EN

Aeneis

OriginalLiber IVpage 4 of 12

At rēgīna grauī iamdūdum saucia cūrā

uulnus alit uēnīs et caecō carpitur ignī.

Multa uirī uirtūs animō multusque recursat

gentis honōs: haerent īnfīxī pectore uultūs

uerbaque nec placidam membrīs dat cūra quiētem. 5

Postera Phoebēā lustrābat lampade terrās

ūmentemque Aurōra polō dīmōuerat umbram,

cum sīc ūnanimam adloquitur male sāna sorōrem:

'Anna soror, quae mē suspēnsam īnsomnia terrent!

Quis nouus hic nostrīs successit sēdibus hospes, 10

quem sēsē ōre ferēns, quam fortī pectore et armīs!

Crēdō equidem, nec uāna fidēs, genus esse deōrum.

Dēgenerēs animōs timor arguit. Heu, quibus ille

iactātus fātīs! Quae bella exhausta canēbat!

Sī mihi nōn animō fīxum immōtumque sedēret 15

nē cui mē uinclō uellem sociāre iugālī,

postquam prīmus amor dēceptam morte fefellit;

sī nōn pertaesum thalamī taedaeque fuisset,

huic ūnī forsan potuī succumbere culpae.

Anna, fatēbor enim, miserī post fāta Sychaeī 20

coniugis et sparsōs frāternā caede penātīs

sōlus hic īnflexit sēnsūs animumque labantem

impulit. Agnōscō ueteris uestīgia flammae.

Sed mihi uel tellūs optem prius īma dehīscat

uel pater omnipotēns adigat mē fulmine ad umbrās, 25

pallentīs umbrās Erebō noctemque profundam,

ante, pudor, quam tē uiolō aut tua iūra resoluō.

Ille meōs, prīmus quī mē sibi iūnxit, amōrēs

abstulit; ille habeat sēcum seruetque sepulcrō.'

Sīc effāta sinum lacrimīs implēuit obortīs. 30

Anna refert: 'Ō lūce magis dīlēcta sorōrī,

sōlane perpetuā maerēns carpēre iuuentā

nec dulcīs nātōs Veneris nec praemia nōris?

Id cinerem aut Mānīs crēdīs cūrāre sepultōs?

Estō: aegram nūllī quondam flexēre marītī, 35

nōn Libyae, nōn ante Tyrō; dēspectus Iarbās

ductōrēsque aliī, quōs Āfrica terra triumphīs

dīues alit: placitōne etiam pugnābis amōrī?

Nec uenit in mentem quōrum cōnsēderis aruīs?

Hinc Gaetūlae urbēs, genus īnsuperābile bellō, 40

et Numidae īnfrēnī cingunt et inhospita Syrtis;

hinc dēserta sitī regiō lātēque furentēs

Barcaeī. Quid bella Tyrō surgentia dīcam

germānīque minās?

Dīs equidem auspicibus reor et Iūnōne secundā 45

hunc cursum Īliacās uentō tenuisse carīnās.

Quam tū urbem, soror, hanc cernēs, quae surgere regnā

coniugiō tālī! Teucrum comitantibus armīs

Pūnica sē quantīs attollet glōria rēbus!

Tū modo posce deōs ueniam, sacrīsque litātīs 50

indulgē hospitiō causāsque innecte morandī,

dum pelagō dēsaeuit hiems et aquōsus Ŏrīōn,

quassātaeque ratēs, dum nōn tractābile caelum.'

Hīs dictīs impēnsō animum flammāuit amōre

spemque dedit dubiae mentī soluitque pudōrem. 55

Prīncipiō dēlūbra adeunt pācemque per ārās

exquīrunt; mactant lēctās dē mōre bidentīs

lēgiferae Cererī Phoebōque patrīque Lyaeō,

Iūnōnī ante omnīs, cui uincla iugālia cūrae.

Ipsa tenēns dextrā pateram pulcherrima Dīdō 60

candentis uaccae media inter cornua fundit,

aut ante ōra deum pinguīs spatiātur ad ārās,

īnstauratque diem dōnīs, pecudumque reclūsīs

pectoribus inhiāns spīrantia cōnsulit exta.

Heu, uātum ignārae mentēs! Quid uōta furentem, 65

quid dēlūbra iuuant? Ēst mollīs flamma medullās

intereā et tacitum uīuit sub pectore uulnus.

Ūritur īnfēlīx Dīdō tōtāque uagātur

urbe furēns, quālis coniectā cerua sagittā,

quam procul incautam nemora inter Crēsia fīxit 70

pāstor agēns tēlīs līquitque uolātile ferrum

nescius: illa fugā siluās saltūsque peragrat

Dictaeōs; haeret laterī lētālis harundō.

Nunc media Aenēān sēcum per moenia dūcit

Sīdoniāsque ostentat opēs urbemque parātam, 75

incipit effārī mediāque in uōce resistit;

nunc eadem lābente diē conuīuia quaerit,

Īliacōsque iterum dēmēns audīre labōrēs

exposcit pendetque iterum narrantis ab ōre.

Post ubi dīgressī, lūmenque obscūra uicissim 80

lūna premit suādentque cadentia sīdera somnōs,

sōla domō maeret uacuā strātīsque relictīs

incubat. Illum absēns absentem auditque uidetque,

aut gremiō Ascanium genitōris imāgine capta

dētinet, īnfandum sī fallere possit amōrem? 85

Nōn coeptae adsurgunt turrēs, nōn arma iuuentūs

exercet portūsue aut prōpugnācula bellō

tūta parant: pendent opera interrupta minaeque

mūrōrum ingentēs aequātaque māchina caelō.

