēte cateruās

et rēgem uōbis pugnā dēfendite raptum.' 265

Dīxit, et aduersōs tēlum contorsit in hostīs

prōcurrēns; sonitum dat strīdula cornus et aurās

certa secat. Simul hōc, simul īngēns clāmor et omnēs

turbātī cuneī calefactaque corda tumultū.

Hasta uolāns, ut forte nouem pulcherrima frātrum 270

corpora constiterant contrā, quōs fīda creārat

ūna tot Arcadiō coniūnx Tyrrhēna Gylippō,

hōrum ūnum ad medium, teritur quā sūtilis aluō

balteus et laterum iūnctūrās fībula mordet,

ēgregium fōrmā iuuenem et fulgentibus armīs, 275

trānsadigit costās fuluāque effundit harēnā.

At frātrēs, animōsa phalanx accensaque lūctū,

pars gladiōs stringunt manibus, pars missile ferrum

corripiunt caecīque ruunt. Quōs agmina contrā

prōcurrunt Laurentum, hinc dēnsī rūrsus inundant 280

Trōes Agyllīnīque et pictīs Arcades armīs:

sīc omnīs amor ūnus habet dēcernere ferrō.

Dīripuēre ārās, it tōtō turbida caelō

tempestās tēlōrum ac ferreus ingruit imber,

crātērāsque focōsque ferunt. Fugit ipse Latīnus 285

pulsātōs referēns īnfectō foedere dīuōs.

Īnfrēnant aliī currūs aut corpora saltū

subiciunt in equōs et strictīs ēnsibus adsunt.

Messāpus rēgem rēgīsque īnsigne gerentem

Tyrrhēnum Aulēstēn, auidus cōnfundere foedus, 290

aduērsō prōterret equō; ruit ille recēdēns

et miser oppositīs ā tergō inuoluitur ārīs

in caput inque umerōs. At feruidus aduolat hastā

Messāpus tēlōque ōrantem multa trabālī

dēsuper altus equō grauiter ferit atque ita fātur: 295

'Hōc habet, haec melior magnīs data uictima dīuīs.'

Concurrunt Italī spoliantque calentia membra.

Obuius ambustum torrem Corynaeus ab ārā

corripit et uenientī Ebysō plāgamque ferentī

occupat ōs flammīs: ollī ingēns barba relūxit 300

nīdōremque ambusta dedit. Super ipse secūtus

caesariem laeuā turbātī corripit hostis

impressōque genū nītēns terrae applicat ipsum;

sīc rigidō latus ēnse ferit. Podalīrius Alsum

pāstōrem prīmāque aciē per tēla ruentem 305

ēnse sequēns nūdō superimminet; ille secūrī

aduērsī frōntem mediam mentumque reductā

dissicit et sparsō lātē rigat arma cruōre.

Ollī dūra quiēs oculōs et ferreus urget

somnus, in aeternam conduntur lūmina noctem. 310

At pius Aenēās dextram tendēbat inermem

nūdātō capite atque suōs clāmōre uocābat:

'Quō ruitis? Quaeue ista repēns discordia surgit?

Ō cohibēte īrās! Ictum iam foedus et omnēs

compositae lēgēs. Mihi iūs concurrere sōlī; 315

mē sinite atque auferte metūs. Ego foedera faxō

firma manū; Turnum dēbent haec iam mihi sacra.'

Hās inter uōcēs, media inter tālia uerba

ecce uirō strīdēns ālīs adlāpsa sagitta est,

incertum quā pulsa manū, quō turbine adācta, 320

quis tantam Rutulīs laudem, cāsusne deusne,

attulerit; pressa est īnsignis glōria factī,

nec sēsē Aenēae iactāuit uulnere quisquam.

Turnus ut Aenēān cēdentem ex agmine uīdit

turbātōsque ducēs, subitā spē feruidus ārdet; 325

poscit equōs atque arma simul, saltūque superbus

ēmicat in currum et manibus mōlītur habēnās.

Multa uirum uolitāns dat fortia corpora lētō.

Sēminecīs uoluit multōs: aut agmina currū

prōterit aut raptās fugientibus ingerit hastās. 330

Quālis apud gelidī cum flūmina concitus Hebrī

sanguineus Māuors clipeō increpat atque furentīs

bella mouēns immittit equōs, illī aequore apertō

ante Notos Zephyrumque uolant, gemit ultima pulsū

Thrāca pedum circumque ātrae Formīdinis ōra 335

Īraeque Īnsidiaeque, deī comitātus, aguntur:

tālis equōs alacer mediā inter proelia Turnus

fūmantīs sūdōre quatit, miserābile caesīs

hostibus īnsultāns; spargit rapida ungula rōrēs

sanguineōs mixtāque cruor calcātur harēnā. 340

Iamque necī Sthenelumque dedit Thamyrumque Pholumque,

hunc cōngressus et hunc, illum ēminus; ēminus ambō

Imbrasidās, Glaucum atque Ladēn, quōs Imbrasus ipse

nūtrierat Lyciā paribusque ornāuerat armīs

uel cōnferre manum uel equō praeuertere uentōs. 345

Parte aliā mediā Eumēdēs in proelia fertur,

antīquī prōlēs bellō praeclāra Dolōnis,

nōmine auum referēns, animō manibusque parentem,

quō quondam, castra ut Danaum speculātor adīret,

ausus Pēlīdae pretium sibi poscere currūs; 350

illum Tȳdīdēs aliō prō tālibus ausīs

adfēcit pretiō nec equīs aspīrat Achillī.

