EN

Aeneis

OriginalLiber Ipage 1 of 12

Ille ego, quī quondam gracilī modulātus avēna A

carmen, et ēgressus silvīs vīcīna coēgī B

ut quamvis avidō pārērent arva colōnō, C

gratum opus agricolīs, at nunc horrentia Mārtis D

Arma virumque canō, Trōiae quī prīmus ab ōrīs

Ītaliam, fātō profugus, Lāvīniaque vēnit

lītora, multum ille et terrīs iactātus et altō

vī superum saevae memorem Iūnōnis ob īram;

multa quoque et bellō passus, dum conderet urbem, 5

īnferretque deōs Latiō, genus unde Latīnum,

Albānīque patrēs, atque altae moenia Rōmae.

Mūsa, mihī causās memorā, quō nūmine laesō,

quidve dolēns, rēgīna deum tot volvere cāsūs

īnsignem pietāte virum, tot adīre labōrēs 10

impulerit. Tantaene animīs caelestibus īrae?

Urbs antīqua fuit, Tyriī tenuēre colōnī,

Karthāgō, Ītaliam contrā Tiberīnaque longē

ōstia, dīves opum studiīsque asperrima bellī;

quam Iūnō fertur terrīs magis omnibus ūnam 15

posthabitā coluisse Samō; hīc illius arma,

hīc currus fuit; hoc rēgnum dea gentibus esse,

sī quā fāta sinant, iam tum tenditque fovetque.

'Prōgeniem' sed enim 'Trōiānō ā sanguine dūcī'

audierat 'Tyriās ōlim quae verteret arcēs; 20

hinc populum lātē rēgem bellōque superbum

ventūrum excidiō Libyae: sīc volvere Parcās.

Id metuēns, veterisque memor Sāturnia bellī,

prīma quod ad Trōiam prō cārīs gesserat Argīs

necdum etiam causae īrārum saevīque dolōrēs 25

exciderant animō: manet altā mente repostum

iūdicium Paridis sprētaeque iniūria fōrmae,

et genus invīsum, et raptī Ganymēdis honōrēs.

Hīs accēnsa super, iactātōs aequore tōtō

Trōas, reliquiās Danaum atque immītis Achillī, 30

arcēbat longē Latiō, multōsque per annōs

errābant, āctī fātīs, maria omnia circum.

Tantae mōlis erat Rōmānam condere gentem!

Vix ē cōnspectū Siculae tellūris in altum

vēla dabant laetī, et spūmās salis aere ruēbant, 35

cum Iūnō, aeternum servāns sub pectore vulnus,

haec sēcum: 'Mēne inceptō dēsistere victam,

nec posse Ītaliā Teucrōrum āvertere rēgem?

Quippe vetor fātīs. Pallāsne exūrere classem

Argīvum atque ipsōs potuit submergere pontō, 40

ūnius ob noxam et furiās Āiācis Oīleī?

Ipsa, Iovis rapidum iaculāta ē nūbibus ignem,

disiēcitque ratēs ēvertitque aequora ventīs,

illum expīrantem trānsfīxō pectore flammās

turbine corripuit scopulōque īnfīxit acūtō. 45

Ast ego, quae dīvum incēdō rēgīna, Iovisque

et soror et coniūnx, ūnā cum gente tot annōs

bella gerō! Et quisquam nūmen Iūnōnis adōrat

praetereā, aut supplex ārīs impōnet honōrem?'

Tālia flammātō sēcum dea corde volūtāns 50

nimbōrum in patriam, loca fēta furentibus austrīs,

Aeoliam venit. Hīc vastō rēx Aeolus antrō

luctantīs ventōs tempestātēsque sonōrās

imperiō premit ac vinclīs et carcere frēnat.

Illī indignantēs magnō cum murmure montis 55

circum claustra fremunt; celsā sedet Aeolus arce

scēptra tenēns, mollitque animōs et temperat īrās.

Nī faciat, maria ac terrās caelumque profundum

quippe ferant rapidī sēcum verrantque per aurās.

Sed pater omnipotēns spēluncīs abdidit ātrīs, 60

hoc metuēns, mōlemque et montēs insuper altōs

imposuit, rēgemque dedit, quī foedere certō

et premere et laxās scīret dare iussus habēnās.

Ad quem tum Iūnō supplex hīs vōcibus ūsa est:

'Aeole, namque tibī dīvum pater atque hominum rēx 65

et mulcēre dedit flūctūs et tollere ventō,

gens inimīca mihī Tyrrhēnum nāvigat aequor,

Īlium in Ītaliam portāns victōsque Penātīs:

incute vim ventīs submersāsque obrue puppīs,

aut age dīversōs et dīssice corpora pontō. 70

Sunt mihi bis septem praestantī corpore Nymphae,

quārum quae fōrmā pulcherrima Dēiopēa,

cōnubiō iungam stabilī propriamque dicābō,

omnīs ut tēcum meritīs prō tālibus annōs

exigat, et pulchrā faciat tē prōle parentem.' 75

Aeolus haec contrā: 'Tuus, ō rēgīna, quid optēs

explōrāre labor; mihi iussa capessere fās est.

