EN

Aeneis

OriginalLiber Xpage 10 of 12

Panditur intereā domus omnipotentis Olympī

conciliumque uocat dīuum pater atque hominum rēx

sīdeream in sēdem, terrās unde arduus omnīs

castraque Dardanidum aspectat populōsque Latīnōs.

Cōnsīdunt tēctīs bipatentibus, incipit ipse: 5

'Caelicolae magnī, quianam sententia uōbīs

uersa retrō tantumque animīs certātis inīquīs?

Abnueram bellō Italiam concurrere Teucrīs.

Quae contrā uetitum discordia? Quis metus aut hōs

aut hōs arma sequī ferrumque lacessere suāsit? 10

Adueniet iūstum pugnae (nē arcessite) tempus,

cum fera Karthāgō Rōmānīs arcibus ōlim

exitium magnum atque Alpīs immittet apertās:

tum certāre odiīs, tum rēs rapuisse licēbit.

Nunc sinite et placitum laetī compōnite foedus.' 15

Iuppiter haec paucīs; at nōn Venus aurea contrā

pauca refert:

'Ō pater, ō hominum rērumque aeterna potestās

(namque aliud quid sit quod iam implōrāre queāmus?),

cernis ut īnsultent Rutulī, Turnusque ferātur 20

per mediōs īnsignis equīs tumidusque secundō

Mārte ruat? Nōn clausa tegunt iam moenia Teucrōs;

quīn intrā portās atque ipsīs proelia miscent

aggeribus mūrōrum et inundant sanguine fossae.

Aenēās ignārus abest. Numquamne leuārī 25

obsidiōne sinēs? Mūrīs iterum imminet hostis

nāscentis Trōiae nec nōn exercitus alter,

atque iterum in Teucrōs Aetōlīs surgit ab Arpīs

Tȳdīdēs. Equidem crēdō, mea uulnera restant

et tua prōgeniēs mortālia dēmoror arma. 30

Sī sine pāce tuā atque inuītō nūmine Trōes

Italiam petiēre, luant peccāta neque illōs

iūueris auxiliō; sīn tot respōnsa secūtī

quae superī mānēsque dabant, cūr nunc tua quisquam

uertere iussa potest aut cūr noua condere fāta? 35

Quid repetam exustās Erycīnō in lītore classīs,

quid tempestātum rēgem uentōsque furentīs

Aeoliā excītōs aut āctam nūbibus Īrim?

Nunc etiam mānīs (haec intemptāta manēbat

sors rērum) mouet et superīs immissa repente 40

Allēctō mediās Italum bacchāta per urbēs.

Nīl super imperiō moueor. Spērāuimus ista,

dum fortūna fuit. Uincant, quōs uincere māuīs.

Sī nūlla est regiō Teucrīs quam det tua coniūnx

dūra, per ēuersae, genitor, fūmantia Trōiae 45

excidia obtestor: liceat dīmittere ab armīs

incolumem Ascanium, liceat superesse nepōtem.

Aenēās sānē ignōtīs iactētur in undīs

et quācumque uiam dederit Fortūna sequātur:

hunc tegere et dīrae ualeam subdūcere pugnae. 50

Est Amathūs, est celsa mihī Paphus atque Cythēra

Īdaliaeque domus: positīs inglōrius armīs

exigat hīc aeuum. Magnā diciōne iubētō

Karthāgō premat Ausoniam; nihil urbibus inde

obstābit Tyriīs. Quid pestem ēuādere bellī 55

iūuit et Argolicōs medium fūgisse per ignīs

totque maris uastaeque exhausta perīcula terrae,

dum Latium Teucrī recidīuaque Pergama quaerunt?

Nōn satius cinerēs patriae īnsēdisse suprēmōs

atque solum quō Trōia fuit? Xanthum et Simoēnta 60

redde, ōrō, miserīs iterumque reuoluere cāsūs

dā, pater, Īliacōs Teucrīs.' Tum rēgia Iūnō

ācta furōre grāuī: 'Quid mē alta silentia cōgis

rumpere et obductum uerbīs uulgāre dolōrem?

Aenēān hominum quisquam dīuumque subēgit 65

bella sequī aut hostem rēgī sē īnferre Latīnō?

Italiam petiit fātīs auctōribus, estō,

Cassandrae impulsus furiīs: num linquere castra

hortātī sumus aut uītam committere uentīs?

Num puerō summam bellī, num crēdere mūrōs, 70

Tyrrhēnamque fidem aut gentīs agitāre quietās?

Quis deus in fraudem, quae dūra potentia nostra

ēgit? Ubi hīc Iūnō dēmissaue nūbibus Īrīs?

Indignum est Italōs Trōiam circumdare flammīs

nāscentem et patriā Turnum cōnsistere terrā, 75

cui Pīlumnus auus, cui dīua Venīlia māter:

quid face Trōiānōs ātrā uim ferre Latīnīs,

arua aliēna iugō premere atque āuertere praedās?

Quid socerōs legere et gremiīs abdūcere pactās,

pacem ōrāre manū, praefīgere puppibus arma? 80

Tū potes Aenēān manibus subdūcere Grāium

prōque uirō nebulam et uentōs obtendere inānīs,

et potes in totidem classem conuertere nymphās:

nōs aliquid Rutulōs contrā iūuisse nefandum est?

"Aenēās ignārus abest": Ignārus et absit. 85

Est Paphus Īdaliumque tibī, sunt alta Cythēra:

quid grauidam bellīs urbem et corda aspera temptās?

Nōsne tibī flūxās Phrygiae rēs uertere fundō

cōnāmur? Nōs? An miserōs quī Trōas Achīuīs

obiēcit? Quae causa fuit cōnsurgere in arma 90

Eurōpamque Asiamque et foedera soluere fūrtō?

Mē duce Dardanius Spartam expugnāuit adulter,

aut ego tēla dedī fōuīue Cupīdine bella?

Tum decuit metuisse tuīs: nunc sēra querēlīs

haud iūstīs adsurgis et inrita iūrgia iactās.' 95

Tālibus ōrābat Iūnō, cūnctīque fremēbant

caelicolae adsēnsū uariō, ceu flāmina prīma

cum dēprēnsa fremunt siluīs et caeca uolūtant

murmura uentūrōs nautīs prōdentia uentōs.

Tum pater omnipotēns, rērum cui prīma potestās, 100

īnfit (eō dīcente deum domus alta silēscit

et tremefacta solō tellūs, silet arduus aethēr,

tum Zephyrī posuēre, premit placida aequora pontus):

'Accipite ergō animīs atque haec mea fīgite dicta.

Quandoquidem Ausoniōs coniungī foedere Teucrīs 105

haud licitum, nec uestra capit discordia fīnem,

quae cuique est fortūna hodiē, quam quisque secat spem,

Trōs Rutulusne fuat, nūllō discrīmine habēbō,

seu fātīs Italum castra obsidiōne tenentur

sīue errōre malō Trōiae monitīsque sinistrīs. 110

Nec Rutulōs soluō. Sua cuique exōrsa labōrem

fortūnamque ferent. Rēx Iuppiter omnibus īdem.

fāta uiam inuenient.' Stygiī per flūmina frātris,

per pice torrentīs ātrāque uorāgine rīpās

adnuit et tōtum nūtū tremefēcit Olympum. 115

Hīc fīnis fandī. Soliō tum Iuppiter aureō

surgit, caelicolae medium quem ad līmina dūcunt.