Hunc procul ut campō Turnus prōspexit apertō,

ante leuī iaculō longum per ināne secūtus

sistit equōs biiugīs et currū dēsilit atque 355

sēmianimī lāpsōque superuenit, et pede collō

impressō dextrae mucrōnem extorquet et altō

fulgentem tingit iugulō atque haec insuper addit:

'Ēn agrōs et, quam bellō, Trōiāne, petīstī,

Hesperiam mētīre iacēns: haec praemia, quī mē 360

ferrō ausī temptāre, ferunt, sīc moenia condunt.'

Huic comitem Asbȳtēn coniectā cuspide mittit

Chlōreaque Sybarimque Darētaque Thersilochumque

et sternācis equī lāpsum ceruīce Thymoetēn.

Ac uelut Ēdōnī Boreae cum spīritus altō 365

īnsonat Aegaeō sequiturque ad lītora flūctūs,

quā uentī īncubuēre, fugam dant nūbila caelō:

sīc Turnō, quācumque uiam secat, agmina cēdunt

cōnuersaeque ruunt aciēs; fert impetus ipsum

et cristam aduersō currū quatit aura uolantem. 370

Nōn tulit īnstantem Phēgeus animīsque frementem

obiēcit sēsē ad currum et spūmantia frēnīs

ōra citātōrum dextrā dētorsit equōrum.

Dum trahitur pendetque iugīs, hunc lāta retēctum

lancea cōnsequitur rumpitque īnfīxa bilīcem 375

lōrīcam et summum dēgustat uulnere corpus.

Ille tamen clipeō obiectō cōnuersus in hostem

ībat et auxilium ductō mucrōne petēbat,

cum rota praecipitem et prōcursō concitus axis

impulit effunditque solō, Turnusque secūtus 380

īmam inter galeam summī thōrācis et ōrās

abstulit ēnse caput truncumque relīquit harēnae.

Atque ea dum campīs uictor dat fūnera Turnus,

intereā Aenēān Mnestheus et fīdus Achātēs

Ascaniusque comēs castrīs statuēre cruentum 385

alternōs longā nītentem cuspide gressūs.

Saeuit et īnfrāctā luctātur harundine tēlum

ēripere auxiliōque uiam, quae proxima, poscit:

ēnse secent lātō uulnus tēlīque latebram

rescindant penitus, sēsēque in bella remittant. 390

Iamque aderat Phoebō ante aliōs dīlectus Iāpyx

Īasidēs, ācrī quondam cui captus amōre

ipse suās artīs, sua mūnera, laetus Apollō

augurium citharamque dabat celerīsque sagittās.

Ille, ut dēpositī prōferret fāta parentīs, 395

scīre potestātēs herbārum ūsumque medendī

māluit et mūtās agitāre inglōrius artīs.

Stābat acerba fremēns ingentem nīxus in hastam

Aenēās magnō iuuenum et maerentis Iūlī

concursū, lacrimīs immōbilis. Ille retortō 400

Paeonium in mōrem senior succinctus amictū

multa manū medicā Phoebīque potentibus herbīs

nēquīquam trepidat, nēquīquam spīcula dextrā

sollicitat prēnsatque tenācī forcipe ferrum.

Nūlla uiam Fortūna regit, nihil auctor Apollō 405

subuenit, et saeuus campīs magis ac magis horror

crēbrēscit propiusque malum est. Iam puluere caelum

stāre uident: subeunt equitēs et spīcula castrīs

dēnsa cadunt mediīs. It trīstis ad aethera clāmor

bellantum iuuenum et dūrō sub Mārte cadentum. 410

Hīc Venus indignō nātī concussa dolōre

dictamnum genetrīx Crētaeā carpit ab Īdā,

pūberibus caulem foliīs et flōre comantem

purpureō; nōn illa ferīs incognita caprīs

grāmina, cum tergō uolucrēs haesēre sagittae. 415

Hōc Venus obscūrō faciem circumdata nimbō

dētulit, hōc fūsum labrīs splendentibus amnem

īnficit occulte medicāns, spargitque salūbrīs

ambrosiae sūcōs et odōriferam panacēam.

Fōuit eā uulnus lymphā longaeuus Iāpyx 420

ignōrāns, subitōque omnis dē corpore fūgit

quippe dolor, omnis stetit īmō uulnere sanguis.

Iamque secūta manum nūllō cōgente sagitta

excidit, atque nouae rediēre in prīstina uīrēs.

'Arma citī properāte uirō! Quid stātis?' Iāpyx 425

cōnclāmat prīmusque animōs accendit in hostem.

'Nōn haec hūmānīs opibus, nōn arte magistrā

prōueniunt, neque tē, Aenēā, mea dextera seruat:

maior agit deus atque opera ad maiōra remittit.'

Ille auidus pugnae sūrās inclūserat aurō 430

hinc atque hinc ōditque morās hastamque coruscat.

Postquam habilis laterī clipeus lōrīcaque tergō est,

Ascanium fūsīs circum complectitur armīs

summaque per galeam dēlībāns ōscula fātur:

'Disce, puer, uirtūtem ex mē uērumque labōrem, 435

fortūnam ex aliīs. Nunc tē mea dextera bellō

dēfēnsum dabit et magna inter praemia dūcet.