Quam simul ac tālī persēnsit peste tenērī 90

cāra Iouis coniūnx nec fāmam obstāre furōrī,

tālibus adgreditur Venerem Sāturnia dictīs:

'Ēgregiam uērō laudem et spolia ampla refertis

tūque puerque tuus (magnum et memorābile nōmen),

ūna dolō dīuum sī fēmina uicta duōrum est. 95

Nec mē adeō fallit ueritam tē moenia nostra

suspectās habuisse domōs Karthāginis altae.

Sed quis erit modus, aut quō nunc certāmine tantō?

Quīn potius pācem aeternam pactōsque hymenaeōs

exercēmus? Habēs tōtā quod mente petīstī: 100

ārdet amāns Dīdō trāxitque per ossa furōrem.

Commūnem hunc ergō populum paribusque regāmus

auspiciīs; liceat Phrygiō seruīre marītō

dōtālīsque tuae Tyriōs permittere dextrae.'

Ollī (sēnsit enim simulātā mente locūtam, 105

quō rēgnum Italiae Libycās āuerteret ōrās)

sīc contrā est ingressa Venus: 'Quis tālia dēmēns

abnuat aut tēcum mālit contendere bellō?

Sī modo quod memorās factum fortūna sequātur.

Sed fātīs incerta feror, sī Iuppiter ūnam 110

esse uelit Tyriīs urbem Trōiāque profectīs,

miscērīue probet populōs aut foedera iungī.

Tū coniūnx, tibi fās animum temptāre precandō.

Perge, sequar.' Tum sīc excēpit rēgia Iūnō:

'Mēcum erit iste labor. Nunc quā ratiōne quod īnstat 115

cōnfierī possit, paucīs (aduerte) docēbō.

Uēnātum Aenēās ūnāque miserrima Dīdō

in nemus īre parant, ubi prīmōs crāstinus ortus

extulerit Tītān radiīsque retēxerit orbem.

Hīs ego nigrantem commixtā grandine nimbum, 120

dum trepidant ālae saltūsque indāgine cingunt,

dēsuper īnfundam et tonitrū caelum omne ciēbō.

Diffugient comitēs et nocte tegentur opācā:

spēluncam Dīdō dux et Trōiānus eandem

dēuenient. Aderō et, tua sī mihi certa uoluntās, 125

cōnubiō iungam stabilī propriamque dicābō.

Hic hymenaeus erit.' Nōn aduersāta petentī

adnuit atque dolīs rīsit Cytherēa repertīs.

Ōceanum intereā surgēns Aurōra relīquit.

It portīs iubare exortō dēlēcta iuuentūs, 130

rētia rāra, plagae, lātō uēnābula ferrō,

Massȳlīque ruunt equitēs et odōra canum uīs.

Rēgīnam thalamō cūnctantem ad līmina prīmī

Poenōrum exspectant, ostrōque īnsignis et aurō

stat sonipēs ac frēna ferōx spūmantia mandit. 135

Tandem prōgreditur magnā stīpante cateruā

Sīdoniam pictō chlamydem circumdata limbō;

cui pharetra ex aurō, crīnēs nōdantur in aurum,

aurea purpuream subnectit fībula uestem.

Nec nōn et Phrygiī comitēs et laetus Iūlūs 140

incēdunt. Ipse ante aliōs pulcherrimus omnīs

īnfert sē socium Aenēās atque agmina iungit.

Quālis ubi hībernam Lyciam Xanthīque fluenta

dēserit ac Dēlum māternam inuīsit Apollō

īnstauratque chorōs, mixtīque altāria circum 145

Crētesque Dryopesque fremunt pictīque Agathyrsī;

ipse iugīs Cynthī graditur mollīque fluentem

fronde premit crīnem fingēns atque implicat aurō,

tēla sonant umerīs: haud illō sēgnior ībat

Aenēās, tantum ēgregiō dēcus ēnitet ōre. 150

Postquam altōs uentum in montīs atque inuia lustra,

ecce ferae saxī dēiectae uertice caprae

dēcurrēre iugīs; aliā dē parte patentīs

trānsmittunt cursū campōs atque agmina ceruī

puluerulenta fugā glomerant montīsque relinquunt. 155

At puer Ascanius mediīs in uallibus ācrī

gaudet equō iamque hōs cursū, iam praeterit illōs,

spūmantemque darī pecorā inter inertia uōtīs

optat aprum, aut fuluum dēscendere monte leōnem.

Intereā magnō miscērī murmure caelum 160

incipit, īnsequitur commixtā grandine nimbus,

et Tyriī comitēs passim et Trōiāna iuuentūs

Dardaniusque nepōs Veneris dīuersa per agrōs

tēcta metū petiēre; ruunt dē montibus amnēs.

Spēluncam Dīdō dux et Trōiānus eandem 165

dēueniunt. Prīma et Tellūs et prōnuba Iūnō

dant signum; fulsēre ignēs et cōnscius aether

cōnubiīs summōque ululārunt uertice Nymphae.

Ille diēs prīmus lētī prīmusque malōrum

causa fuit; neque enim speciē fāmāue mouētur 170

nec iam fūrtīuum Dīdō meditātur amōrem:

coniugium uocat, hōc praetexit nōmine culpam.

Extemplō Libyae magnās it Fāma per urbēs,

Fāma, malum quā nōn aliud uēlōcius ūllum:

mōbilitāte uiget uīrīsque adquīrit eundō, 175

parua metū prīmō, mox sēsē attollit in aurās

ingrediturque solō et caput inter nūbila condit.