Intereā Rutulī portīs circum omnibus īnstant

sternere caede uirōs et moenia cingere flammīs.

At legiō Aeneadum uāllīs obsessa tenētur 120

nec spēs ūlla fugae. Miserī stant turribus altīs

nēquīquam et rārā mūrōs cinxēre corōnā

Āsius Imbrasidēs Hicetāoniusque Thymoetēs

Assaracīque duo et senior cum Castore Thymbris,

prīma aciēs; hōs germānī Sarpēdonis ambō 125

et Clarus et Thaemōn Lyciā comitantur ab altā.

Fert ingēns tōtō cōnīxus corpore saxum,

haud partem exiguam montis, Lyrnēsius Acmōn,

nec Clytiō genitōre minor nec frātre Menestheō.

Hī iaculīs, illī certant dēfendere saxīs 130

mōlīrīque ignem neruōque aptāre sagittās.

Ipse inter mediōs, Veneris iūstissima cūra,

Dardanius caput, ecce, puer dētēctus honestum,

quālis gemma micat fuluum quae dīuidit aurum,

aut collō decus aut capitī, uel quāle per artem 135

inclūsum buxō aut Ōriciā terebinthō

lūcet ebur; fūsōs ceruīx cui lactea crīnīs

accipit et mollī subnectēns circulus aurō.

Tē quoque magnanimae uīdērunt, Ismare, gentēs

uulnera dērigere et calamōs armāre uenēnō, 140

Maeoniā generōse domō, ubi pinguia culta

exercentque uirī Pactōlusque inrigat aurō.

Adfuit et Mnēstheus, quem pulsī prīstina Turnī

aggere mūrōrum sublīmem glāria tollit,

et Capys: hinc nōmen Campānae dūcitur urbī. 145

Illī inter sēsē dūrī certāmina bellī

contulerant: mediā Aenēās freta nocte secābat.

Namque ut ab Ēuandrō castrīs ingressus Etrūscīs

rēgem adit et rēgī memorat nōmenque genusque

quidue petat quidue ipse ferat, Mēzentius arma 150

quae sibi conciliet, uiolentaque pectora Turnī

ēdocet, hūmānīs quae sit fīdūcia rēbus

admonet immiscetque precēs, haud fit mora, Tarchōn

iungit opēs foedusque ferit; tum lībera fātī

classem cōnscendit iussīs gēns Lȳdia dīuum 155

externō commissa ducī. Aenēia puppis

prīma tenet rōstrō Phrygiōs subiūncta leōnēs,

imminet Īda super, profugīs grātissima Teucrīs.

Hīc magnus sedet Aenēās sēcumque uolūtat

ēuentus bellī uariōs, Pallāsque sinistrō 160

adfīxus laterī iam quaerit sīdera, opācae

noctis iter, iam quae passus terrāque marīque.

Pandite nunc Helicōna, deae, cantūsque mouēte,

quae manus intereā Tuscīs comitētur ab ōrīs

Aenēān armetque ratēs pelagōque uehātur. 165

Massicus aerātā prīnceps secat aequora Tīgrī,

sub quō mīlle manūs iuuenum, quī moenia Clūsī

quīque urbem liquēre Cosās, quīs tēla sagittae

gōrȳtīque leuēs umerīs et lētifer arcūs.

Ūnā toruus Abās: huic tātum īnsignibus armīs 170

agmen et aurātō fulgēbat Apolline puppīs.

Sēscentōs illī dederat Populōnia māter

expertōs bellī iuuenēs, ast Ilua trecentōs

īnsula inexhaustīs Chalybum generōsa metallīs.

Tertius ille hominum dīuumque interpres Asīlās, 175

cui pecudum fībrae, caelī cui sīdera pārent

et linguae uolucrum et praesāgī fulminis ignēs,

mīlle rapit dēnsōs aciē atque horrentibus hastīs.

Hōs pārēre iubent Alphēae ab orīgine Pīsae,

urbs Etrūsca solō. Sequitur pulcherrimus Astyr, 180

Astyr equō fīdēns et uersicolōribus armīs.

Ter centum adiciunt (mēns omnibus ūna sequendī)

quī Caerēte domō, quī sunt Miniōnis in aruīs,

et Pyrgī ueterēs intempestaeque Grauiscae.

Nōn ego tē, Ligurum ductor fortissime bellō, 185

trānsierim, Cunare, et paucīs comitāte Cupāuō,

cuius olōrīnae surgunt dē uertice pennae

(crīmen, Amor, uestrum) fōrmaeque īnsigne paternae.

Namque ferunt lūctū Cycnum Phaethontis amātī,

pōpuleās inter frondēs umbramque sorōrum 190

dum canit et maestum Mūsā sōlātur amōrem,

cānentem mollī plūmā dūxisse senectam

linquentem terrās et sīdera uōce sequentem.

Fīlius aequālīs comitātus classe cateruās

ingentem rēmīs Centaurum prōmouet: ille 195

īnstat aquae saxumque undīs immāne minātur

arduus, et longā sulcat maria alta carīnā.

Ille etiam patriīs agmen ciet Ocnus ab ōrīs,

fātidicae Mantūs et Tuscī fīlius amnis,

quī mūrōs mātrisque dedit tibi, Mantua, nōmen, 200

Mantua dīues auīs, sed nōn genus omnibus ūnum:

gēns illī triplex, populī sub gente quaternī,

ipsa caput populīs, Tuscō dē sanguine uīrēs.

Hinc quoque quingentōs in sē Mēzentius armat,

quōs patre Bēnācō uēlātus harundine glauca 205

Mincius īnfēstā dūcēbat in aequora pīnū.

It grauis Aulestēs centēnāque arbore flūctum

uerberat adsurgēns, spūmant uada marmore uersō.

Hunc uehit immānīs Trītōn et caerula concha

exterrēns freta, cui laterum tenus hispida nantī 210

frōns hominem praefert, in prīstim dēsinit aluus,

spūmea sēmiferō sub pectore murmurat unda.

Tot lēctī procerēs ter dēnīs nāuibus ībant

subsidiō Trōiae et campōs salis aere secābant.

Iamque diēs caelō concesserat almaque currū 215

noctiuagō Phoebē medium pulsābat Olympum:

Aenēās (neque enim membrīs dat cūra quiētem)

ipse sedēns clāuumque regit uēlīsque ministrat.

Atque illī mediō in spatiō chorus, ecce, suārum

occurrit comitum: nymphae, quās alma Cybēbē 220

nūmen habēre maris nymphāsque ē nāuibus esse

iusserat, innābant pariter flūctūsque secābant,

quot prius aerātae steterant ad lītora prōrae.

Agnoscunt longē rēgem lūstrantque chorēīs;

quārum quae fandī doctissima Cȳmodocēa 225

pōne sequēns dextrā puppim tenet ipsaque dorsō

ēminet ac laeuā tacitīs subrēmigat undīs.