Tū mihi, quodcumque hoc rēgnī, tū scēptra Iovemque

conciliās, tū dās epulīs accumbere dīvum

nimbōrumque facis tempestātumque potentem.' 80

Haec ubi dicta, cavum conversā cuspide montem

impulit in latus: ac ventī, velut agmine factō,

quā data porta, ruunt et terrās turbine perflant.

Incubuēre marī, tōtumque ā sēdibus īmīs

ūnā Eurusque Notusque ruunt crēberque procellīs 85

Āfricus, et vastōs volvunt ad lītora flūctūs.

Īnsequitur clāmorque virum strīdorque rudentum.

Ēripiunt subitō nūbēs caelumque diemque

Teucrōrum ex oculīs; pontō nox incubat ātra.

Intonuēre polī, et crēbrīs micat ignibus aethēr, 90

praesentemque virīs intentant omnia mortem!

Extemplō Aenēae solvuntur frīgore membra:

ingemit, et duplicēs tendēns ad sīdera palmās

tālia vōce refert: 'Ō terque quaterque beātī,

quīs ante ōra patrum Trōiae sub moenibus altīs 95

contigit oppetere! Ō Danaum fortissime gentis

Tȳdīdē! Mēne Īliacīs occumbere campīs

nōn potuisse tuāque animam hanc effundere dextrā?

Saevus ubi Aeacidae tēlō iacet Hector, ubi ingēns

Sarpēdōn, ubi tot Simoīs correpta sub undīs 100

scūta virum galeāsque et fortia corpora volvit?'

Tālia iactantī strīdēns Aquilōne procella

vēlum adversa ferit, flūctūsque ad sīdera tollit.

Franguntur rēmī; tum prōra āvertit, et undīs

dat latus; īnsequitur cumulō praeruptus aquae mōns. 105

Hī summō in flūctū pendent; hīs unda dehīscēns

terram inter flūctūs aperit; furit aestus harēnīs.

Trīs Notus abreptās in saxa latentia torquet

(saxa vocant Italī mediīs quae in flūctibus 'Ārās'

dorsum immāne marī summō) trīs Eurus ab altō 110

in brevia et Syrtīs urget, miserābile vīsū,

inlīditque vadīs atque aggere cingit harēnae.

Ūnam, quae Lyciōs fīdumque vehēbat Orontēn,

ipsius ante oculōs ingēns ā vertice pontus

in puppim ferit: excutitur prōnusque magister 115

volvitur in caput; ast illam ter flūctus ibīdem

torquet agēns circum, et rapidus vorat aequore vertex.

Adpārent rārī nantēs in gurgite vastō,

arma virum, tabulaeque, et Trōia gāza per undās.

Iam validam Īlioneī nāvem, iam fortis Achātae, 120

et quā vectus Abās, et quā grandaevus Alētēs,

vīcit hiems; laxīs laterum compāgibus omnēs

accipiunt inimīcum imbrem, rīmīsque fatīscunt.

Intereā magnō miscērī murmure pontum,

ēmissamque hiemem sēnsit Neptūnus, et īmīs 125

stāgna refūsa vadīs, graviter commōtus; et altō

prōspiciēns, summā placidum caput extulit undā.

Disiectam Aenēae, tōtō videt aequore classem,

flūctibus oppressōs Trōas caelīque ruīnā,

nec latuēre dolī frātrem Iūnōnis et īrae. 130

Eurum ad sē Zephyrumque vocat, dehinc tālia fātur:

'Tantane vōs generis tenuit fīdūcia vestri?

Iam caelum terramque meō sine nūmine, ventī,

miscēre, et tantās audētis tollere mōlēs?

Quōs ego! Sed mōtōs praestat compōnere flūctūs. 135

Post mihi nōn similī poenā commissa luētis.

Mātūrāte fugam, rēgīque haec dīcite vestrō:

'Nōn illī imperium pelagī saevumque tridentem,

sed mihi sorte datum'. Tenet ille immānia saxa,

vestrās, Eure, domōs; illā sē iactet in aulā 140

Aeolus, et clausō ventōrum carcere rēgnet.'

Sīc ait, et dictō citius tumida aequora plācat,

collēctāsque fugat nūbēs, sōlemque redūcit.

Cȳmothoē simul et Trītōn adnīxus acūtō

dētrūdunt nāvīs scopulō; levat ipse tridentī; 145

et vastās aperit Syrtīs, et temperat aequor,

atque rotīs summās levibus perlābitur undās.

Ac velutī magnō in populō cum saepe coorta est

sēditiō, saevitque animīs ignōbile vulgus,

iamque facēs et saxa volant, furor arma ministrat; 150

tum, pietāte gravem ac meritīs sī forte virum quem

cōnspexēre, silent, arrēctīsque auribus adstant;

ille regit dictīs animōs, et pectora mulcet,

sīc cūnctus pelagī cecidit fragor, aequora postquam

prōspiciēns genitor caelōque invectus apertō 155

flectit equōs, currūque volāns dat lōra secundō.

Dēfessī Aeneadae, quae proxima lītora, cursū

contendunt petere, et Libyae vertuntur ad ōrās.

Est in sēcessū longō locus: īnsula portum

efficit obiectū laterum, quibus omnis ab altō 160

frangitur inque sinūs scindit sēsē unda reductōs.