Illam Terra parēns īrā inrītāta deōrum

extrēmam, ut perhibent, Coeō Enceladōque sorōrem

prōgenuit pedibus celerem et pernīcibus ālīs, 180

mōnstrum horrendum, ingēns, cui quot sunt corpore plūmae,

tot uigilēs oculī subter (mīrābile dictū),

tot linguae, totidem ōra sonant, tot subrigit aurīs.

Nocte uolat caelī mediō terraeque per umbram

strīdēns, nec dulcī dēclīnat lūmina somnō; 185

lūce sedet cūstōs aut summī culmine tēctī

turribus aut altīs, et magnās territat urbēs,

tam fīctī prāuīque tenāx quam nūntia uērī.

Haec tum multiplicī populōs sermōne replēbat

gaudēns, et pariter facta atque īnfecta canēbat: 190

uēnisse Aenēān Trōiānō sanguine crētum,

cui sē pulchra uirō dignētur iungere Dīdō;

nunc hiemem inter sē luxū, quam longa, fouēre

rēgnōrum immemorēs turpīque cupīdine captōs.

Haec passim dea foeda uirum diffundit in ōra. 195

Prōtinus ad rēgem cursūs dētorquet Iarbān

incenditque animum dictīs atque aggerat īrās.

Hic Hammōne satus raptā Garamantide nymphā

templa Iouī centum lātīs immānia rēgnīs,

centum ārās posuit uigilemque sacrāuerat ignem, 200

excubiās dīuum aeternās, pecudumque cruōre

pingue solum et uariīs flōrentia līmina sertīs.

Isque āmēns animī et rūmōre accēnsus amārō

dīcitur ante ārās media inter nūmina dīuum

multa Iouem manibus supplex ōrāsse supīnīs: 205

'Iuppiter omnipotēns, cuī nunc Maurūsia pictīs

gēns epulāta torīs Lēnaeum lībat honōrem,

aspicis haec? An tē, genitor, cum fulmina torquēs

nēquīquam horrēmus, caecīque in nūbibus ignēs

terrificant animōs et inānia murmura miscent? 210

Fēmina, quae nostrīs errāns in fīnibus urbem

exiguam pretiō posuit, cui lītus arandum

cuique locī lēgēs dedimus, cōnūbia nostra

reppulit ac dominum Aenēān in rēgna recēpit.

Et nunc ille Paris cum sēmiuirō comitātū, 215

Maeoniā mentum mitrā crīnemque madentem

subnexus, raptō potitur: nōs mūnera templīs

quippe tuīs ferimus fāmamque fouēmus inānem.'

Tālibus ōrantem dictīs ārāsque tenentem

audiit Omnipotēns, oculōsque ad moenia torsit 220

rēgia et oblītōs fāmae meliōris amantīs.

Tum sīc Mercurium adloquitur ac tālia mandat:

'Uāde age, nāte, uocā Zephyrōs et lābere pennīs

Dardaniumque ducem, Tyriā Karthāgine quī nunc

exspectat fātīsque datās nōn respicit urbēs, 225

adloquere et celerīs dēfer mea dicta per aurās.

Nōn illum nōbis genetrīx pulcherrima tālem

prōmīsit Grāiumque ideō bis uindicat armīs;

sed fore quī grauidam imperiīs bellōque frementem

Italiam regeret, genus altō ā sanguine Teucrī 230

prōderet, ac tōtum sub lēgēs mitteret orbem.

Sī nūlla accendit tantārum glōria rērum

nec super ipse suā mōlītur laude labōrem,

Ascaniōne pater Rōmānās inuidet arcēs?

Quid struit? Aut quā spē īnīmīcā in gente morātur 235

nec prōlem Ausoniam et Lāuīnia respicit arua?

Nāuiget! Haec summa est, hic nostrī nūntius estō.'

Dīxerat. Ille patris magnī pārēre parābat

imperiō; et prīmum pedibus tālāria nectit

aurea, quae sublīmem ālīs sīue aequora sūpra 240

seu terram rapidō pariter cum flāmine portant.

Tum uirgam capit: hāc animās ille ēuocat Orcō

pallentīs, aliās sub Tartara trīstia mittit,

dat somnōs adimitque, et lūmina morte resignat.

Illā frētus agit uentōs et turbida trānat 245

nūbila. Iamque uolāns apicem et latera ardua cernit

Atlantis dūrī caelum quī uertice fulcit,

Atlantis, cinctum adsiduē cuī nūbibus ātrīs

pīniferum caput et uentō pulsātur et imbrī,

nix umerōs īnfūsa tegit, tum flūmina mentō 250

praecipitant senis, et glaciē riget horrida barba.

Hīc prīmum paribus nītēns Cyllēnius ālīs

cōnstitit; hinc tōtō praeceps sē corpore ad undās

mīsit auī similis, quae circum lītora, circum

piscōsōs scopulōs humilis uolat aequora iuxtā. 255

Haud aliter terrās inter caelumque uolābat

lītus harēnōsum ad Libyae, uentōsque secābat

māternō ueniēns ab auō Cyllēnia prōlēs.

Ut prīmum ālātīs tetigit māgālia plantīs,

Aenēān fundantem arcēs ac tēcta nouantem 260

cōnspicit. Atque illī stēllātus iaspide fuluā

ēnsis erat Tyriōque ārdēbat mūrice laena

dēmissa ex umerīs, dīues quae mūnera Dīdō

fēcerat, et tenuī tēlās discrēuerat aurō.