Tum sīc ignārum adloquitur: 'Uigilāsne, deum gēns,

Aenēā? Uigila et uēlīs immitte rudentīs.

Nōs sumus, Īdaeae sacrō dē uertice pīnūs, 230

nunc pelagī nymphae, classis tua. Perfidus ut nōs

praecipitīs ferrō Rutulus flammāque premēbat,

rūpimus inuītae tua uincula tēque per aequor

quaerimus. Hanc genetrīx faciem miserāta refēcit

et dedit esse deās aeuumque agitāre sub undīs. 235

At puer Ascanius mūrō fossīsque tenētur

tēla inter media atque horrentīs Mārte Latīnōs.

Iam loca iussa tenent fortī permixtus Etrūscō

Arcas eques; mediās illīs oppōnere turmās,

nē castrīs iungant, certa est sententia Turnō. 240

Surge age et Aurōrā sociōs ueniente uocārī

prīmus in arma iubē, et clipeum cape quem dedit ipse

inuictum ignipotēns atque ōrās ambiit aurō.

Crāstina lūx, mea sī nōn inrita dicta putārīs,

ingentīs Rutulae spectābit caedis aceruōs.' 245

Dīxerat et dextrā discēdēns impulit altam

haud ignāra modī puppim: fugit illa per undās

ōcior et iaculō et uentōs aequante sagittā.

Inde aliae celerant cursūs. Stupet īnscius ipse

Trōs Anchīsiadēs, animōs tamen ōmine tollit. 250

Tum breuiter supera aspectāns conuexa precātur:

'Alma parēns Īdaea deum, cui Dindyma cordī

turrigeraeque urbēs biiugīque ad frēna leōnēs,

tū mihi nunc pugnae prīnceps, tū rīte propinquēs

augurium Phrygibusque adsīs pede, dīua, secundō.' 255

Tantum effātus, et intereā reuolūta ruēbat

mātūrā iam lūce diēs noctemque fugārat;

prīncipiō sociīs ēdīcit signa sequantur

atque animōs aptent armīs pugnaeque parent sē.

Iamque in cōnspectū Teucrōs habet et sua castra 260

stāns celsā in puppī, clipeum cum deinde sinistrā

extulit ārdentem. Clāmōrem ad sīdera tollunt

Dardanidae ē mūrīs, spēs addita suscitat īrās,

tēla manū iaciunt, quālēs sub nūbibus ātrīs

Strȳmoniae dant signa gruēs atque aethera trānant 265

cum sonitū, fūgiuntque Notōs clāmōre secundō.

At Rutulō rēgī ducibusque ea mīra uidērī

Ausoniīs, dōnēc uersās ad lītora puppīs

respiciunt tōtumque adlābī classibus aequor.

Ārdet apex capitī cristīsque ā uertice flamma 270

funditur et uastōs umbō uomit aureus ignīs:

nōn secus ac liquidā sī quandō nocte comētae

sanguineī lūgubre rubent, aut Sīrius ārdor

ille sitim morbōsque ferēns mortālibus aegrīs

nāscitur et laeuō contrīstat lūmine caelum. 275

Haud tamen audācī Turnō fīdūcia cessit

lītora praecipere et uenientīs pellere terra.

[ultrō animōs tollit dictīs atque increpat ultrō:]

'Quod uōtīs optāstis adest, perfringere dextrā.

In manibus Mārs ipse uirīs. Nunc coniugis estō 280

quisque suae tēctīque memor, nunc magna refertō

facta, patrum laudēs. Ultrō occurrāmus ad undam

dum trepidī ēgressīsque labant uestīgia prīma.

audentīs Fortūna iuuat.'

Haec ait, et sēcum uersat quōs dūcere contrā 285

uel quibus obsessōs possit concrēdere mūrōs.

Intereā Aenēās sociōs dē puppibus altīs

pontibus expōnit. Multī seruāre recursūs

languentis pelagī et breuibus sē crēdere saltū,

per rēmōs aliī. Speculātus lītora Tarchōn, 290

quā uada nōn spērat nec frācta remurmurat unda,

sed mare inoffēnsum crēscentī adlābitur aestū,

aduertit subitō prōrās sociōsque prācatur:

'Nunc, ō lēcta manūs, ualidīs incumbite rēmīs;

tollite, ferte ratēs, inimīcam findite rōstrīs 295

hanc terram, sulcumque sibī premat ipsa carīna.

Frangere nec tālī puppim statiōne recūsō

arreptā tellūre semel.' Quae tālia postquam

effātus Tarchōn, sociī cōnsurgere tōnsīs

spūmantīsque ratēs aruīs īnferre Latīnīs, 300

dōnec rōstra tenent siccum et sēdēre carīnae

omnēs innōcuae. Sed nōn puppis tua, Tarchōn:

namque īnflīcta uadōs, dorsō dum pendet inīquō

anceps sustentāta diū flūctūsque fatīgat,

soluitur atque uirōs mediīs expōnit in undīs, 305

fragmina rēmōrum quōs et fluitantia trānstra

impediunt retrahitque pedēs simul unda relābēns.

Nec Turnum segnis retinet mora, sed rapit ācer

tōtam aciem in Teucrōs et contrā in lītore sistit.

Signa canunt. Prīmus turmās inuāsit agrestīs 310

Aenēās, ōmen pugnae, strāuitque Latīnōs

occīsō Thērōne, uirum quī maximus ultrō

Aenēān petit. Huic gladiō perque aerea sūtā,

per tunicam squālentem aurō latus haurit apertum.

Inde Lichān ferit exsectum iam mātre perēmpta 315

et tibi, Phoebe, sacrum: cāsūs ēuādere ferrī

quō licuit paruō? Nec longē Cissea dūrum

immānemque Gyān sternentīs agmina clāuā

dēiēcit lētō; nihil illōs Herculis arma

nec ualidae iūuēre manūs genitorque Melampūs, 320

Alcīdae comes usque grauīs dum terra labōrēs

praebuit. Ecce Pharō, uōcēs dum iactat inertīs,

intorquēns iaculum clāmantī sistit in ōre.

Tū quoque, flāuentem prīmā lānūgine mālās

dum sequeris Clytium īnfēlīx, noua gaudia, Cȳdōn, 325

Dardaniā strātus dextrā, sēcūrus amōrum

quī iuuenum tibi semper erant, miserande iacērēs,

nī frātrum stīpāta cohors foret obuia, Phorcī

prōgeniēs, septem numerō, septēnaque tēla

coniciunt; partim galeā clipeōque resultant 330

inrita, dēflexit partim stringentia corpus

alma Venus. Fīdum Aenēās adfātur Achātēn:

'Suggere tēla mihī, nōn ūllum dextera frūstrā

torserit in Rutulōs, steterunt quae in corpore Grāium

Īliacīs campīs.' Tum magnam corripit hastam 335

et iacit: illa uolāns clipeī trānsuerberat aera

Maeonis et thōrāca simul cum pectore rumpit.