Hinc atque hinc vastae rūpēs geminīque minantur

in caelum scopulī, quōrum sub vertice lātē

aequora tūta silent; tum silvīs scaena coruscīs

dēsuper horrentīque ātrum nemus imminet umbrā. 165

Fronte sub adversā scopulīs pendentibus antrum,

intus aquae dulcēs vīvōque sedīlia saxō,

nymphārum domus: hīc fessās nōn vincula nāvīs

ūlla tenent, uncō nōn alligat ancora morsū.

Hūc septem Aenēās collēctīs nāvibus omnī 170

ex numerō subit; ac magnō tellūris amōre

ēgressī optātā potiuntur Trōes harēnā,

et sale tābentīs artūs in lītore pōnunt.

Ac prīmum silicī scintillam excūdit Achātēs,

succēpitque ignem foliīs, atque ārida circum 175

nūtrīmenta dedit, rapuitque in fōmite flammam.

Tum Cererem corruptam undīs Cereāliaque arma

expediunt fessī rērum, frūgēsque receptās

et torrēre parant flammīs et frangere saxō.

Aenēās scopulum intereā cōnscendit, et omnem 180

prōspectum lātē pelagō petit, Anthea sī quem

iactātum ventō videat Phrygiāsque birēmīs,

aut Capyn, aut celsīs in puppibus arma Caīcī.

Nāvem in cōnspectū nūllam, trīs lītore cervōs

prōspicit errantīs; hōs tōta armenta sequuntur 185

ā tergō, et longum per vallīs pāscitur agmen.

Cōnstitit hīc, arcumque manū celerīsque sagittās

corripuit, fīdus quae tēla gerēbat Achātēs;

ductōrēsque ipsōs prīmum, capita alta ferentīs

cornibus arboreīs sternit, tum volgus, et omnem 190

miscet agēns tēlīs nemora inter frondea turbam;

nec prius absistit, quam septem ingentia victor

corpora fundat humī, et numerum cum nāvibus aequet.

Hinc portum petit, et sociōs partītur in omnīs.

Vīna bonus quae deinde cadīs onerārat Acestēs 195

lītore Trīnacriō dederatque abeuntibus hērōs

dīvidit, et dictīs maerentia pectora mulcet:

'Ō sociī, neque enim ignārī sumus ante malōrum!

Ō passī graviōra, dabit deus hīs quoque fīnem.

Vōs et Scyllaeam rabiem penitusque sonantīs 200

accestis scopulōs, vōs et Cyclōpia saxa

expertī: revocāte animōs, maestumque timōrem

mittite: forsan et haec ōlim meminisse iuvābit.

Per variōs cāsūs, per tot discrīmina rērum

tendimus in Latium; sēdēs ubi fāta quiētās 205

ostendunt; illīc fās rēgna resurgere Trōiae.

Dūrāte, et vōsmet rēbus servāte secundīs.'

Tālia vōce refert, curīsque ingentibus aeger

spem vultū simulat, premit altum corde dolōrem.

Illī sē praedae accingunt, dapibusque futūrīs; 210

tergora dēripiunt costīs et viscera nūdant;

pars in frusta secant veribusque trementia fīgunt;

lītore aēna locant aliī, flammāsque ministrant.

Tum vīctū revocant vīrīs, fūsīque per herbam

implentur veteris Bacchī pinguisque ferīnae. 215

Postquam exēmpta famēs epulīs mēnsaeque remōtae,

āmissōs longō sociōs sermōne requīrunt,

spemque metumque inter dubiī, seu vīvere crēdant,

sīve extrēma patī nec iam exaudīre vocātōs.

Praecipuē pius Aenēās nunc ācris Orontī, 220

nunc Amycī cāsum gemit et crūdēlia sēcum

fāta Lycī, fortemque Gyān, fortemque Cloanthum.

Et iam fīnis erat, cum Iuppiter aethere summō

dēspiciēns mare vēlivolum terrāsque iacentīs

lītoraque et lātōs populōs, sīc vertice caelī 225

cōnstitit, et Libyae dēfīxit lūmina rēgnīs.

Atque illum tālīs iactantem pectore cūras

trīstior et lacrimīs oculōs suffūsa nitentīs

adloquitur Venus: 'Ō quī rēs hominumque deumque

aeternīs regis imperiīs, et fulmine terrēs, 230

quid meus Aenēās in tē committere tantum,

quid Trōes potuēre, quibus, tot fūnera passīs,

cūnctus ob Ītaliam terrārum clauditur orbīs?

Certē hinc Rōmānōs ōlim, volventibus annīs,

hinc fore ductōrēs, revocātō ā sanguine Teucrī, 235

quī mare, quī terrās omnī diciōne tenērent,

pollicitus, quae tē, genitor, sententia vertit?

Hōc equidem occāsum Trōiae trīstīsque ruīnās

sōlābar, fātīs contrāria fāta rependēns;

nunc eadem fortūna virōs tot cāsibus āctōs 240

īnsequitur. Quem dās fīnem, rēx magne, labōrum?

Antēnor potuit, mediīs ēlapsus Achīvīs,

Illyricōs penetrāre sinūs, atque intima tūtus

rēgna Liburnōrum, et fontem superāre Timāvī,

unde per ōra novem vastō cum murmure montis 245

it mare prōruptum et pelagō premit arva sonantī.