Tū facitō, mox cum mātūra adolēuerit aetās,

sīs memor et tē animō repetentem exempla tuōrum

et pater Aenēās et auunculus excitet Hectōr.' 440

Haec ubi dicta dedit, portis sēsē extulit ingēns

tēlum immāne manū quatiēns; simul agmine dēnsō

Antheusque Mnēstheusque ruunt, omnīsque relictīs

turba fluit castrīs. Tum caecō puluere campus

miscētur pulsūque pedum tremit excita tellūs. 445

Uīdit ab aduērsō uenientīs aggere Turnus,

uīdere Ausoniī, gelidusque per īma cucurrit

ossa tremor; prīma ante omnis Iūturna Latīnōs

audiit agnōuitque sonum et tremefacta refūgit.

Ille uolat campōque ātrum rapit agmen apertō. 450

Quālis ubi ad terrās abruptō sīdere nimbus

it mare per medium (miserīs, heu, praescia longē

horrēscunt corda agricolīs: dabit ille ruīnās

arboribus strāgemque satis, ruet omnia lātē),

ante uolant sonitumque ferunt ad lītora uentī: 455

tālis in aduersōs ductor Rhoetēius hostīs

agmen agit, dēnsī cuneīs sē quisque coāctīs

adglomerant. Ferit ēnse grauem Thymbraeus Osīrim,

Arcetium Mnēstheus, Epulōnem obtruncat Achātēs

Ūfentemque Gyās; cadit ipse Tolumnius augur, 460

prīmus in aduersōs tēlum quī torserat hostīs.

Tollitur in caelum clāmor, uersīque uicissim

puluerulenta fugā Rutulī dant terga per agrōs.

Ipse neque āuersōs dignātur sternere mortī

nec pede cōngressōs aequō nec tēla ferentīs 465

īnsequitur: sōlum dēnsā in cālīgine Turnum

uestīgat lustrāns, sōlum in certāmina poscit.

Hōc concussa metū mentem Iūturna uirāgō

aurīgam Turnī media inter lōra Metiscum

excutit et longē lāpsum tēmōne relīquit; 470

ipsa subit manibusque undantīs flectit habēnās

cūncta gerēns, uōcemque et corpus et arma Metiscī.

Nigra uelut magnās dominī cum dīuitis aedēs

peruolat et pennīs alta ātria lustrat hirundō

pābula parua legēns nīdīsque loquācibus escās, 475

et nunc porticibus uacuīs, nunc ūmida circum

stagna sonat: similīs mediōs Iūturna per hostīs

fertur equīs rapidōque uolāns obit omnia currū,

iamque hīc germānum iamque hīc ostentat ouantem

nec cōnferre manum patitur, uolat āuia longē. 480

Haud minus Aenēās tortōs legit obuius orbīs,

uestīgatque uirum et disiecta per agmina magnā

uōce uocat. Quotiēns oculōs coniēcit in hostem

ālipedumque fugam cursū temptāuit equōrum,

āuērsōs totiēns currūs Iūturna retorsit. 485

Heu, quid agat? Uariō nēquīquam flūctuat aestū,

dīuersaeque uocant animum in contrāria cūrae.

Huic Messāpus, utī laeuā duo forte gerēbat

lenta, leuis cursū, praefīxa hastīlia ferrō,

Hōrum ūnum certō contorquēns dērigit ictū. 490

Substitit Aenēās et sē collēgit in arma

poplite subsīdēns; apicem tamen incita summum

hasta tulit summāsque excussit uertice cristās.

Tum uērō adsurgunt īrae, īnsidiīsque subāctus,

dīuērsōs ubi sēnsit equōs currumque referrī, 495

multa Iouem et laesī testātus foederis ārās

iam tandem inuādit mediōs et Mārte secundō

terribilis saeuam nūllō discrīmine caedem

suscitat, īrārumque omnīs effundit habēnās.

Quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine caedēs 500

dēuersās obitumque ducum, quōs aequore tōtō

inque uicem nunc Turnus agit, nunc Trōius hērōs,

expediat? Tantōn placuit concurrere mōtū,

Iuppiter, aeterna gentīs in pāce futūrās?

Aenēās Rutulum Sucrōnem (ea prīma ruentīs 505

pugna locō statuit Teucrōs) haud multa morantem

excipit in latus et, quā fāta celerrima, crūdum

trānsadigit costās et crātīs pectoris ēnsem.

Turnus equō dēiectum Amycum frātremque Diōrēn,

congressus pedes, hunc uenientem cuspide longā, 510

hunc mucrōne ferit, currūque abscīsa duōrum

suspendit capita et rōrantia sanguine portat.

Ille Talōn Tanaimque necī fortemque Cethēgum,

trīs ūnō congressū, et maestum mittit Onītēn,

nōmen Echīonium mātrisque genus Peridīae; 515

hīc frātrēs Lyciā missōs et Apollinis agrīs

et iuuenem exōsum nēquīquam bella Menoetēn,

Arcada, piscōsae cui circum flūmina Lernae

ars fuerat pauperque domus nec nōta potentum

mūnera, conductāque pater tellūre serēbat. 520

Ac uelut immissī dīuersīs partibus ignēs

ārentem in siluam et uirgulta sonantia laurō,

aut ubi dēcursū rapidō dē montibus altīs

dant sonitum spūmōsī amnēs et in aequora currunt

quisque suum populātus iter: nōn segnius ambō 525

Aenēās Turnusque ruunt per proelia; nunc, nunc

flūctuat īra intus, rumpuntur nescia uincī

pectora, nunc tōtīs in uulnera uīribus ītur.