Huic frāter subit Alcānor frātremque ruentem

sustentat dextrā: trāiectō missa lacertō

pōotinus hasta fugit seruatque cruenta tenōrem, 340

dexteraque ex umerō neruīs moribunda pependit.

Tum Numitor iaculō frātrīs dē corpore raptō

Aenēān petiit: sed nōn et fīgere contrā

est licitum, magnīque femur perstrīnxit Achātae.

Hīc Curibus fīdēns prīmaeuō corpore Clausus 345

aduenit et rigidā Dryopem ferit ēminus hastā

sub mentum grauiter pressā, pariterque loquentis

uōcem animamque rapit trāiectō gutture; at ille

frōnte ferit terram et crassum uomit ōre cruōrem.

Trīs quoque Thrēiciōs Boreae dē gente suprēmā 350

et trōs quōs Īdās pater et patria Ismara mittit,

per uariōs sternit cāsūs. Accurrit Halaesus

Auruncaeque manus, subit et Neptūnia prōlēs,

īnsignīs Messāpus equīs. Expellere tendunt

nunc hī, nunc illī: certātur līmine in ipsō 355

Ausoniae. Magnō discordēs aethere uentī

proelia ceu tollunt animīs et uīribus aequīs;

nōn ipsī inter sē, nōn nūbila, nōn mare cēdit;

anceps pugna diū, stant obnīxa omnia contrā:

haud aliter Trōiānae aciēs aciēsque Latīnae 360

concurrunt, haeret pede pēs dēnsusque uirō uir.

At parte ex aliā, quā saxa rotantia lātē

intulerat torrēns arbustaque dīruta rīpīs,

Arcadas insuētōs aciēs īnferre pedestrīs

ut uīdit Pallās Latiō dare terga sequācī, 365

aspera quīs nātūra locī dīmittere quandō

suāsit equōs, ūnum quod rēbus restat ēgēnīs,

nunc prece, nunc dictīs uirtūtem accendit amārīs;

'Quō fugitis, sociī? Per uōs et fortia factā,

per ducis Euandrī nōmen dēuictaque bella 370

spemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudī,

fīdite nē pedibus. Ferrō rumpenda per hostīs

est uia. Quā globus ille uirum dēnsissimus urget,

hāc uōs et Pallanta ducem patria alta reposcit.

Nūmina nūlla premunt, mortālī urgēmur ab hoste 375

mortālēs; totidem nōbīs animaeque manūsque.

Ecce maris magnā claudit nōs obice pontus,

dēest iam terra fugae: pelagus Trōiamne petāmus?'

Haec ait, et medius dēnsōs prōrumpit in hostīs.

Obuius huic prīmum fātīs adductus inīquīs 380

fit Lagus. Hunc, uellit magnō dum pondere saxum,

intortō fīgit tēlō, discrīmina costīs

per medium quā spīna dabat, hastamque receptat

ossibus haerentem. Quem nōn super occupat Hisbō,

ille quidem hōc spērāns; nam Pallās ante ruentem, 385

dum furit, incautum crūdēlī morte sodālis

excipit atque ēnsem tumidō in pulmōne recondit.

Hinc Sthenium petit et Rhoetī dē gente uetustā

Anchemolum thalamōs ausum incestāre nouercae.

Uōs etiam, geminī, Rutulīs cecidistis in aruīs, 390

Daucia, Lārīdē Thymberque, simillima prōlēs,

indiscrēta suīs grātusque parentibus error;

at nunc dūra dedit uōbis discrīmina Pallās.

Nam tibi, Thymbre, caput Euandrius abstulit ēnsis;

tē dēcīsa suum, Lārīdē, dextera quaerit 395

sēmianimēsque micant digitī ferrumque retractant.

Arcadas accēnsōs monitū et praeclāra tuentīs

facta uirī mixtus dolor et pudor armat in hostīs.

Tum Pallās biiugīs fugientem Rhoetea praeter

trāicit. Hōc spatium tantumque morae fuit Īlō; 400

Īlō namque procul ualidam dērēxerat hastam,

quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthrā,

tē fugiēns frātremque Tyrēn, currūque uolūtus

caedit sēmianimīs Rutulōrum calcibus arua.

Ac uelut optātō uentīs aestāte coortīs 405

dispersa immittit siluīs incendia pāstor,

correptīs subitō mediīs extenditur ūna

horrida per lātōs aciēs Volcānia campōs,

ille sedēns uictor flammās dēspectat ouantīs:

nōn aliter socium uirtūs coit omnis in ūnum 410

tēque iuuat, Pallā. Sed bellīs ācer Halaesus

tendit in aduersōs sēque in sua colligit arma.

Hīc mactat Lādōna Pherētaque Dēmodocumque,

Strȳmoniō dextram fulgenti dēripit ēnse

ēlātam in iugulum, saxō ferit ōra Thoantis 415

ossaque dispersit cerebrō permixta cruentō.

Fāta canēns siluis genitor cēlārat Halaesum;

ut senior lētō cānentia lūmina soluit,

iniēcēre manum Parcae tēlīsque sacrārunt

Euandrī. Quem sīc Pallās petit ante precātus: 420

'Dā nunc, Thybri pater, ferrō, quod missile librō,

fortūnam atque uiam dūrī per pectus Halaesī.

Haec arma exuuiāsque uirī tua quercus habēbit.'

Audiit illa deus; dum texit Imāona Halaesus,

Arcadiō īnfēlīx tēlō dat pectus inermum. 425

At nōn caede uirī tantā perterrita Lausus,

pars ingēns bellī, sinit agmina: prīmus Abantem

oppositum interimit, pugnae nōdumque moramque.

Sternitur Arcadiae prōlēs, sternuntur Etrūscī

et uōs, ō Grāīs imperdita corpora, Teucrī. 430

Agmina concurrunt ducibusque et uīribus aequīs;

extrēmī addēnsent aciēs nec turba mouērī

tēla manūsque sinit. Hinc Pallās īnstat et urget,

hinc contrā Lausus, nec multum discrepat aetās,

ēgregiī fōrmā, sed quīs Fortūna negārat 435

in patriam reditūs. Ipsōs concurrere passūs

haud tamen inter sē magnī rēgnātor Olympī;

mox illōs sua fāta manent maiōre sub hoste.

Intereā soror alma monet succēdere Lausō

Turnum, quī uolucrī currū medium secat agmen. 440

Ut uīdit sociōs: 'Tempus dēsistere pugnae;

sōlus ego in Pallanta feror, sōlī mihi Pallās

dēbētur; cuperem ipse parēns spectātor adesset.'

Haec ait, et sociī cessērunt aequore iussō.

At Rutulum abscessū iuuenis tum iussa superba 445

mīrātus stupet in Turnō corpusque per ingēns

lūmina uoluit obitque trucī procul omnia uīsū,

tālibus et dictīs it contrā dicta tyrannī:

'Aut spoliīs ego iam raptīs laudābor opīmīs

aut lētō īnsignī: sortī pater aequus utrīque est. 450

Tolle minās.' Fātus medium prōcēdit in aequor;

frīgidus Arcadibus coit in praecordia sanguis.