Hīc tamen ille urbem Patavī sēdēsque locāvit

Teucrōrum, et gentī nōmen dedit, armaque fīxit

Trōiā; nunc placidā compostus pāce quiēscit:

nōs, tuā prōgeniēs, caelī quibus adnuis arcem, 250

nāvibus, īnfandum, āmissīs, ūnīus ob īram

prōdimur atque Italīs longē disiungimur ōrīs.

Hic pietātis honōs? Sīc nōs in scēptra repōnis?'

Ollī subrīdēns hominum sator atque deōrum,

vultū, quō caelum tempestātēsque serēnat, 255

ōscula lībāvit nātae, dehinc tālia fātur:

'Parce metū, Cytherēa: manent immōta tuōrum

fāta tibī; cernēs urbem et prōmissa Lavīnī

moenia, sublīmemque ferēs ad sīdera caelī

magnanimum Aenēān; neque mē sententia vertit. 260

Hic tibi, fābor enim, quandō haec tē cūra remordet,

longius et volvēns fātōrum arcāna movēbō,

bellum īngēns geret Ītaliā, populōsque ferōcīs

contundet, mōrēsque virīs et moenia pōnet,

tertia dum Latiō rēgnantem vīderit aestās, 265

ternaque trānsierint Rutulīs hīberna subāctīs.

At puer Ascanius, cui nunc cognōmen Iūlō

additur (Īlus erat, dum rēs stetit Īlia regnō),

trīgintā magnōs volvendīs mēnsibus orbīs

imperiō explēbit, rēgnumque ab sēde Lavīnī 270

trānsferet, et Longam multā vī mūniet Albam.

Hīc iam ter centum tōtōs rēgnābitur annōs

gente sub Hectoreā, dōnec rēgīna sacerdōs,

Mārte gravis, geminam partū dabit Īlia prōlem.

Inde lupae fulvō nūtrīcis tegmine laetus 275

Rōmulus excipiet gentem, et Māvortia condet

moenia, Rōmānōsque suō dē nōmine dīcet.

Hīs ego nec mētās rērum nec tempora pōnō;

imperium sine fīne dedī. Quīn aspera Iūnō,

quae mare nunc terrāsque metū caelumque fatīgat, 280

cōnsilia in melius referet, mēcumque fovēbit

Rōmānōs rērum dominōs gentemque togātam:

sīc placitum. Veniet lustrīs lābentibus aetās,

cum domus Assaracī Pthīam clārāsque Mycēnās

servitiō premet, ac victīs dominābitur Argīs. 285

Nāscētur pulchrā Trōiānus orīgine Caesar,

imperium Ōceanō, fāmam quī terminet astrīs,

Iūlius, ā magnō dēmissum nōmen Iūlō.

Hunc tū ōlim caelō, spoliīs Orientis onustum,

accipiēs sēcūra; vocābitur hīc quoque vōtīs. 290

Aspera tum positīs mītēscent saecula bellīs;

cāna Fidēs, et Vesta, Remō cum frātre Quirīnus,

iūra dabunt; dīrae ferrō et compāgibus artīs

claudentur bellī portae; Furor impius intus,

saeva sedēns super arma, et centum vīnctus aēnīs 295

post tergum nōdīs, fremet horridus ōre cruentō.'

Haec ait, et Māiā genitum dēmittit ab altō,

ut terrae, utque novae pateant Karthāginis arcēs

hospitiō Teucrīs, nē fātī nescia Dīdō

fīnibus arcēret: volat ille per āera magnum 300

rēmigiō alārum, ac Libyae citus adstitit ōrīs.

Et iam iussa facit, pōnuntque ferōcia Poenī

corda volente deō; in prīmīs rēgīna quiētum

accipit in Teucrōs animum mentemque benignam.

At pius Aenēās, per noctem plūrima volvēns, 305

ut prīmum lūx alma data est, exīre locōsque

explōrāre novōs, quās ventō accesserit ōrās,

quī teneant, nam inculta videt, hominēsne feraene,

quaerere cōnstituit, sociīsque exācta referre.

Classem in convexō nemorum sub rūpe cavātā 310

arboribus clausam circum atque horrentibus umbrīs

occulit; ipse ūnō graditur comitātus Achātē,

bīna manū lātō crispāns hastīlia ferrō.

Cui māter mediā sēsē tulit obvia silvā,

virginis ōs habitumque gerēns, et virginis arma 315

Spartānae, vel quālis equōs Threissa fatīgat

Harpalycē, volucremque fugā praevertitur Hebrum.

Namque umerīs dē mōre habilem suspenderat arcum

vēnātrīx, dederatque comam diffundere ventīs,

nūda genū, nōdōque sinus collecta fluentīs. 320

Ac prior: 'Heus' inquit 'iuvenēs, mōnstrāte meārum

vīdistis sī quam hīc errantem forte sorōrum,

succinctam pharetrā et maculōsae tegmine lyncis,

aut spūmantis aprī cursum clāmōre prementem.'

Sīc Venus; et Veneris contrā sīc fīlius ōrsus: 325

'Nūlla tuārum audīta mihī neque vīsa sorōrum.

Ō quam tē memorem, virgō? Namque haud tibi vultus

mortālis, nec vōx hominem sonat: Ō, dea certē!

An Phoebī soror? An nymphārum sanguinis ūna?