Murrānum hīc, atauōs et auōrum antīqua sonantem

nōmina per rēgēsque āctum genus omne Latīnōs, 530

praecipitem scopulō atque ingentis turbine saxī

excutit effunditque solō; hunc lōra et iuga subter

prōuoluēre rotae, crēbrō super ungula pulsū

incita nec dominī memorum prōculcat equōrum.

Ille ruentī Hyllō animīsque immāne frementī 535

occurrit tēlumque aurāta ad tempora torquet:

ollī per galeam fīxō stetit hasta cerēbrō.

Dextera nec tua tē, Grāium fortissime Crētheu,

ēripuit Turnō, nec dī tēxēre Cupencum

Aenēā ueniente suī: dedit obuia ferrō 540

pectora, nec miserō clipeī mora prōfuit aereī.

Tē quoque Laurentēs uīdērunt, Aeole, campī

oppetere et lātē terram consternere tergō.

Occidis, Argīuae quem nōn potuēre phalangēs

sternere nec Priamī rēgnōrum ēuersor Achillēs; 545

hīc tibi mortis erant mētae, domus alta sub Īdā,

Lyrnēsī domus alta, solō Laurente sepulcrum.

Tōtae adeō conuersae aciēs omnēsque Latīnī,

omnēs Dardanidae, Mnēstheus ācerque Serestus

et Messāpus equum domitor et fortis Asīlās 550

Tuscōrumque phalānx Euandrīque Arcades ālae,

prō sē quisque uirī summā nītuntur opum uī;

nec mora nec requiēs, uastō certāmine tendunt.

Hīc mentem Aenēae genetrīx pulcherrima mīsit

īret ut ad mūrōs urbīque aduerteret agmen 555

ōcius et subitā turbāret clāde Latīnōs.

Ille ut uestīgāns dīuersa per agmina Turnum

hūc atque hūc aciēs circumtulit, aspicit urbem

immūnem tantī bellī atque impūne quiētam.

Continuō pugnae accendit maiōris imāgō: 560

Mnēsthea Sergestumque uocat fortemque Serestum

ductōrēs, tumulumque capit quō cētera Teucrum

concurrit legiō, nec scūta aut spīcula dēnsī

dēpōnunt. Celsō medius stāns aggere fātur:

'Nē qua meīs estō dictīs mora, Iuppiter hāc stat, 565

neu quis ob inceptum subitum mihi sēgnior ītō.

Urbem hodiē, causam bellī, rēgna ipsa Latīnī,

nī frēnum accipere et uictī pārēre fatentur,

ēruam et aequa solō fūmantia culmina pōnam.

Scīlicet exspectem libeat dum proelia Turnō 570

nostra patī rūrsusque uelit concurrere uictus?

Hōc caput, ō cīuēs, haec bellī summa nefandī.

Ferte facēs properē foedusque reposcite flammīs.'

Dīxerat, atque animīs pariter certantibus omnēs

dant cuneum dēnsāque ad mūrōs mōle feruntur; 575

scālae imprōuīsō subitusque appāruit ignis.

Discurrunt aliī ad portās prīmōsque trucīdant,

ferrum aliī torquent et obumbrant aethera tēlīs.

Ipse inter prīmōs dextram sub moenia tendit

Aenēās, magnāque incūsat uōce Latīnum 580

testāturque deōs iterum sē ad proelia cōgī,

bis iam Italōs hostīs, haec altera foedera rumpī.

Exoritur trepidōs inter discordia cīuīs:

urbem aliī reserāre iubent et pandere portās

Dardanidīs ipsumque trahunt in moenia rēgem; 585

arma ferunt aliī et pergunt dēfendere mūrōs,

inclūsās ut cum latebrōsō in pūmice pāstor

uestīgāuit apēs fūmōque implēuit amārō;

illae intus trepidae rērum per cērea castra

discurrunt magnīsque acuunt strīdōribus īrās; 590

uoluitur āter odor tēctīs, tum murmure caecō

intus saxa sonant, uacuās it fūmus ad aurās.

Accidit haec fessīs etiam fortūna Latīnīs,

quae tōtam lūctū concussit funditus urbem.

Rēgīnā ut tēctīs uenientem prōspicit hostem, 595

incessī mūrōs, ignīs ad tēcta uolārē,

nusquam aciēs contrā Rutulās, nūlla agmina Turnī,

īnfēlīx pugnae iuuenem in certāmine crēdit

exstīnctum et subitō mentem turbāta dolōre

sē causam clāmat crīmenque caputque malōrum, 600

multaque per maestum dēmēns effāta furōrem

purpureōs moritūra manū discindit amictūs

et nōdum īnfōrmīs lētī trabe nectit ab altā.

Quam clādem miserae postquam accēpēre Latīnae,

fīlia prīma manū flāuōs Lāuīnia crīnīs 605

et roseās laniāta genās, tum cētera circum

turba furit, resonant lātē plangōribus aedēs.

Hinc tōtam īnfēlīx uulgātur fāma per urbem:

dēmittunt mentēs, it scissā ueste Latīnus

coniugis attonitus fātīs urbīsque ruīnā, 610

cānitiem immundō perfūsam puluere turpāns.