Dēsiluit Turnus biiugīs, pedes apparat īre

comminus; utque leō, speculā cum uīdit ab altā

stāre procul campīs meditantem in proelia taurum, 455

aduolat, haud alia est Turnī uenientis imāgō.

Hunc ubi contiguum missae fore crēdidit hastae,

īre prior Pallās, sī quā fors adiuuet ausum

uīribus imparibus, magnumque ita ad aethera fātur:

'Per patris hospitium et mēnsās, quās aduena adistī, 460

tē precor, Alcīdē, coeptīs ingentibus adsīs.

Cernat sēminecī sibi mē rapere arma cruenta

uictīremque ferant morientia lūmina Turnī.'

Audiit Alcīdēs iuuenem magnumque sub īmō

corde premit gemitum lacrimāsque effundit inānīs. 465

Tum genitor nātum dictīs adfātur amīcīs:

'Stat sua cuique diēs, breue et inreparābile tempus

omnibus est uītae; sed fāmam extendere factīs,

hōc uirtūtis opus. Trōiae sub moenibus altīs

tot gnātī cecidēre deum, quīn occidit ūnā 470

Sarpēdōn, mea prōgeniēs; etiam sua Turnum

fāta uocant mētāsque datī peruēnit ad aeuī.'

Sīc ait, atque oculōs Rutulōrum rēicit aruīs.

At Pallās magnīs ēmittit uīribus hastam

uāgīnāque cauā fulgentem dēripit ēnsem. 475

Illa uolāns umerī surgunt quā tegmina summa

incidit, atque uiam clipeī mōlīta per ōrās

tandem etiam magnō strīnxit dē corpore Turnī.

Hīc Turnus ferrō praefīxum rōbur acūtō

in Pallanta diū lībrāns iacit atque ita fātur: 480

'Aspice num mage sit nostrum penetrābile tēlum.'

Dīxerat; at clipeum, tot ferrī terga, tot aeris,

quem pellīs totiēns obeat circumdata taurī,

uibrantī cuspis medium trānsuerberat ictū

lōrīcaeque morās et pectus perforat ingēns. 485

Ille rapit calidum frūstrā dē uulnere tēlum:

ūnā eademque uiā sanguis animusque sequuntur.

Corruit in uulnus (sonitum super arma dedēre)

et terram hostīlem moriēns petit ōre cruentō.

quem Turnus super adsistēns: 490

'Arcades, haec' inquit 'memorēs mea dicta referte

Euandrō: quālem meruit, Pallanta remittō.

Quisquis honōs tumulī, quidquid sōlāmen humandī est,

largior. Haud illī stābunt Aenēia paruō

hospitia.' Et laeuō pressit pede tālia fātus 495

exanimem rapiēns immānia pondera balteī

impressumque nefās: ūnā sub nocte iugālī

caesa manus iuuenum foedē thalamīque cruentī,

quae Clonus Eurytidēs multō caelāuerat aurō;

quō nunc Turnus ouat spoliō gaudetque potītus. 500

Nescia mēns hominum fātī sortisque futūrae

et servāre modum rēbus sublāta secundīs!

Turnō tempus erit magnō cum optāuerit ēmptum

intāctum Pallantā, et cum spolia ista diemque

ōderit. At sociī multō gemitū lacrimīsque 505

impositum scūtō referunt Pallanta frequentēs.

Ō dolor atque decus magnum reditūre parentī,

haec tē prīma diēs bellō dedit, haec eadem aufert,

cum tamen ingentīs Rutulōrum linquis aceruōs!

Nec iam fāma malī tantī, sed certior auctor 510

aduolat Aenēae tenuī discrīmine lētī

esse suōs, tempus uersīs succurrere Teucrīs.

Proxima quaeque metit gladiō lātumque per agmen

ārdēns līmitem agit ferrō, tē, Turne, superbum

caede nouā quaerēns. Pallās, Euander, in ipsīs 515

omnia sunt oculīs, mēnsae quās aduena prīmās

tunc adiit, dextraeque datae. Sulmōne creātōs

quattuor hīc iuuenēs, totidem quōs ēducat Ufēns,

uīuentīs rapit, īnferiās quōs immolet umbrīs

captīuōque rogī perfundat sanguine flammās. 520

Inde Magō procul īnfēnsam contenderat hastam:

ille āstū subit, at tremibunda superuolat hasta,

et genua amplectēns effātur tālia supplex:

'Per patriōs mānis et spēs surgentis Iūlī

tē precor, hanc animam seruēs gnātōque patrīque. 525

Est domus alta, iacent penitus dēfossa talenta

caelātī argentī, sunt aurī pondera factī

īnfectīque mihī. Nōn hīc uictōria Teucrum

uertitur aut anima ūna dabit discrīmina tanta.'

Dīxerat. Aenēās contrā cui tālia reddit: 530

'Argentī atque aurī memorās quae multa talenta

gnātīs parce tuīs. Bellī commercia Turnus

sustulit ista prior iam tum Pallante perēmptō.

Hoc patris Anchīsae mānēs, hoc sentit Iūlus.'

Sīc fātus galeam laeuā tenet atque reflexā 535

ceruīce ōrantīs capulō tenus applicat ēnsem.

Nec procul Haemonidēs, Phoebī Triuiaeque sacerdōs,

īnfula cui sacrā redimībat tempora uittā,

tōtus conlūcēns ueste atque īnsignibus albīs.

Quem congressus agit campō, lāpsumque superstāns 540

immolat ingentīque umbrā tegit, arma Serestus

lēcta refert umerīs tibi, rēx Grādīue, tropaeum.

Īnstaurant aciēs Volcānī stirpe creātus

Caeculus et ueniēns Mārsōrum montibus Umbrō.

Dardanidēs contrā furit: Ānxuris ēnse sinistram 545

et tōtum clipeī ferrō dēiēcerat orbem

(dīxerat ille aliquid magnum uimque adfore uerbō

crēdiderat, caelōque animum fortasse ferēbat

cānitiemque sibi et longōs prōmīserat annōs);

Tarquitus exsultāns contrā fulgentibus armīs, 550

siluicolae Faunō Dryopē quem nympha creārat,

obuius ārdentī sēsē obtulit. Ille reductā

lōrīcam clipeīque ingēns onus impedit hastā,

tum caput ōrantis nēquīquam et multa parantis

dīcere dēturbat terrae, truncumque tepentem 555

prōuoluēns super haec inimīcō pectore fātur:

'Istīc nunc, metuende, iacē. Nōn tē optima māter

condet humī patriōque onerābit membra sepulcrō:

ālitibus linquēre ferīs, aut gurgite mersum

unda feret piscēsque impastī uulnera lambent.' 560

Prōtinus Antaeum et Lūcam, prīma agmina Turnī,

persequitur, fortemque Numam fuluumque Camertem,

magnanimō Volcente satum, dītissimus agrī

quī fuit Ausonidum et tacitīs regnāuit Amyclīs.