Continuō inuādit: 'Tū nunc Karthāginis altae 265

fundāmenta locās pulchramque uxōrius urbem

exstruis? Heu, rēgnī rērumque oblīte tuārum!

Ipse deum tibi mē clārō dēmittit Olympō

rēgnātor, caelum et terrās quī nūmine torquet,

ipse haec ferre iubet celerīs mandāta per aurās: 270

Quid struis? Aut quā spē Libycīs teris ōtia terrīs?

Sī tē nūlla mouet tantārum glōria rērum

[nec super ipse tuā mōlīris laude labōrem,]

Ascanium surgentem et spēs hērēdis Iūlī

respice, cui rēgnum Italiae Rōmānaque tellūs 275

dēbētur.' Tālī Cyllēnius ōre locūtus

mortālīs uīsūs mediō sermōne relīquit

et procul in tenuem ex oculīs ēuānuit auram.

At uērō Aenēās aspectū obmūtuit āmēns,

arrēctaeque horrōre comae et uōx faucibus haesit. 280

Ārdet abīre fugā dulcīsque relinquere terrās,

attonitus tantō monitū imperiōque deōrum.

Heu quid agat? Quō nunc rēgīnam ambīre furentem

audeat adfātū? Quae prīma exōrdia sūmat?

Atque animum nunc hūc celerem nunc dīuidit illūc 285

in partīsque rapit uariās perque omnia uersat.

Haec alternantī potior sententia uīsa est:

Mnēsthea Sergestumque uocat fortemque Serestum,

classem aptent tacitī sociōsque ad lītora cōgant,

arma parent et quae rēbus sit causa nouandīs 290

dissimulent; Sēsē intereā, quandō optima Dīdō

nesciat et tantōs rumpī nōn spēret amōrēs,

temptātūrum aditūs et quae mollissima fandī

tempora, quis rēbus dexter modus. Ōcius omnēs

imperiō laetī pārent et iussa facessunt. 295

At rēgīna dolōs (quis fallere possit amantem?)

praesēnsit, mōtūsque excēpit prīma futūrōs

omnia tūta timēns. Eadem impia Fāma furentī

dētulit armārī classem cursumque parārī.

Saeuit inops animī tōtāmque incēnsa per urbem 300

bacchātur, quālis commōtīs excita sacrīs

Thyias, ubi audītō stimulant trietērica Bacchō

orgia nocturnusque uocat clāmōre Cithaerōn.

Tandem hīs Aenēān compellat uōcibus ultrō:

'Dissimulāre etiam spērāstī, perfide, tantum 305

posse nefās tacitusque meā dēcēdere terrā?

Nec tē noster amor nec tē data dextera quondam

nec moritūra tenet crūdēlī fūnere Dīdō?

Quīn etiam hibernō mōlīrī sīdere classem

et mediīs properās Aquilōnibus īre per altum, 310

crūdēlis? Quid, sī nōn arua aliēna domōsque

ignōtās peterēs, et Trōia antīqua manēret,

Trōia per undōsum peterētur classibus aequor?

Mēne fugis? Per ego hās lacrimās dextramque tuam tē

(quandō aliud mihi iam miserae nihil ipsa relīquī), 315

per cōnūbia nostra, per inceptōs hymenaeōs,

sī bene quid dē tē meruī, fuit aut tibi quicquam

dulce meum, miserēre domūs lābentis et istam,

ōrō, sī quis adhūc precibus locus, exue mentem.

Tē propter Libycae gentēs Nomadumque tyrannī 320

ōdēre, īnfēnsī Tyriī; tē propter eundem

exstīnctus pudor et, quā sōlā sīdera adībam,

fāma prior. Cui mē moribundam dēseris hospes

(hoc sōlum nōmen quoniam dē coniuge restat)?

Quid moror? An mea Pygmaliōn dum moenia frāter 325

dēstruat aut captam dūcat Gaetūlus Iarbās?

Saltem sī qua mihī dē tē suscepta fuisset

ante fugam subolēs, sī quis mihi paruulus aulā

lūderet Aenēās, quī tē tamen ōre referret,

nōn equidem omnīnō capta ac dēserta uidērer.' 330

Dīxerat. Ille Iouis monitīs immōta tenēbat

lūmina et obnīxus cūram sub corde premēbat.

Tandem pauca refert: 'Ego tē, quae plūrima fandō

ēnumerāre ualēs, numquam, rēgīna, negābō

prōmeritam, nec mē meminisse pigēbit Elissae 335

dum memor ipse meī, dum spīritus hōs regit artūs.

Prō rē pauca loquar. Neque ego hanc abscondere fūrtō

spērāuī (nē finge) fugam, nec coniugis umquam

praetendī taedās aut haec in foedera uēnī.

Mē sī fāta meīs paterentur dūcere uītam 340

auspiciīs et sponte meā compōnere cūrās,

urbem Trōiānam prīmum dulcīsque meōrum

reliquiās colerem, [Priamī tēcta alta manērent],

et recidīua manū posuissem Pergama uictīs.

Sed nunc Italiam magnam Grȳnēus Apollō, 345

Italiam Lyciae iussēre capessere sortēs;

hic amor, haec patria est. Sī tē Karthāginis arcēs

Phoenissam Libycaeque aspectus dētinet urbis,

quae tandem Ausoniā Teucrōs consīdere terrā

inuidia est? Et nōs fās extera quaerere rēgna. 350

Mē patris Anchīsae, quotiēns ūmentibus umbrīs

nox operit terrās, quotiēns astra ignea surgunt,

admonet in somnīs et turbida terret imāgō;

mē puer Ascanius capitisque iniūria cārī,

quem rēgnō Hesperiae fraudō et fātālibus aruīs. 355

Nunc etiam interpres dīuum Ioue missus ab ipsō

(testor utrumque caput) celerīs mandāta per aurās

dētulit: ipse deum manifēstō in lūmine uīdī

intrantem murōs uōcemque hīs auribus hausī.