Multaque sē īncūsat, quī nōn accēperit ante

Dardanium Aenēān generumque adscīverit ultrō.

Intereā extrēmō bellātor in aequore Turnus

pālantis sequitur paucōs iam sēgnior atque 615

iam minus atque minus successū laetus equōrum.

attulit hunc illī caecīs terrōribus aura

commixtum clāmōrem, arrēctāsque impulit aurīs

cōnfūsae sonus urbis et inlaetābile murmur.

'Eī mihi! Quid tantō turbantur moenia lūctū? 620

Quisue ruit tantus dīuersā clāmor ab urbe?'

Sīc ait, adductīsque āmēns subsistit habēnīs.

Atque huic, in faciem soror ut cōnuērsa Metiscī

aurīgae currumque et equōs et lōra regēbat,

tālibus occurrit dictīs: 'Hāc, Turne, sequāmur 625

Trōiugenās, quā prīma uiam uictōria pandit;

sunt aliī quī tēcta manū dēfendere possint.

Ingruit Aenēās Italīs et proelia miscet,

et nōs saeua manū mittāmus fūnera Teucrīs.

Nec numerō īnferior pugnae neque honōre recēdēs.' 630

Turnus ad haec:

'Ō soror, et dūdum agnōuī, cum prīma per artem

foedera turbastī tēque haec in bella dedistī,

et nunc nēquīquam fallis dea. Sed quis Olympō

dēmissam tantōs uoluit tē ferre labōrēs? 635

Ān frātrīs miserī lētum ut crūdēle uidērēs?

Nam quid agō? Aut quae iam spondet Fortūna salūtem?

Uīdi oculōs ante ipse meōs mē uōce uocantem

Murrānum, quō nōn superat mihi cārior alter,

oppetere ingentem atque ingentī uulnere uictum. 640

Occidit īnfēlīx nē nostrum dēdecus Ūfēns

aspiceret; Teucrī potiuntur corpore et armīs.

Exscindīne domōs (id rēbus dēfuit ūnum)

perpetiar, dextrā nec Drancis dicta refellam?

Terga dabō et Turnum fugientem haec terra uidēbit? 645

Usque adeōne morī miserum est? Uōs ō mihi, Mānēs,

este bonī, quoniam superīs āuersa uoluntās.

sāncta ad uōs anima atque istīus inscia culpae

dēscendam magnōrum haud umquam indignus auōrum.'

Vix ea fātus erat: mediōs uolat ecce per hostīs 650

uectus equō spūmante Sacēs, aduersa sagittā

saucius ōra, ruitque implōrāns nōmine Turnum:

'Turne, in tē sūprēma salūs, miserēre tuōrum.

Fulminat Aenēās armīs summāsque minātur

dēiectūrum arcēs Italum excidiōque datūrum, 655

iamque facēs ad tēcta uolant. In tē ōra Latīnī,

in tē oculōs referunt; mussat rēx ipse Latīnus

quōs generōs uocet aut quae sēsē ad foedera flectat.

Praetereā rēgīna, tuī fīdissima, dextrā

occidit ipsa suā lūcemque exterrita fūgit. 660

Sōlī prō portīs Messāpus et ācer Atīnās

sustentant aciēs. Circum hōs utrimque phalangēs

stant dēnsae strictīsque seges mucrōnibus horret

ferrea; tū currum dēsertō in grāmine uersās.'

Obstipuit uariā cōnfūsus imāgine rērum 665

Turnus et obtūtū tacitō stetit; aestuat ingēns

ūnō in corde pudor mixtōque insānia lūctū

et furiīs agitātus amor et cōnscia uirtus.

Ut prīmum discussae umbrae et lūx reddita mentī,

ārdentīs oculōrum orbīs ad moenia torsit 670

turbidus ēque rotis magnam respexit ad urbem.

Ecce autem flammīs inter tabulāta uolūtus

ad caelum undābat uertex turrimque tenēbat,

turrim compactīs trabibus quam ēdūxerat ipse

subdideratque rotās pontīsque instrāuerat altōs. 675

'Iam iam fāta, soror, superant, absiste morārī;

quō deus et quō dūra uocat Fortūna sequāmur.

Stat cōnferre manum Aenēae, stat, quidquid acerbī est,

morte patī, neque mē indecorem, germāna, uidēbis

amplius. Hunc, ōrō, sine mē furere ante furōrem.' 680

Dīxit, et ē currū saltum dedit ōcius aruīs

perque hostīs, per tēla ruit maestamque sorōrem

Dēserit ac rapidō cursū media agmina rumpit.

Ac uelutī montis saxum dē uertice praeceps

cum ruit āuulsum uentō, seu turbidus imber 685

prōluit aut annīs soluit sublāpsa uetustās;

fertur in abruptum magnō mōns improbus āctū

exsultatque solō, siluās armenta uirōsque

inuoluēns sēcum: disiecta per agmina Turnus

sīc urbis ruit ad mūrōs, ubi plūrima fūsō 690

sanguine terra madet strīduntque hastīlibus aurae,

significatque manū et magnō simul incipit ōre:

'Parcite iam, Rutulī, et uōs tēla inhibēte, Latīnī.

Quaecumque est fortūna, mea est; mē uērius ūnum

prō uōbīs foedus luere et dēcernere ferrō.' 695

discessēre omnēs mediī spatiumque dedēre.