Aegaeon quālis, centum cui bracchia dīcunt 565

centēnāsque manūs, quīnquāgintā oribus ignem

pectoribusque ārsisse, Iouis cum fulmina contrā

tot paribus streperet clipeīs, tot stringeret ēnsīs:

sīc tōtō Aenēās dēsaeuit in aequore uictor

ut semel intepuit mūcrō. Quīn ecce Niphaeī 570

quadriiugīs in equōs aduērsaque pectora tendit.

Atque illī longē gradientem et dīra frementem

ut uīdēre, metū uersī rētrōque ruentēs

effunduntque ducem rapiuntque ad lītora currūs.

Intereā biiugīs īnfērt sē Lūcagus albīs 575

in mediōs frāterque Liger; sed frāter habēnīs

flectit equōs, strictum rotat ācer Lūcagus ēnsem.

Haud tulit Aenēās tantō feruōre furentīs;

inruit aduersāque ingēns appāruit hasta.

cui Liger: 580

'Nōn Diomēdis equōs nec currum cernis Achīllī

aut Phrygiae campōs: nunc bellī fīnis et aeuī

hīs dabitur terrīs.' Uēsānō tālia lātē

dicta uolant Ligerī. Sed nōn et Trōius hērōs

dicta parat contrā, iaculum nam torquet in hostīs. 585

Lūcagus ut prōnus pendēns in uerbera tēlō

admonuit biiugōs, prōiectō dum pede laeuō

aptat sē pugnae, subit ōrās hasta per īmās

fulgentis clipeī, tum laeuum perforat inguen;

excussus currū moribundus uoluitur aruīs. 590

Quem pius Aenēās dictīs adfātur amārīs:

'Lūcage, nūlla tuōs currūs fuga sēgnis equōrum

prōdidit aut uānae uertēre ex hostibus umbrae:

ipse rotīs saliēns iuga dēseris.' Haec ita fātus

arripuit biiugōs; frāter tendēbat inertīs 595

īnfēlīx palmās currū dēlāpsus eōdem:

'Per tē, per quī tē tālem genuēre parentēs,

uir Trōiāne, sine hanc animam et miserēre precantīs.'

Plūribus ōrantī Aenēās: 'Haud tālia dūdum

dicta dabās. Morere et frātrem nē dēsere frāter.' 600

Tum latebrās animae pectus mūcrōne reclūdit.

Tālia per campōs ēdēbat fūnera ductor

Dardanius torrentis aquae uel turbinis ātrī

mōre furēns. Tandem ērumpunt et castra relinquunt

Ascanius puer et nēquīquam obsēssa iuuentūs. 605

Iūnōnem intereā compellat Iuppiter ultrō:

'Ō germāna mihi atque eadem grātissima coniūnx,

ut rēbāre, Venus (nec tā sententia fallit)

Trōiānās sustentat opēs, nōn uīuida bellō

dextra uirīs animusque ferōx patiensque perīclī.' 610

Cui Iūnō summissa: 'Quid, ō pulcherrime coniūnx,

sollicitās aegram et tua trīstia dicta timentem?

Sī mihi, quae quondam fuerat quamque esse decēbat,

uīs in amōre foret, nōn hōc mihi namque negārēs,

omnipotēns, quīn et pugnae subdūcere Turnum 615

et Daunō possem incolumem seruāre parentī.

Nunc pereat Teucrīsque piō det sanguine poenās.

Ille tamen nostrā dēdūcit orīgine nōmen

Pīlumnusque illī quārtus pater, et tua largā

saepe manū multīsque onerāuit līmina dōnīs.' 620

Cui rēx aetheriī breuiter sīc fātur Olympī:

'Sī mora praesentis lētī tempusque cadūcō

ōrātur iuuenī mēque hōc ita pōnere sentīs,

tolle fuga Turnum atque īnstantibus ēripe fātīs:

hāctenus indulsisse uacat. Sīn altior istīs 625

sub precibus uenia ūlla latet tōtumque mouērī

mūtārīue putās bellum, spēs pāscis inānīs.'

Et Iūnō adlacrimāns: 'Quid sī, quae uōce grauārīs,

mente darēs atque haec Turnō rata uīta manēret?

Nunc manet īnsontem grauis exitus, aut ego uērī 630

uāna feror. Quod ut ō potius formīdine falsā

lūdar, et in melius tua, quī potes, ōrsa reflectās!'

Haec ubi dicta dedit, caelō sē prōtinus altō

mīsit agēns hiemem nimbō succīncta per aurās,

Īliacamque aciem et Laurentia castra petīuit. 635

Tum dea nūbe cauā tenuem sine uīribus umbram

in faciem Aenēae (uīsū mīrābile mōnstrum)

Dardaniīs ornat tēlīs, clipeumque iubāsque

dīuīni adsimulat capitis, dat inānia uerba,

dat sine mente sonum gressūsque effingit euntīs, 640

morte obitā quālīs fāma est uolitāre figūrās

aut quae sōpītōs dēlūdunt somnia sēnsūs.

At prīmās laeta ante aciēs exsultat imāgō

inrītatque uirum tēlīs et uōce lacessit.

Īnstat cui Turnus strīdentemque ēminus hastam 645

cōnicit; illa datō uertit uestīgia tergō.

Tum uērō Aenēān āuersum ut cēdere Turnus

crēdidit atque animō spem turbidus hausit inānem:

'Quō fugis, Aenēā? thalamōs nē dēsere pactōs;

hāc dabitur dextrā tellūs quaesīta per undās.' 650

Tālia uōciferāns sequitur strictumque corūscat

mūcrōnem, nec ferre uidet sua gaudia uentōs.

Forte ratīs celsī coniūncta crepīdine saxī

expositīs stābat scālīs et ponte parātō,

quā rēx Clūsīnīs aduectus Osīnius ōrīs. 655

Hūc sēsē trepida Aenēae fugientis imāgō

cōnicit in latebrās, nec Turnus sēgnior īnstat

exsuperatque morās et pontis trānsilit altōs.

Uix prōram attigerat, rumpit Sāturnia fūnem

āuulsamque rapit reuolūta per aequora nāuem. 660

Tum leuis haud ultrā latebrās iam quaerit imāgō,

sed sūblīme uolāns nūbī sē immiscuit ātrae,

illum autem Aenēās absentem in proelia poscit;

obuia multa uirum dēmittit corpora mortī,

cum Turnum mediō intereā fert aequore turbō. 665

Respicit ignārus rērum īngrātusque salūtis

et duplīcis cum uōce manūs ad sīdera tendit:

'Omnipotēns genitor, tantōn mē crīmine dignum

dūxistī et tālīs uoluistī expendere poenās?

Quō feror? Unde abiī? quae mē fuga quemue redūcit? 670

Laurentīsne iterum mūrōs aut castra uidēbō?

Quid manus illa uirum, quī mē meaque arma secūtī?

Quōsque (nefās) omnīs īnfandā in morte relīquī

et nunc pālantīs uideō, gemitumque cadentum

accipiō? Quid agō? Aut quae iam satis īma dehīscat 675

terra mihī? Uōs ō potius miserēscite, uentī;

in rūpēs, in saxa (uolēns uōs Turnus adōrō)

ferte ratem saeuīsque uadīs immittite syrtis,

Quō nec mē Rutulī nec cōnscia fāma sequātur.'