Dēsine mēque tuīs incendere tēque querēllīs; 360

Italiam nōn sponte sequor.'

Tālia dīcentem iamdūdum āuersa tuētur

hūc illūc uoluēns oculōs tōtumque pererrat

lūminibus tacitīs et sīc accēnsa profātur:

'Nec tibi dīua parēns generis nec Dardanus auctor, 365

perfide, sed dūris genuit tē cautibus horrēns

Caucasus Hyrcānaeque admōrunt ūbera tigrēs.

Nam quid dissimulō aut quae mē ad maiōra reseruō?

Num flētū ingemuit nostrō? Num lūmina flexit?

Num lacrimās uictus dedit aut miserātus amantem est? 370

Quae quibus anteferam? Iam iam nec maxima Iūnō

nec Sāturnius haec oculīs pater aspicit aequīs.

Nusquam tūta fidēs. Ēiectum lītore, egentem

excēpī et rēgnī dēmēns in parte locāuī.

Āmissam classem, sociōs ā morte redūxī 375

(heu furiīs incēnsa feror!): Nunc augur Apollō,

nunc Lyciae sortēs, nunc et Ioue missus ab ipsō

interpres dīuum fert horrida iussa per aurās.

Scīlicet is superīs labor est, ea cūra quiētōs

sollicitat. Neque tē teneō neque dicta refellō: 380

ī, sequere Italiam uentīs, pete rēgna per undās.

Spēro equidem mediīs, sī quid pia nūmina possunt,

supplicia hausūrum scopulīs et nōmine Dīdō

saepe uocātūrum. Sequar ātrīs ignibus absēns

et, cum frīgida mors animā sēdūxerit artūs, 385

omnibus umbra locīs aderō. Dabis, improbe, poenās.

Audiam et haec Mānīs ueniet mihi fāma sub imōs.'

Hīs medium dictīs sermōnem abrumpit et aurās

aegra fugit sēque ex oculīs āuertit et aufert,

linquēns multa metū cūnctantem et multa parantem 390

dīcere. Suscipiunt famulae conlāpsaque membra

marmoreō referunt thalamō strātīsque repōnunt.

At pius Aenēās, quamquam lēnīre dolentem

sōlandō cupit et dictīs āuertere cūrās,

multa gemēns magnōque animum labefactus amōre 395

iussa tamen dīuum exsequitur classemque reuīsit.

Tum uērō Teucrī incumbunt et lītore celsās

dēdūcunt tōtō nāuīs. Natat ūncta carīna,

frondentīsque ferunt rēmōs et rōbora siluīs

īnfabricāta fugae studiō. 400

Mīgrantīs cernās tōtāque ex urbe ruentīs:

ac uelut ingentem formīcae farris aceruum

cum populant hiemis memorēs tēctōque repōnunt,

it nigrum campīs agmen praedamque per herbās

conuectant calle angustō; Pars grandia trūdunt 405

obnīxae frūmenta umerīs, pars agmina cōgunt

castīgantque morās, opere omnīs sēmita feruet.

Quis tibi tum, Dīdō, cernentī tālia sēnsus,

quōsue dabās gemitūs, cum lītora feruere lātē

prōspicerēs arce ex summā, tōtumque uidērēs 410

miscērī ante oculōs tantīs clāmōribus aequor!

Improbe Amor, quid nōn mortālia pectora cōgis!

Īre iterum in lacrimās, iterum temptāre precandō

cōgitur et supplex animōs summittere amōrī,

nē quid inexpertum frūstrā moritūra relinquat. 415

'Anna, uidēs tōtō properārī lītore circum:

undique conuēnēre; uocat iam carbasus aurās,

puppibus et laetī nautae imposuēre corōnās.

Hunc ego sī potuī tantum spērāre dolōrem,

et perferre, soror, poterō. Miserae hoc tamen ūnum 420

exsequere, Anna, mihī; sōlam nam perfidus ille

tē colere, arcānōs etiam tibi crēdere sēnsūs;

sōla uirī mollīs aditūs et tempora nōrās.

Ī, soror, atque hostem supplex adfāre superbum:

nōn ego cum Danaīs Trōiānam exscindere gentem 425

Aulide iūrāuī classemue ad Pergama mīsī,

nec patris Anchīsae cinerem Mānīsue reuellī:

cūr mea dicta negat dūrās dēmittere in aurīs?

Quō ruit? Extrēmum hoc miserae det mūnus amantī:

exspectet facilemque fugam uentōsque ferentīs. 430

Nōn iam coniugium antīquum, quod prōdidit, ōrō,

nec pulchrō ut Latiō careat rēgnumque relinquat:

tempus ināne petō, requiem spatiumque furōrī,

dum mea mē uictam doceat fortūna dolēre.

Extrēmam hanc ōrō ueniam (miserēre sorōris), 435

quam mihi cum dederit cumulātam morte remittam.'