At pater Aenēās audītō nōmine Turnī

dēserit et mūrōs et summās dēserit arcēs

praecipitatque morās omnīs, opera omnia rumpit

laetitiā exsultāns horrendumque intonat armīs: 700

quantus Athōs aut quantus Eryx aut ipse coruscīs

cum fremit īlicibus quantus gaudetque niuālī

uertice sē attollēns pater Appennīnus ad aurās.

Iam uērō et Rutulī certātim et Trōes et omnēs

conuertēre oculōs Italī, quīque alta tenēbant 705

moenia quīque īmōs pulsābant ariete mūrōs,

armaque dēposuēre umerīs. Stupet ipse Latīnus

ingentīs, genitōs dīuersīs partibus orbis,

inter sē coiisse uirōs et cernere ferrō.

Atque illī, ut uacuō patuērunt aequore campī, 710

Prōcursū rapidō coniectīs ēminus hastīs

inuādunt Mārtem clipeīs atque aere sonōrō.

Dat gemitum tellūs; tum crēbrōs ēnsibus ictūs

congeminant, fors et uirtus miscētur in ūnum.

Ac uelut ingentī Sīlā summōue Taburnō 715

cum duo cōnuērsīs inimīca in proelia taurī

frontibus incurrunt, pauidī cessēre magistrī,

stat pecus omne metū mūtum, mussantque iuuencae

quis nemorī imperitet, quem tōtā armenta sequantur;

illī inter sēsē multa uī uulnera miscent 720

cornuaque obnīxī īnfīgunt et sanguine largō

colla armōsque lauant, gemitū nemus omne remūgit:

nōn aliter Trōs Aenēās et Daunius hērōs

concurrunt clipeīs, ingēns fragor aethera complet.

Iuppiter ipse duās aequātō exāmine lancēs 725

sustinet et fāta impōnit dīuersa duōrum,

quem damnet labor et quō uergat pondere lētum.

Ēmicat hīc impūne putāns et corpore tōtō

altē sublātum cōnsurgit Turnus in ēnsem

et ferit; exclāmant Trōes trepidīque Latīnī, 730

arrēctaeque ambōrum aciēs. At perfidus ēnsis

frangitur in mediōque ārdentem dēserit ictū,

nū fuga subsidiō subeat. Fugit ōcior Eurō

ut capulum ignōtum dextramque aspexit inermem.

Fāma est praecipitem, cum prīma in proelia iūnctōs 735

cōnscendēbat equōs, patriō mucrōne relictō,

dum trepidat, ferrum aurīgae rapuisse Metiscī;

idque diū, dum terga dabant pālantia Teucrī,

suffēcit; postquam arma deī ad Volcānia uentum est,

mortālis mucrō glaciēs ceu futtilis ictū 740

dissiluit, fuluā resplendent fragmina harēnā.

Ergō āmēns dīuersa fugā petit aequora Turnus

et nunc hūc, inde hūc incertōs implicat orbīs;

undique enim dēnsā Teucrī inclūsēre corōnā

atque hinc uāsta palus, hinc ardua moenia cingunt. 745

Nec minus Aenēās, quamquam tardāta sagittā

interdum genua impediunt cursumque recūsant,

insequitur trepidīque pedem pede feruidus urget:

inclūsum uelutī sī quandō flūmine nactus

ceruum aut pūniceae saeptum formīdine pennae 750

uēnātor cursū canis et latrātibus īnstat;

ille autem īnsidiīs et rīpā territus altā

mīlle fugit refugitque uiās, at uīuidus Umber

haeret hiāns, iam iamque tenet similīsque tenentī

increpuit mālīs morsūque ēlūsus inānī est; 755

tum uērō exoritur clāmor rīpaeque lacūsque

respōnsant circā et caelum tonat omne tumultū.

Ille simul fugiēns Rutulōs simul increpat omnīs

nōmine quemque uocāns nōtumque efflāgitat ēnsem.

Aenēās mortem contrā praesēnsque minātur 760

exitium, sī quisquam adeat, terretque trementīs

excīsūrum urbem minitāns et saucius instat.

Quīnque orbīs explent cursū totidemque retexunt

hūc illūc; neque enim leuia aut lūdīcra petuntur

praemia, sed Turnī dē uīta et sanguine certant. 765

Forte sacer Faunō foliīs oleaster amārīs

hīc steterat, nautīs ōlim uenerābile lignum,

seruātī ex undīs ubi fīgere dōna solēbant

Laurentī dīuō et uōtās suspendere uestīs;

sed stirpem Teucrī nūllō discrīmine sacrum 770

sustulerant, pūrō ut possent concurrere campō.

Hīc hasta Aenēae stābat, hūc impetus illam

dētulerat fīxam et lentā rādīce tenēbat.

Incubuit uoluitque manū conuellere ferrum

Dardanidēs, tēlōque sequī quem prēndere cursū 775

nōn poterat. Tum uērō āmēns formīdine Turnus

'Faune, precor, miserēre' inquit 'tōque optima ferrum

Terra tenē, coluī uestrōs sī semper honōrēs,

quōs contrā Aeneadae bellō fēcēre profānōs.'