Haec memorāns animō nunc hūc, nunc flūctuat illuc, 680

an sēsē mūcrōne ob tantum dēdecus āmēns

induat et crūdum per costās exigat ēnsem,

flūctibus an iaciat mediīs et lītora nandō

curua petat Teucrumque iterum sē reddat in armā.

Ter cōnātus utramque uiam, ter maxima Iūnō 685

continuit iuuenemque animī miserāta repressit.

Lābitur alta secāns flūctūque aestūque secundō

et patris antīquam Daunī dēfērtur ad urbem.

At Iouis intereā monitīs Mēzentius ārdēns

succēdit pugnae Teucrōsque inuādit ouantīs. 690

Concurrunt Tyrrhēnae aciēs atque omnibus ūnī,

ūnī odiīsque uirō tēlīsque frequentibus īnstant.

Ille (uelut rūpēs uāstum quae prōdit in aequor,

obuia uentōrum furiīs expostaque pontō,

uim cūnctam atque minās perfert caelīque marisque 695

ipsa immōta manēns) prōlem Dolichāonis Hebrum

sternit humī, cum quō Latagum Palmumque fugācem,

sed Latagum saxō atque ingentī fragmine montīs

occupat ōs faciemque aduersam, poplite Palmum

succīsō uoluī sēgnem sinit, armaque Lausō 700

dōnat habēre umerīs et uertice fīgere cristās.

Nec nōn Euanthēn Phrygium Paridisque Mimanta

aequālem comitemque, ūnā quem nocte Theānō

in lūcem genitōre Amycō dedit et face praegnās

Cissēis rēgīna Parim; Paris urbe paternā 705

occubat, ignārum Laurēns habet ōra Mimanta.

Ac uelut ille canum morsū dē montibus altīs

āctus aper, multōs Vesulus quem pīnifer annōs

dēfendit multōsque palūs Laurentia siluā

pāscit harundineā, postquam inter rētia uentum est, 710

substitit īnfremuitque ferōx et inhorruit armōs,

nec cuiquam īrāscī propiusue accēdere uirtūs,

sed iaculīs tūtīsque procul clāmōribus īnstant;

ille autem impauidus partīs cūnctātur in omnīs

dentibus īnfrendēns et tergō dēcutit hastās: 715

haud aliter, iūstae quibus est Mēzentius īrae,

nōn ūllī est animus strictō cōncurrere ferrō,

missilibus longē et uāstō clāmōre lacessunt.

Vēnerat antīquīs Corythī dē fīnibus Ācrōn,

Grāius homō, īnfectōs linquēns profugus hymenaeōs. 720

hunc ubi miscentem longē media agmina uīdit,

purpureum pennīs et pactae coniugis ostrō,

impāstus stabula alta leō ceu saepe perāgrāns

(suadet enim uēsāna famēs), sī forte fugācem

cōnspexit capream aut surgentem in cornua ceruum, 725

gaudet hiāns immāne comāsque arrēxit et haeret

uīsceribus super incumbēns; lāuit improba taeter

ōra cruor

Sīc ruit in dēnsōs alacer Mēzentius hostīs.

Sternitur īnfēlīx Ācrōn et calcibus ātram 730

tundit humum exspīrāns īnfrāctaque tēla cruentat.

Atque īdem fugientem haud est dignātus Orōdēn

sternere nec iactā caecum dare cuspide uulnus;

obuius aduersōque occurrit sēque uirō uir

contulit, haud fūrtō melior sed fortibus armīs. 735

Tum super abiectum positō pede nīxus et hasta:

'Pars bellī haud temnenda, uirī, iacet altus Orōdēs.'

cōnclāmant sociī laetum paeāna secūtī;

ille autem exspirāns: 'Nōn mē, quīcumque es, inultō,

uictor, nec longum laetābere; tē quoque fāta 740

prōspēctant paria atque eadem mox arua tenēbis.'

Ad quem subrīdēns mixtā Mēzentius īrā:

'Nunc morere. Ast dē mē dīuum pater atque hominum rēx

uīderit.' Hōc dicēns ēduxit corpore tēlum.

Ollī dūra quiēs oculōs et ferreus urget 745

somnus, in aeternam clauduntur lūmina noctem.

Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrātor Hydaspēn

partheniumque Rapō et praedūrum uīribus Orsēn,

Messāpus Cloniumque Lycāoniumque Erichaetēn,

illum īnfrēnis equī lāpsū tellūre iacentem, 750

hunc peditem. Pedes et Lycius prōcesserat Āgis,

quem tamen haud expers Valerus uirtūtis auītae

dēicit; at Thronium Salius Saliumque Nealcēs

insidiīs, iaculō et longē fallente sagittā.

Iam grauis aequābat lūctūs et mūtua Māuors 755

fūnera; caedēbant pariter pariterque ruēbant

uictōrēs uictīque, neque hīs fuga nōta neque illīs.

Dī Iouis in tēctīs īram miserantur inānem

ambōrum et tantōs mortālibus esse labōrēs;

hinc Venus, hinc contrā spectat Sāturnia Iūnō. 760

Pallida Tīsiphonē mediā inter mīlia saeuit.

At uērō ingentem quatiēns Mēzentius hastam

turbidus ingreditur campō. Quam magnus Orīōn,

cum pedes incēdit mediī per maxima Nēreī

stāgna uiam scindēns, umerō superēminet undās, 765

aut summīs referēns annōsam montibus ornum

ingrediturque solō et caput inter nūbila condit,

tālis sē uastīs īnfert Mēzentius armīs.

Huic contrā Aenēās speculātus in agmine longō

obuius īre parat. Manet imperterritus ille 770

hostem magnanimum opperiēns, et mōle suā stat;

atque oculīs spatium ēmēnsus quantum satis hastae:

'Dextra mihī deus et tēlum, quod missile librō,

nunc adsint! Uoueō praedōnis corpore raptīs

indūtum spoliīs ipsum tē, Lause, tropaeum 775

Aenēae.' Dīxit, strīdentemque ēminus hastam

iēcit. At illa uolāns clipeō est excussa proculque

ēgregium Antōrēn latus inter et īlia fīgit,

Herculis Antōrēn comitem, quī missus ab Argīs

haeserat Euandrō atque Italā cōnsēderat urbe. 780

Sternitur īnfēlīx aliēnō uulnere, caelum-

que aspicit et dulcīs moriēns reminiscitur Argōs.

Tum pius Aenēās hastam iacit; illa per orbem

aere cauum triplicī, per līnea terga tribusque

trānsiit intextum taurīs opus, īmaque sēdit 785

inguine, sed uīris haud pertulit. Ōcius ēnsem

Aenēās uīsō Tyrrhēnī sanguine laetus

ēripit ā femine et trepidantī feruidus īnstat.