Tālibus ōrābat, tālīsque miserrima flētūs

fertque refertque soror. Sed nūllis ille mouētur

flētibus aut uōcēs ūllas tractābilis audit;

fāta obstant placidāsque uirī deus obstruit aurīs. 440

Ac uelut annōsō ualidam cum rōbore quercum

Alpīnī Boreae nunc hinc nunc flātibus illinc

ēruere inter sē certant; it strīdor, et altae

cōnsternunt terram concussō stīpite frondēs;

ipsa haeret scopulīs et quantum uertice ad aurās 445

aetheriās, tantum rādīce in Tartara tendit:

haud secus adsiduīs hinc atque hinc uōcibus hērōs

tunditur, et magnō persentit pectore cūrās;

mēns immōta manet, lacrimae uoluuntur inānēs.

Tum uērō īnfēlīx fātīs exterrita Dīdō 450

mortem ōrat; taedet caelī conuexa tuērī.

Quō magis inceptum peragat lūcemque relinquat,

uīdit, tūricremīs cum dōna impōneret ārīs,

(horrendum dictū) laticēs nigrēscere sacrōs

fūsaque in obscēnum sē uertere uīna cruōrem. 455

Hoc uīsum nūllī, nōn ipsī effāta sorōrī.

Praetereā fuit in tēctīs dē marmore templum

coniugis antīquī, mīrō quod honōre colēbat,

uelleribus niueīs et fēstā fronde reuīnctum:

hinc exaudīrī uōcēs et uerba uocantis 460

uīsa uirī, nox cum terrās obscūra tenēret,

sōlaque culminibus fērālī carmine būbō

saepe querī et longās in flētum dūcere uōcēs;

multaque praetereā uātum praedicta priōrum

terribilī monitū horrificant. Agit ipse furentem 465

in somnīs ferus Aenēās, semperque relinquī

sōla sibī, semper longam incomitāta uidētur

īre uiam et Tyriōs dēsertā quaerere terrā,

Eumenidum uelutī dēmēns uidet agmina Pentheus

et sōlem geminum et duplicēs sē ostendere Thēbās, 470

aut Agamemnonius scaenīs agitātus Orestēs,

armātam facibus mātrem et serpentibus ātrīs

cum fugit ultrīcēsque sedent in līmine Dīrae.

Ergō ubi concēpit furiās ēuicta dolōre

dēcrēuitque morī, tempus sēcum ipsa modumque 475

exigit, et maestam dictīs adgressa sorōrem

cōnsilium uultū tegit ac spem fronte serēnat:

'Inuēnī, germāna, uiam (grātāre sorōrī)

quae mihi reddat eum uel eō mē soluat amantem.

Ōceanī fīnem iūxtā sōlemque cadentem 480

ultimus Aethiopum locus est, ubi maximus Atlās

axem umerō torquet stēllīs ārdentibus aptum:

hinc mihi Massȳlae gentis mōnstrāta sacerdōs,

Hesperidum templī cūstōs, epulāsque dracōnī

quae dabat et sacrōs seruābat in arbore rāmōs, 485

spargēns ūmida mella sopōriferumque papāuer.

Haec sē carminibus prōmittit soluere mentēs

quās uelit, ast aliīs dūrās immittere cūrās,

sistere aquam fluuiīs et uertere sīdera retrō,

Nocturnōsque mouet Mānīs: mūgīre uidēbis 490

sub pedibus terram et dēscendere montibus ornōs.

Testor, cāra, deōs et tē, germāna, tuumque

dulce caput, magicās inuītam accingier artīs.

Tū sēcrēta pyram tēctō interiōre sub aurās

ērige, et arma uirī thalamō quae fīxa relīquit 495

impius exuuiāsque omnīs lectumque iugālem,

quō periī, superimpōnās: abolēre nefandī

cūncta uirī monimenta iuuat mōnstratque sacerdōs.'

Haec effāta silet, pallor simul occupat ōra.

Nōn tamen Anna nouīs praetexere fūnera sacrīs 500

germānam crēdit, nec tantōs mente furōrēs

concipit aut grauiōra timet quam morte Sychaeī.

Ergō iussa parat.

At rēgīna, pyrā penetrālī in sēde sub aurās

ērēctā ingentī taedīs atque īlice sectā, 505

intenditque locum sertīs et fronde corōnat

fūnereā; super exuuiās ēnsemque relictum

effigiemque torō locat haud ignāra futūrī.

Stant ārae circum et crīnīs effūsa sacerdōs

ter centum tonat ōre deōs, Erebumque Chaosque 510

tergeminamque Hecatēn, tria uirginis ōra Diānae.

Sparserat et laticēs simulātōs fontis Auernī,

falcibus et messae ad lūnam quaeruntur aenīs

pūbentēs herbae nīgrī cum lacte uenēnī;

quaeritur et nascentis equī dē fronte reuulsus 515

et mātrī praereptus amor.

Ipsa molā manibusque piīs altāria iūxtā

ūnum exūta pedem uinclīs, in ueste recīnctā,

testātur moritūra deōs et cōnscia fātī

sīdera; tum, sī quod nōn aequō foedere amantīs 520

cūrae nūmen habet iūstumque memorque, precātur.

Nox erat et placidum carpēbant fessa sopōrem

corpora per terrās, siluaeque et saeua quiērant

aequora, cum mediō uoluuntur sīdera lāpsū,

cum tacet omnis ager, pecudēs pictaeque uolucrēs, 525

quaeque lacūs lātē liquidōs quaeque aspera dūmīs

rūra tenent, somnō positae sub nocte silentī.

[Lēnībant cūrās et corda oblīta laborum.]

At nōn īnfēlīx animī Phoenissa, neque umquam

soluitur in somnōs oculīsue aut pectore noctem 530

accipit: ingeminant cūrae rūrsusque resurgēns

saeuit amor magnōque īrārum flūctuat aestū.