Dīxit, opemque deī nōn cassa in uōta uocāuit. 780

Namque diū luctāns lentōque in stirpe morātus

uīribus haud ūllīs ualuit disclūdere morsūs

rōboris Aenēās. Dum nītitur ācer et īnstat,

rūrsus in aurīgae faciem mūtāta Metiscī

prōcurrit frātrīque ēnsem dea Daunia reddit. 785

Quod Venus audācī nymphae indignāta licēre

accessit tēlumque altā ab rādīce reuellit.

Ollī sublīmēs armīs animīsque refectī,

hīc gladiō fīdēns, hīc ācer et arduus hastā,

adsistunt contrā certāmina Mārtis anhēlī. 790

Iūnōnem intereā rēx omnipotentis Olympī

adloquitur fuluā pugnās dē nūbe tuentem:

'Quae iam fīnis erit, coniūnx? Quid dēnique restat?

Indigetem Aenēān scīs ipsa et scīre fatēris

dēbērī caelō fātīsque ad sīdera tollī. 795

Quid struis? Aut quā spē gelidīs in nūbibus haerēs?

Mortālīn decuit uiolārī uulnere dīuum?

Aut ēnsem (quid enim sine tē Iūtūrna ualēret?)

ēreptum reddī Turnō et uim crēscere uictīs?

Dēsine iam tandem precibusque īnflectere nostrīs, 800

nē tē tantus edit tacitam dolor et mihi cūrae

saepe tuō dulcī trēstēs ex ōre recursent.

Uentum ad suprēmum est. Terrīs agitāre uel undīs

Trōiānōs potuistī, īnfandum accendere bellum,

dēfōrmāre domum et lūctū miscēre hymenaeōs: 805

ulterius temptāre uetō.' Sīc Iuppiter orsus;

sīc dea summissō contrā Sāturnia uultū:

'Ista quidem quia nōta mihī tua, magne, uoluntās,

Iuppiter, et Turnum et terrās inuīta relīquī;

nec tū mē āeriā sōlam nunc sēde uidērēs 810

digna indigna patī, sed flammīs cincta sub ipsā

stārem aciē traheremque inimīca in proelia Teucrōs.

Iūturnam miserō (fateor) succurrere frātrī

suāsī et prō uītā maiōra audēre probāuī,

nōn ut tēla tamen, nōn ut contenderet arcum; 815

adiūrō Stygiī caput implācābile fontis,

ūna superstitiō superīs quae reddita dīuīs.

Et nunc cēdō equidem pugnāsque exōsa relinquō.

Illud tē, nūllā fātī quod lēge tenētur,

prō Latiō obtestor, prō maiestāte tuōrum: 820

cum iam cōnubiīs pācem fēlīcibus (estō)

compōnent, cum iam lēgēs et foedera iungent,

nē uetus indigenās nōmen mūtāre Latīnōs

neu Trōas fierī iubeās Teucrōsque uocārī

aut uōcem mūtāre uirōs aut uertere uestem. 825

Sit Latium, sint Albānī per saecula rēgēs,

sit Rōmāna potēns Italā uirtūte propāgō:

occidit, occideritque sinās cum nōmine Trōia.'

Ollī subrīdēns hominum rērumque repertor:

'Es germāna Iouis Sāturnīque altera prōlēs, 830

īrārum tantōs uoluis sub pectore flūctūs.

Uērum age et inceptum frūstrā summitte furōrem:

dō quod uīs, et mē uictusque uolēnsque remittō.

Sermōnem Ausoniī patrium mōrēsque tenēbunt,

utque est nōmen erit; commixtī corpore tantum 835

subsīdent Teucrī. Mōrem rītūsque sacrōrum

ādiciam faciamque omnīs ūnō ōre Latīnōs.

Hinc genus Ausoniō mixtum quod sanguine surget,

suprā hominēs, suprā īre deōs pietāte uidēbis,

nec gēns ūlla tuōs aeque celebrābit honōrēs.' 840

Adnuit hīs Iūnō et mentem laetāta retorsit;

intereā excēdit caelō nūbemque relinquit.

Hīs āctīs aliud genitor sēcum ipse uolūtat

Iūturnamque parat frātris dīmittere ab armīs.

Dīcuntur geminae pestēs cognōmine Dīrae, 845

quās et Tartaream Nōx intempesta Megaeram

ūnō eōdemque tulit partū, paribusque reuīnxit

serpentum spīrīs uentōsāsque addidit ālās.

Hae Iouis ad solium saeuīque in līmine rēgis

appārent acuuntque metum mortālibus aegrīs, 850

sī quandō lētum horrificum morbōsque deum rēx

mōlītur, meritās aut bellō territat urbēs.

Hārum ūnam celerem dēmīsit ab aethere summō

Iuppiter inque omen Iūturnae occurrere iussit:

illa uolat celerīque ad terram turbine fertur. 855

Nōn secus ac neruō per nūbem impulsa sagitta,

armātam saeuī Parthus quam felle uenēnī,

Parthus sīue Cydōn, tēlum immedicābile, torsit,

strīdēns et celerīs incognita trānsilit umbrās:

tālīs sē sata Nocte tulit terrāsque petīuit. 860

Postquam aciēs uidet Īliacās atque agmina Turnī,

ālitis in paruae subitam collecta figūram,

quae quondam in bustīs aut culminibus dēsertīs

nocte sedēns sērum canit importūna per umbrās—

hanc uersa in faciem Turnī sē pestis ob ōra 865

fertque refertque sonāns clipeumque ēuerberat ālīs.

Illī membra nouus soluit formīdine torpor,

arrēctaeque horrore comae et uōx faucibus haesit.