Ingemuit cārī grauiter genitōris amōre,

ut uīdit, Lausus, lacrimaeque per ōra uolūtae, 790

hīc mortis dūrae cāsum tuāque optima facta,

sī qua fidem tantō est operī lātūra uetustās,

nōn equidem nec tē, iuuenis memorande, silēbō,

ille pedem referēns et inūtilis inque ligātus

cēdēbat clipeōque inimīcum hastīle trahēbat. 795

Prōripuit iuuenis sēsēque immiscuit armīs,

iamque adsurgentis dextrā plāgamque ferentis

Aenēae subiit mūcrōnem ipsumque morandō

sustinuit; sociī magnō clāmōre sequuntur,

dum genitor nātī parmā prōtēctus abīret, 800

tēlaque coniciunt perturbantque ēminus hostem

missilibus. Furit Aenēās tēctusque tenet sē.

Ac uelut effūsā sī quandō grandine nimbī

praecipitant, omnis campīs diffūgit arātor

omnis et agricola, et tūtā latet arce uiātor 805

aut amnis rīpīs aut altī fornice saxī,

dum pluit in terrīs, ut possint sōle reductō

exercēre diem: sīc obrutus undique tēlīs

Aenēās nūbem bellī, dum dētonet omnis,

sustinet et Lausum increpitat Lausōque minātur: 810

'Quō moritūre ruis maiōraque uīribus audēs?

Fallit tē incautum pietās tua.' Nec minus ille

exsultat dēmēns, saeuae iamque altius īrae

Dardaniō surgunt ductōrī, extrēmaque Lausō

Parcae fīla legunt. Ualidum namque exigit ēnsem 815

per medium Aenēās iuuenem tōtumque recondit;

trānsiit et parmam mūcrō, leuia arma minācis,

et tunicam mollī māter quam nēuerat aurō,

implēuitque sinum sanguis; tum uīta per aurās

concessit maesta ad Mānīs corpusque relīquit. 820

At uērō ut uultum uīdit morientis et ōra,

ōra modis Anchīsiadēs pallentia mīrīs,

ingemuit miserāns grauiter dextramque tetendit,

et mentem patriae subiit pietātis imāgō.

'Quid tibi nunc, miserande puer, prō laudibus istīs, 825

quid pius Aenēās tantā dabit indole dignum?

Arma, quibus laetātus, habē tua; tēque parentum

mānibus et cinerī, sī qua est ea cūra, remittō.

Hōc tamen īnfēlīx miseram sōlābere mortem:

Aenēae magnī dextrā cadis.' Increpat ultrō 830

cūnctantīs sociōs et terrā subleuat ipsum

sanguine turpantem cōmptōs dē mōre capillōs.

Intereā genitor Tiberīnī ad flūminis undam

uulnera siccābat lymphīs corpusque leuābat

arboris acclīnis truncō. Procul aerea rāmīs 835

dēpendet galea et prātō grauia arma quiēscunt.

Stant lēctī circum iuuenēs; ipse aeger anhēlāns

colla fouet fūsus prōpexam in pectore barbam;

multa super Lausō rogitat, multumque remittit

quī reuocent maestīque ferant mandāta parentis. 840

At Lausum sociī exanimem super arma ferēbant

flentēs, ingentem atque ingentī uulnere uictum.

Agnōuit longē gemitum praesāga malī mēns.

Cānitiem multō dēfōrmat puluere et ambās

ad caelum tendit palmās et corpore inhaeret. 845

'Tantane mē tenuit uīuendī, nāte, uoluptās,

ut prō mē hostīlī paterer succēdere dextrae,

quem genuī? Tuane haec genitor per uulnera seruor

morte tuā uīuēns? Heu, nunc miserō mihi dēmum

exitium īnfēlīx, nunc altē uulnus adāctum! 850

īdem ego, nāte, tuum maculāuī crīmine nōmen,

pulsus ob inuidiam soliō scēptrīsque paternīs.

Dēbueram patriae poenās odiīsque meōrum:

omnīs per mortīs animam sontem ipse dedissem!

Nunc uīuō neque adhūc hominēs lūcemque relinquō. 855

Sed linquam.' Simul hōc dīcēns attollit in aegrum

sē femur et, quamquam uīs altō uulnere tardat,

haud dēiectus equum dūcī iubet. Hōc decus illī,

hōc sōlāmen erat, bellis hōc uictor abībat

omnibus. Adloquitur maerentem et tālibus īnfit: 860

'Rhaebe, diū, rēs sī qua diū mortālibus ūlla est,

uīximus. Aut hodiē uictor spolia illa cruentī

et caput Aenēae referēs Lausīque dolōrum

ultor eris mēcum, aut, aperit sī nūlla uiam uīs,

occumbēs pariter; neque enim, fortissime, crēdō, 865

iussa aliēna patī et dominōs dignābere Teucrōs.'

Dīxit, et exceptus tergō cōnsuēta locāuit

membra manūsque ambās iaculīs onerāuit acūtīs,

aere caput fulgēns cristāque hirsūtus equīnā.

Sīc cursum in mediōs rapidus dedit. Aestuat ingēns 870

ūnō in corde pudor mixtōque īnsānia lūctū.

Atque hīc Aenēān magnā ter uōce uocāuit.

Aenēās agnōuit enim laetusque precātur:

'Sīc pater ille deum faciat, sīc altus Apollō! 875

Incipiās cōnferre manum.'

Tantum effātus et īnfēstā subit obuius hastā.

Ille autem: 'Quid mē ēreptō, saeuissime, nātō

terrēs? Haec uia sōla fuit quā perdere possēs:

nec mortem horrēmus nec dīuum parcimus ūllī. 880

Dēsine, nam ueniō moritūrus et haec tibi portō

dōna prius.' Dīxit, tēlumque intorsit in hostem;

inde aliud super atque aliud fīgitque uolatque

ingentī gȳrō, sed sustīnet aureus umbō.

Ter circum astantem laeuōs equitāuit in orbīs 885

tēla manū iaciēns, ter sēcum Trōius hērōs

immānem aerātō circumfert tegmine siluam.

Inde ubi tōt trāxisse morās, tōt spīcula taedet

uellere, et urgētur pugnā cōngressus inīquā,

multa mouēns animō iam tandem ērumpit et inter 890

bellātōris equī caua tempora cōnicit hastam.

Tollit sē arrēctum quadripēs et calcibus aurās

uerberat, effūsumque equitem super ipse secūtus

implicat ēiectōque incumbit cernuus armō.

Clāmōre incendunt caelum Trōēsque Latīnī- 895

que. Aduolat Aenēās uāgīnāque ēripit ēnsem

et super haec: 'Ubi nunc Mēzentius ācer et illa

effera uīs animī?' Contrā Tyrrhēnus, ut aurās

suspiciēns hausit caelum mentemque recēpit:

'Hostis amāre, quid increpitās mortemque mināris? 900

nūllum in caede nefās, nec sīc ad proelia uēnī,

nec tēcum meus haec pepigit mihi foedera Lausus.

Ūnum hōc per sī quā est uictis uenia hostibus ōrō:

corpus humō patiāre tegī. Sciō acerba meōrum

circumstāre odia: hunc, ōrō, dēfende furōrem 905

et mē cōnsortem nātī concēde sepulcrō.'

Haec loquitur, iugulōque haud īnscius accipit ēnsem

undantīque animam diffundit in arma cruōre.

Text: Wikisource