Sīc adeō īnsistit sēcumque ita corde uolūtat:

'Ēn, quid agō? Rūrsusne procōs inrīsa priōrēs

experiar? Nomadumque petam cōnūbia supplex, 535

quōs ego sim totiēns iam dēdignāta marītōs?

Īliacās igitur classīs atque ultima Teucrum

iussa sequar? Quiane auxiliō iuuat ante leuātōs

et bene apud memorēs ueteris stat grātia factī?

Quis mē autem, fac uelle, sinet ratibusue superbīs 540

inuīsam accipiet? Nescīs heu, perdita, necdum

Lāomedontēae sentīs periūria gentis?

Quid tum? Sōla fugā nautās comitābor ouantīs?

An Tyriīs omnīque manū stīpāta meōrum

īnferar et, quōs Sīdoniā uix urbe reuellī, 545

rūrsus agam pelagō et uentīs dare uēla iubēbō?

Quīn morere ut merita es, ferrōque āuerte dolōrem.

Tū lacrimīs ēuicta meīs, tū prīma furentem

hīs, germāna, malīs onerās atque obicis hostī.

Nōn licuit thalamī expertem sine crīmine uītam 550

dēgere mōre ferae, tālīs nec tangere cūrās;

nōn seruāta fidēs cinerī prōmissa Sychaeō.'

Tantōs illa suō rumpēbat pectore questūs:

Aenēās celsā in puppī iam certus eundī

carpēbat somnōs rēbus iam rīte parātīs. 555

Huic sē fōrma deī uultū redeuntis eōdem

obtulit in somnīs rūrsusque ita uīsa monēre est,

omnia Mercuriō similis, uōcemque colōrem-

que et crīnīs flāuōs et membra decōra iuuentā:

'Nāte deā, potes hōc sub cāsū dūcere somnōs, 560

nec quae tē circum stent deinde perīcula cernis,

dēmēns, nec Zephyrōs audīs spīrāre secundōs?

Illa dolōs dīrumque nefās in pectore uersat

certa morī, uariōsque īrārum concitat aestūs.

Nōn fugis hinc praeceps, dum praecipitāre potestās? 565

Iam mare turbārī trabibus saeuāsque uidēbis

conlūcēre facēs, iam feruere lītora flammīs,

sī tē hīs attigerīt terrīs Aurōra morantem.

Heia age, rumpe morās. Uarium et mūtābile semper

fēmina.' Sīc fātus noctī sē immiscuit ātrae. 570

Tum uērō Aenēās subitīs exterritus umbrīs

corripit ē somnō corpus sociōsque fatīgat

praecipitīs: 'Uigilāte, uirī, et cōnsīdite trānstrīs;

Soluite uēla citī. Deus aethere missus ab altō

festīnāre fugam tortōsque incīdere fūnīs 575

ecce iterum īnstimulat. Sequimur tē, sancte deōrum,

quisquis es, imperiōque iterum pārēmus ouantēs.

Adsīs ō placidusque iuuēs et sīdera caelō

dextra ferās.' Dīxit uāgīnāque ēripit ēnsem

fulmineum strictōque ferit retinācula ferrō. 580

Īdem omnīs simul ārdor habet, rapiuntque ruuntque;

lītora dēseruēre, latet sub classibus aequor,

adnīxī torquent spūmās et caerula uerrunt.

Et iam prīma nouō spargēbat lūmine terrās

Tīthōnī croceum linquēns Aurōra cubīle. 585

Rēgīna ē speculīs ut prīmam albēscere lūcem

uīdit et aequātīs classem prōcēdere uēlīs,

lītoraque et uacuōs sēnsit sine rēmige portūs,

terque quaterque manū pectus percussa decōrum

flāuentīsque abscissa comās 'Prō Iuppiter! Ībit 590

hic,' ait 'et nostrīs inlūserit aduena rēgnīs?

Nōn arma expedient tōtāque ex urbe sequentur,

dēripientque ratēs aliī nāuālibus? Īte,

ferte citī flammās, date tēla, impellite rēmōs!

Quid loquor? Aut ubi sum? Quae mentem insānia mūtāt? 595

Īnfēlīx Dīdō, nunc tē facta impia tangunt?

Tum decuit, cum scēptra dabās. Ēn dextra fidēsque,

quem sēcum patriōs āiunt portāre penātīs,

quem subiisse umerīs cōnfectum aetāte parentem!

Nōn potuī abreptum dīuellere corpus et undīs 600

spargere? Nōn sociōs, nōn ipsum absūmere ferrō

Ascanium patriīsque epulandum pōnere mēnsīs?

Uērum anceps pugnae fuerat fortūna. Fuisset!

Quem metuī moritūra? Facēs in castra tulissem

implēssemque forōs flammīs nātumque patremque 605

cum genere exstinxem, mēmet super ipsa dedissem.

Sōl, quī terrārum flammīs opera omnia lustrās,

tūque hārum interpres cūrārum et cōnscia Iūnō,

nocturnīsque Hecatē triuiīs ululāta per urbēs

et Dīrae ultrīcēs et dī morientis Elissae, 610

accipite haec, meritumque malīs aduertite nūmen

et nostrās audīte precēs. Sī tangere portūs

īnfandum caput ac terrīs adnāre necesse est,

et sīc fāta Iouis poscunt, hic terminus haeret,

at bellō audācis populī uexātus et armīs, 615

fīnibus extorris, complexū āuulsus Iūlī

auxilium implōret uideatque indigna suōrum

fūnera; nec, cum sē sub lēgēs pācis inīquae

trādiderit, rēgnō aut optātā lūce fruātur,

sed cadat ante diem mediāque inhumātus harēnā. 620

Haec precor, hanc uōcem extrēmam cum sanguine fundō.