Sīs fēlīx, nostrumque levēs, quaecumque, labōrem, 330

et, quō sub caelō tandem, quibus orbis in ōrīs

iactēmur, doceās. Ignārī hominumque locōrum-

que errāmus, ventō hūc vastīs et flūctibus āctī:

multa tibi ante ārās nostrā cadet hostia dextrā.'

Tum Venus: 'Haud equidem tālī mē dignor honōre; 335

virginibus Tyriīs mōs est gestāre pharetram,

purpureōque altē sūrās vincīre cothurnō.

Pūnica rēgna vidēs, Tyriōs et Agēnoris urbem;

sed fīnēs Libycī, genus intractābile bellō.

Imperium Dīdō Tyriā regit urbe profecta, 340

germānum fugiēns. Longa est iniūria, longae

ambāgēs; sed summa sequar fastīgia rērum.

'Huic coniūnx Sychaēus erat, dītissimus aurī

Phoenīcum, et magnō miserae dīlēctus amōre,

cui pater intāctam dederat, prīmīsque iugārat 345

ōminibus. Sed rēgna Tyrī germānus habebat

Pygmaliōn, scelere ante aliōs immānior omnēs.

Quōs inter medius vēnit furor. Ille Sychaeum

impius ante ārās, atque aurī caecus amōre,

clam ferrō incautum superat, sēcūrus amōrum 350

germānae; factumque diū cēlāvit, et aegram,

multa malus simulāns, vānā spē lūsit amantem.

Ipsa sed in somnīs inhumātī vēnit imāgō

coniugis, ōra modīs attollēns pallida mīrīs,

crūdēlīs ārās trāiectaque pectora ferrō 355

nūdāvit, caecumque domūs scelus omne retēxit.

Tum celerāre fugam patriāque excēdere suādet,

auxiliumque viae veterēs tellūre reclūdit

thēsaurōs, ignōtum argentī pondus et aurī.

Hīs commōta fugam Dīdō sociōsque parābat: 360

conveniunt, quibus aut odium crūdēle tyrannī

aut metus ācer erat; nāvīs, quae forte parātae,

corripiunt, onerantque aurō: portantur avārī

Pygmaliōnis opēs pelagō; dux fēmina factī.

Dēvēnēre locōs, ubi nunc ingentia cernēs 365

moenia surgentemque novae Karthāginis arcem,

mercātīque solum, factī dē nōmine Byrsam,

taurīnō quantum possent circumdare tergō.

Sed vōs quī tandem? Quibus aut vēnistis ab ōrīs?

Quōve tenētis iter?' Quaerentī tālibus ille 370

suspīrāns, īmōque trahēns ā pectore vōcem:

'Ō dea, sī prīmā repetēns ab orīgine pergam,

et vacet annālīs nostrōrum audīre labōrum,

ante diem clausō compōnat Vesper Olympō.

Nōs Trōiā antīquā, sī vestrās forte per aurīs 375

Trōiae nōmen iit, dīversa per aequora vectōs

forte suā Libycīs tempestās adpulit ōrīs.

Sum pius Aenēās, raptōs quī ex hoste Penātēs

classe vehō mēcum, fāmā super aethera nōtus.

Ītaliam quaerō patriam et genus ab Iove summō. 380

Bis dēnīs Phrygium cōnscendī nāvibus aequor,

mātre deā mōnstrānte viam, data fāta secūtus;

vix septem convulsae undīs Eurōque supersunt.

Ipse ignōtus, egēns, Libyae dēserta perāgrō,

Eurōpā atque Asiā pulsus.' Nec plūra querentem 385

passa Venus mediō sīc interfāta dolōre est:

'Quisquis es, haud, crēdō, invīsus caelestibus aurās

vītālīs carpīs, Tyriam quī advēneris urbem.

Perge modo, atque hinc tē rēgīnae ad līmina perfer.

Namque tibī reducēs sociōs classemque relātam 390

nūntiō, et in tūtum versīs Aquilōnibus āctam,

nī frūstrā augurium vānī docuēre parentēs.

Aspice bis sēnōs laetantīs agmine cycnōs,

aetheriā quōs lāpsa plagā Iovis āles apertō

turbābat caelō; nunc terrās ōrdine longō 395

aut capere, aut captās iam dēspectāre videntur:

ut reducēs illī lūdunt strīdentibus ālīs,

et coetū cīnxēre polum, cantūsque dedēre,

haud aliter puppēsque tuae pūbēsque tuōrum

aut portum tenet aut plēnō subit ōstia vēlō. 400

Perge modo, et, quā tē dūcit via, dīrige gressum.'

Dīxit, et āvertēns roseā cervīce refulsit,

ambrosiaeque comae dīvīnum vertice odōrem

spīrāvēre, pedēs vestis dēflūxit ad īmōs,

et vēra incessū patuit dea. Ille ubi mātrem 405

adgnōvit, tālī fugientem est vōce secūtus:

'Quid nātum totiēns, crūdēlis tū quoque, falsīs

lūdis imāginibus? Cūr dextrae iungere dextram

nōn datur, ac vērās audīre et reddere vōcēs?'