At procul ut Dīrae strīdōrem agnōuit et ālās,

īnfēlīx crīnīs scindit Iūturna solūtōs 870

unguibus ōra soror foedāns et pectora pugnīs:

'Quid nunc tē tua, Turne, potest germāna iuuāre?

aut quid iam dūrae superat mihi? Quā tibi lūcem

arte morer? Tālīn possum mē oppōnere mōnstrō?

Iam iam linquō aciēs. Nē mē terrēte timentem, 875

obscēnae uolucrēs: ālārum uerbera nōscō

lētālemque sonum, nec fallunt iussa superba

magnanimī Iouis. Haec prō uirginitāte repōnit?

Quō uītam dedit aeternam? Cūr mortis adēmpta est

condiciō? Possem tantōs fīnīre dolōrēs 880

nunc certē, et miserō frātrī comes īre per umbrās!

Immortālis egō? Aut quīcquam mihi dulce meōrum

tē sine, frāter, erit? Ō quae satis īma dehīscat

terra mihī, Mānīsque deam dēmittat ad īmōs?'

Tantum effāta caput glaucō cōntēxit amictū 885

multa gemēns et sē fluuiō dea condidit altō.

Aenēās īnstat contrā tēlumque coruscat

ingēns arboreum, et saeuō sīc pectore fātur:

'Quae nunc deinde mora est? Aut quid iam, Turne, retractās?

Nōn cursū, saeuīs certandum est comminus armīs. 890

Uerte omnīs tētē in faciēs et contrahe quidquid

sīue animīs sīue arte ualēs; optā ardua pennīs

astra sequī clausumque cauā tē condere terrā.'

Ille caput quassāns: 'Nōn mē tua feruida terrent

dicta, ferōx; dī mē terrent et Iuppiter hostis.' 895

Nec plūra effātus saxum circumspicit ingēns,

saxum antīquum ingēns, campō quod forte iacēbat,

līmes agrō positus lītem ut discerneret aruīs.

Uix illum lēctī bis sēx ceruīce subīrent,

quālia nunc hominum prōdūcit corpora tellūs; 900

ille manū raptum trepidā torquēbat in hostem

altior īnsurgēns et cursū concitus hērōs.

Sed neque currentem sē nec cognōscit euntem

tollentemue manū saxumue immāne mouentem;

genua labant, gelidus concrēuit frīgore sanguis. 905

Tum lapis ipse uirī uacuum per ināne uolūtus

nec spatium ēuāsit tōtum neque pertulit ictum.

Ac uelut in somnīs, oculōs ubi languida pressit

nocte quiēs, nēquīquam auidōs extendere cursūs

uelle uidēmur et in mediīs cōnātibus aegrī 910

succidimus; nōn lingua ualet, nōn corpore nōtae

sufficiunt uīrēs nec uōx aut uerba sequuntur:

sīc Turnō, quācumque uiam uirtūte petīuit,

successum dea dīra negat. Tum pectore sēnsūs

uertuntur uariī; Rutulōs aspectat et urbem 915

cūnctāturque metū lētumque īnstāre tremēscit,

nec quō sē ēripiat, nec quā uī tendat in hostem,

nec currūs usquam uidet aurīgamue sorōrem.

Cūnctantī tēlum Aenēās fātāle coruscat,

sortītus fortūnam oculīs, et corpore tōtō 920

ēminus intorquet. Mūrālī concita numquam

tormentō sīc saxa fremunt nec fulmine tantī

dissultant crepitūs. Uolat ātrī turbinis īnstar

exitium dīrum hasta ferēns ōrāsque reclūdit

lōrīcae et clipeī extrēmōs septemplicis orbīs; 925

per medium strīdēns trānsit femur. Incidit ictus

ingēns ad terram duplicātō poplite Turnus.

Cōnsurgunt gemitū Rutulī tōtusque remūgit

mōns circum et uōcem lātē nemora alta remittunt.

Ille humilīs supplex oculōs dextramque precantem 930

prōtendēns 'Equidem meruī nec dēprecor' inquit;

'ūtere sorte tuā. Miserī tē sī qua parentis

tangere cūra potest, ōrō (fuit et tibi tālis

Anchīsēs genitor) Daunī miserēre senectae

et mē, seu corpus spoliātum lūmine māuīs, 935

redde meīs. Uīcistī et uictum tendere palmās

Ausoniī uidēre; tua est Lāuīnia coniūnx,

ulterius nē tende odiīs.' Stetit ācer in armīs

Aenēās uoluēns oculōs dextramque repressit;

et iam iamque magis cūnctantem flectere sermō 940

coeperat, īnfēlīx umerō cum apparuit altō

balteus et nōtīs fulsērunt cingula bullīs

Pallantis puerī, uictum quem uulnere Turnus

strāuerat atque umerīs inimīcum īnsigne gerēbat.

Ille, oculīs postquam saeuī monimenta dolōris 945

exuuiāsque hausit, furiīs accēnsus et īrā

terribilis: 'Tūne hinc spoliīs indūte meōrum

ēripiāre mihī? Pallās tē hōc uulnere, Pallās

immōlat et poenam scelerātō ex sanguine sūmit.'

Hōc dīcēns ferrum aduersō sub pectore condit 950

feruidus; ast illī soluuntur frīgore membra

uītaque cum gemitū fugit indignāta sub umbrās.

Text: Wikisource