Tum uōs, ō Tyriī, stirpem et genus omne futūrum

exercēte odiīs, cinerīque haec mittite nostrō

mūnera. Nūllus amor populīs nec foedera suntō.

Exoriāre aliquis nostrīs ex ossibus ultor 625

quī face Dardaniōs ferrōque sequāre colōnōs,

nunc, ōlim, quōcumque dabunt sē tempore uīrēs.

Lītora lītoribus contrāria, flūctibus undās

imprecor, arma armīs: pugnent ipsīque nepōtēs-

que.'Haec ait, et partīs animum uersābat in omnīs, 630

inuīsam quaerēns quam prīmum abrumpere lūcem.

Tum breuiter Barcēn nūtrīcem adfāta Sychāei,

namque suam patriā antīquā cinis āter habēbat:

'Annam, cāra mihī nūtrix, hūc siste sorōrem:

dīc corpus properet fluuiālī spargere lymphā, 635

et pecudēs sēcum et monstrāta piācula dūcat.

Sīc ueniat, tūque ipsa piā tege tempora uittā.

Sacra Iouī Stygiō, quae rīte incepta parāuī,

perficere est animus fīnemque impōnere cūrīs

Dardaniīque rogum capitis permīttere flammae.' 640

Sīc ait. Īlla gradum studiō celebrābat anīlī.

At trepida et coeptīs immānibus effera Dīdō

sanguineam uoluēns aciem, maculīsque trementīs

interfūsa genās et pallida morte futūrā,

interiōra domūs inrumpit līmina et altōs 645

cōnscendit furibunda rogōs ēnsemque reclūdit

Dardanium, nōn hōs quaesītum mūnus in ūsūs.

Hīc, postquam Īliacās uestīs nōtumque cubīle

cōnspexit, paulum lacrimīs et mente morāta

incubuitque torō dīxitque nouissima uerba: 650

'Dulcēs exuuiae, dum fāta deusque sinēbat,

accipite hanc animam mēque hīs exsoluite cūrīs.

Uīxī et quem dederat cursum Fortūna perēgī,

et nunc magna meī sub terrās ībit imāgō.

Urbem praeclāram statuī, mea moenia uīdī, 655

ulta uirum poenās inimīcō ā frātre recēpī,

fēlīx, heu nimium fēlīx, sī lītora tantum

numquam Dardaniae tetigissent nostra carīnae.'

Dīxit, et ōs impressa torō 'Moriēmur inultae,

sed moriāmur' ait. 'Sīc, sīc iuuat īre sub umbrās. 660

Hauriat hunc oculīs ignem crūdēlis ab altō

Dardanus, et nostrae sēcum ferat ōmina mortis.'

Dīxerat, atque illam media inter tālia ferrō

cōnlāpsam aspiciunt comitēs, ēnsemque cruōre

spūmantem sparsāsque manūs. It clāmor ad alta 665

ātria: concussam bacchātur Fāma per urbem.

Lāmentīs gemitūque et fēmineō ululātū

tēcta fremunt, resonat magnīs plangōribus aethēr,

nōn aliter quam sī immissīs ruat hostibus omnis

Karthāgō aut antīqua Tyros, flammaeque furentēs 670

culmina perque hominum uoluantur perque deōrum.

Audiit exanimīs trepidōque exterrita cursū

unguibus ōra soror foedāns et pectora pugnīs

per mediōs ruit, ac morientem nōmine clāmat:

'Hoc illud, germāna, fuit? Mē fraude petēbās? 675

Hoc rogus iste mihī, hoc ignēs āraeque parābant?

Quid prīmum dēserta querar? Comitemne sorōrem

sprēuistī moriēns? Eadem mē ad fāta uocassēs,

īdem ambās ferrō dolor atque eadem hōra tulisset.

Hīs etiam strūxī manibus patriōsque uocāuī 680

uōce deōs, sīc tē ut positā, crūdēlis, abessem?

Ēxstinxtī tē mēque, soror, populumque patrēsque

Sīdoniōs urbemque tuam. Date, uulnera lymphīs

abluam et, extrēmus sī quis super hālitus errat,

ōre legam.' Sīc fāta gradūs ēuāserat altōs, 685

sēmianimemque sinū germānam amplexa fouēbat

cum gemitū atque ātrōs siccābat ueste cruōrēs.

Illa grauīs oculōs cōnāta attollere rūrsus

dēficit; īnfīxum strīdit sub pectore uulnus.

Ter sēsē attollēns cubitōque adnīxa leuāuit, 690

ter reuolūta torō est oculīsque errantibus altō

quaesīuit caelo lūcem ingemuitque repertā.

Tum Iūnō omnipotēns longum misērata dolōrem

difficilīsque obitūs Īrim dēmīsit Olympō

quae luctantem animam nexōsque resolueret artūs. 695

Nam quia nec fātō meritā nec morte perībat,

sed misera ante diem subitōque accensa furōre,

nōndum illī flauum Prōserpina uertice crīnem

abstulerat Stygiōque caput damnāuerat Orcō.

Ergō Īris croceīs per caelum roscida pennīs 700

mīlle trahēns uariōs aduersō sōle colōrēs

dēuolat et suprā caput astitit. 'Hunc ego Dītī

sacrum iussa ferō tēque istō corpore soluō':

sīc ait et dextrā crīnem secat, omnis et ūnā

dīlāpsus calor atque in uentōs uīta recessit.

Text: Wikisource