Tālibus incūsat, gressumque ad moenia tendit: 410

at Venus obscūrō gradientīs aere saepsit,

et multō nebulae circum dea fūdit amictū,

cernere nē quis eōs, neu quis contingere posset,

mōlīrīve moram, aut veniendī poscere causās.

Ipsa Paphum sublīmis abit, sēdēsque revīsit 415

laeta suās, ubi templum illī, centumque Sabaeō

tūre calent ārae, sertīsque recentibus halant.

Corripuēre viam intereā, quā sēmita monstrat.

Iamque ascendēbant collem, quī plūrimus urbī

imminet, adversāsque adspectat dēsuper arcēs. 420

Mīrātur mōlem Aenēās, māgālia quondam,

mīrātur portās strepitumque et strāta viārum.

Īnstant ārdentēs Tyriī pars dūcere mūrōs,

mōlīrīque arcem et manibus subvolvere saxa,

pars optāre locum tēctō et conclūdere sulcō. 425

Iūra magistrātūsque legunt sanctumque senātum;

hīc portūs aliī effodiunt; hīc alta theātrīs

fundāmenta locant aliī, immānīsque columnās

rūpibus excīdunt, scaenīs decora alta futūrīs.

Quālis apēs aestāte novā per flōrea rūra 430

exercet sub sōle labor, cum gentis adultōs

ēdūcunt fētūs, aut cum līquentia mella

stīpant et dulcī distendunt nectare cellās,

aut onera accipiunt venientum, aut agmine factō

ignāvum fūcōs pecus ā praesēpibus arcent: 435

fervet opus, redolentque thymō frāgrantia mella.

'Ō fortūnātī, quōrum iam moenia surgunt!'

Aenēās ait, et fastīgia suspicit urbis.

Īnfert sē saeptus nebulā, mīrābile dictū,

per mediōs, miscetque virīs, neque cernitur ūllī. 440

Lūcus in urbe fuit mediā, laetissimus umbrae,

quō prīmum iactāti undīs et turbine Poenī

effōdēre locō signum, quod rēgia Iūnō

mōnstrārat, caput ācris equī; sīc nam fore bellō

ēgregiam et facilem vīctū per saecula gentem. 445

Hīc templum Iūnōnī ingēns Sīdōnia Dīdō

condēbat, dōnīs opulentum et nūmine dīvae,

aerea cui gradibus surgēbant līmina, nexae-

que aere trabēs, foribus cardō strīdēbat aēnīs.

Hōc prīmum in lūcō nova rēs oblāta timōrem 450

lēniit, hīc prīmum Aenēās spērāre salūtem

ausus, et adflīctīs melius cōnfīdere rēbus.

Namque sub ingentī lustrat dum singula templō,

rēgīnam opperiēns, dum, quae fortūna sit urbī,

artificumque manūs intrā sē operumque labōrem 455

mīrātur, videt Īliacās ex ōrdine pugnās,

bellaque iam fāmā tōtum vulgāta per orbem,

Atrīdās, Priamumque, et saevum ambōbus Achillem.

Cōnstitit, et lacrimāns, 'Quis iam locus' inquit 'Achātē,

quae regiō in terrīs nostrī non plēna labōris? 460

Ēn Priamus! Sunt hīc etiam sua praemia laudī;

sunt lacrimae rērum et mentem mortālia tangunt.

Solve metūs; feret haec aliquam tibi fāma salūtem.'

Sīc ait, atque animum pictūrā pāscit inānī,

multa gemēns, largōque ūmectat flūmine vultum. 465

Namque vidēbat, utī bellantēs Pergama circum

hāc fugerent Grāī, premeret Trōiāna iuventūs,

hāc Phryges, īnstāret currū cristātus Achillēs.

Nec procul hinc Rhēsī niveīs tentōria vēlīs

adgnōscit lacrimāns, prīmō quae prōdita somnō 470

Tӯdīdēs multā vastābat caede cruentus,

ārdentīsque āvertit equōs in castra, prius quam

pābula gustāssent Trōiae Xanthumque bibissent.

Parte aliā fugiēns āmissīs Trōilus armīs,

īnfēlīx puer atque impār congressus Achillī, 475

fertur equīs, currūque haeret resupīnus inānī,

lōra tenēns tamen; huic cervīxque comaeque trahuntur

per terram, et versā pulvis inscrībitur hastā.

Intereā ad templum nōn aequae Palladis ībant

crīnibus Īliadēs passīs peplumque ferēbant, 480

suppliciter trīstēs et tūnsae pectora palmīs;

dīva solō fīxōs oculōs āversa tenēbat.

Ter circum Īliacōs raptāverat Hectora mūrōs,

exanimumque aurō corpus vendēbat Achillēs.

Tum vērō ingentem gemitum dat pectore ab īmō, 485

ut spolia, ut currūs, utque ipsum corpus amīcī,

tendentemque manūs Priamum cōnspexit inermīs.

Sē quoque prīncipibus permixtum adgnōvit Achīvīs,

Ēōāsque aciēs et nigrī Memnonis arma.

Dūcit Amāzonidum lūnātīs agmina peltīs 490

Penthesilēa furēns, mediīsque in mīlibus ārdet,

aurea subnectēns exsertae cingula mammae,

bellātrīx, audetque virīs concurrere virgō.

Haec dum Dardaniō Aenēae mīranda videntur,

dum stupet, obtūtūque haeret dēfīxus in ūnō, 495

rēgīna ad templum, fōrmā pulcherrima Dīdō,

incessit magnā iuvenum stīpante catervā.

Quālis in Eurōtae rīpīs aut per iuga Cynthī

exercet Dīāna chorōs, quam mīlle secūtae

hinc atque hinc glomerantur Orēades; illa pharetram 500

fert umerō, gradiēnsque deās superēminet omnīs:

Lātōnae tacitum pertemptant gaudia pectus:

tālis erat Dīdō, tālem sē laeta ferēbat

per mediōs, īnstāns operī rēgnīsque futūrīs.

Tum foribus dīvae, mediā testūdine templī, 505

saepta armīs, soliōque altē subnīxa resēdit.

Iūra dabat lēgēsque virīs, operumque labōrem

partibus aequābat iūstīs, aut sorte trahēbat:

cum subitō Aenēās concursū accēdere magnō

Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum, 510

Teucrōrumque aliōs, āter quōs aequore turbō

dispulerat penitusque aliās āvexerat ōrās.

Obstipuit simul ipse simul percussus Achātēs

laetitiāque metūque; avidī coniungere dextrās

ārdēbant; sed rēs animōs incognita turbat. 515

Dissimulant, et nūbe cavā speculantur amictī,

quae fortūna virīs, classem quō lītore linquant,

quid veniant; cūnctīs nam lēctī nāvibus ībant,

ōrantēs veniam, et templum clāmōre petēbant.

Postquam intrōgressī et cōram data cōpia fandī, 520

maximus Īlioneus placidō sīc pectore coepit:

'Ō Rēgīna, novam cui condere Iuppiter urbem

iūstitiāque dedit gentīs frēnāre superbās,

Trōes tē miserī, ventīs maria omnia vectī,

ōrāmus, prohibē īnfandōs ā nāvibus ignīs, 525

parce piō generī, et propius rēs aspice nostrās.

Nōn nōs aut ferrō Libycōs populāre Penātīs

vēnimus, aut raptās ad lītora vertere praedās;

nōn ea vīs animō, nec tanta superbia victīs.

Est locus, Hesperiam Grāī cognōmine dīcunt, 530

terra antīqua, potēns armīs atque ūbere glaebae;

Oenōtrī coluēre virī; nunc fāma minōrēs

Ītaliam dīxisse ducis dē nōmine gentem.

Hīc cursus fuit:

cum subitō adsurgēns flūctū nimbōsus Orīōn 535

in vada caeca tulit, penitusque procācibus austrīs

perque undās, superante salō, perque invia saxa

dispulit; hūc paucī vestrīs adnāvimus ōrīs.

Quod genus hoc hominum? Quaeve hunc tam barbara mōrem

permittit patria? Hospitiō prohibēmur harēnae; 540

bella cient, prīmāque vetant cōnsistere terrā.

Sī genus hūmānum et mortālia temnitis arma

at spērāte deōs memorēs fandī atque nefandī.'

'Rēx erat Aenēās nōbīs, quō iūstior alter,

nec pietāte fuit, nec bellō māior et armīs. 545

Quem sī fāta virum servant, sī vēscitur aurā

aetheriā, neque adhūc crūdēlibus occubat umbrīs,

nōn metus; officiō nec tē certāsse priōrem

paeniteat. Sunt et Siculīs regiōnibus urbēs

armaque, Trōiānōque ā sanguine clārus Acestēs. 550

Quassātam ventīs liceat subdūcere classem,

et silvīs aptāre trabēs et stringere rēmōs:

sī datur Ītaliam, sociīs et rēge receptō,

tendere, ut Ītaliam laetī Latiumque petāmus;

sīn absumpta salūs, et tē, pater optime Teucrum, 555

pontus habet Libyae, nec spēs iam restat Iūlī,

at freta Sīcaniae saltem sēdēsque parātās,

unde hūc advectī, rēgemque petāmus Acestēn.'

Tālibus Īlioneus; cūnctī simul ōre fremēbant

Dardanidae. 560

Tum breviter Dīdō, vūltum dēmissa, profātur:

'Solvite corde metum, Teucrī, sēclūdite cūrās.

Rēs dūra et rēgnī novitās mē tālia cōgunt

mōlīrī, et lātē fīnīs cūstōde tuērī.

Quis genus Aeneadum, quis Trōiae nesciat urbem, 565

virtūtēsque virōsque, aut tantī incendia bellī?

Nōn obtūnsa adeō gestāmus pectora Poenī,

nec tam āversus equōs Tyriā Sōl iungit ab urbe.

Seu vōs Hesperiam magnam Sāturniaque arva,

sīve Erycis fīnīs rēgemque optātis Acestēn, 570

auxiliō tūtōs dīmittam, opibusque iuvābō.

Vultis et hīs mēcum pariter cōnsīdere rēgnīs?

Urbem quam statuō vestra est, subdūcite nāvīs;

Trōs Tyriusque mihī nūllō discrīmine agētur.

Atque utinam rēx ipse Notō compulsus eōdem 575

adforet Aenēās! Equidem per lītora certōs

dīmittam et Libyae lustrāre extrēma iubēbō,

sī quibus ēiectus silvīs aut urbibus errat.'

Hīs animum arrēctī dictīs et fortis Achātēs

et pater Aenēās iamdūdum ērumpere nūbem 580

ārdēbant. Prior Aenēān compellat Achātēs:

'Nāte deā, quae nunc animō sententia surgit?

omnia tūta vidēs, classem sociōsque receptōs.

Ūnus abest, mediō in flūctū quem vīdimus ipsī

submersum; dictīs respondent cētera mātris.' 585

Vix ea fātus erat, cum circumfūsa repente

scindit sē nūbēs et in aethera pūrgat apertum.

Restitit Aenēās clārāque in lūce refulsit,

ōs umerōsque deō similis; namque ipsa decōram

caesariem nātō genetrīx lūmenque iuventae 590

purpureum et laetōs oculīs adflārat honōrēs:

quāle manūs addunt eborī decus, aut ubi flāvō

argentum Pariusve lapis circumdatur aurō.

Tum sīc rēgīnam adloquitur, cūnctīsque repente

imprōvīsus ait: 'Cōram, quem quaeritis, adsum, 595

Trōius Aenēās, Libycīs ēreptus ab undīs.

Ō sōla infandōs Trōiae miserāta labōrēs,

quae nōs, rēliquiās Danaum, terraeque marisque

omnibus exhaustīs iam cāsibus, omnium egēnōs,

urbe, domō, sociās. Grātēs persolvere dignās 600

nōn opis est nostrae, Dīdō, nec quidquid ubīque est

gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.

Dī tibi, sī qua piōs respectant nūmina, sī quid

usquam iūstitia est et mēns sibi cōnscia rēctī,

praemia digna ferant. Quae tē tam laeta tulērunt 605

saecula? Quī tantī tālem genuēre parentēs?

In freta dum fluviī current, dum montibus umbrae

lustrābunt convexa, polus dum sīdera pāscet,

semper honōs nōmenque tuum laudēsque manēbunt,

quae mē cumque vocant terrae.' Sīc fātus, amīcum 610

Īlionēa petit dextrā, laevāque Serestum,

post aliōs, fortemque Gyān fortemque Cloanthum.

Obstipuit prīmō aspectū Sīdōnia Dīdō,

cāsū deinde virī tantō, et sīc ōre locūta est:

'Quis tē, nāte deā, per tanta perīcula cāsus 615

īnsequitur? Quae vīs immānibus applicat ōrīs?

Tūne ille Aenēās, quem Dardaniō Anchīsae

alma Venus Phrygiī genuit Simoentis ad undam?

Atque equidem Teucrum meminī Sīdōna venīre

fīnibus expulsum patriīs, nova rēgna petentem 620

auxiliō Bēlī; genitor tum Bēlus opīmam

vastābat Cyprum, et victor diciōne tenēbat.

Tempore iam ex illō cāsus mihi cognitus urbis

Trōiānae nōmenque tuum rēgēsque Pelasgī.

Ipse hostīs Teucrōs īnsignī laude ferēbat, 625

sēque ortum antīquā Teucrōrum ab stirpe volēbat.

Quārē agite, ō tēctīs, iuvenēs, succēdite nostrīs.

Mē quoque per multōs similis fortūna labōrēs

iactātam hāc dēmum voluit cōnsistere terrā.

Nōn ignāra malī, miserīs succurrere discō.' 630

Sīc memorat; simul Aenēān in rēgia dūcit

tēcta, simul dīvum templīs indīcit honōrem.

Nec minus intereā sociīs ad lītora mittit

vīgintī taurōs, magnōrum horrentia centum

terga suum, pinguīs centum cum mātribus agnōs, 635

mūnera laetitiamque diēī.

At domus interior rēgālī splendida lūxū

īnstruitur, mediīsque parant convīvia tēctīs:

arte labōrātae vestēs ostrōque superbō,

ingēns argentum mēnsīs, caelātaque in aurō 640

fortia facta patrum, seriēs longissima rērum

per tot ducta virōs antīquā ab orīgine gentis.

Aenēās, neque enim patrius cōnsistere mentem

passus amor, rapidum ad nāvīs praemittit Achātēn,

Ascaniō ferat haec, ipsumque ad moenia dūcat; 645

omnis in Ascaniō cārī stat cūra parentis.

Mūnera praetereā, Īliacīs ērepta ruīnīs,

ferre iubet, pallam signīs aurōque rigentem,

et circumtextum croceō vēlāmen acanthō,

ōrnātūs Argīvae Helenae, quōs illa Mycēnīs, 650

Pergama cum peteret inconcessōsque hymenaeōs,

extulerat, mātris Lēdae mīrābile dōnum.

Praetereā scēptrum, Īlionē quod gesserat ōlim,

maxima nātārum Priamī, collōque monīle

bācātum, et duplicem gemmīs aurōque corōnam. 655

Haec celerāns iter ad nāvīs tendēbat Achātēs.

At Cytherēa novās artēs, nova pectore versat

cōnsilia, ut faciem mūtātus et ōra Cupīdo

prō dulcī Ascaniō veniat, dōnīsque furentem

incendat rēgīnam, atque ossibus implicet ignem; 660

quippe domum timet ambiguam Tyriōsque bilinguīs;

ūrit atrōx Iūnō, et sub noctem cūra recursat.

Ergō hīs āligerum dictīs adfātur Amōrem:

'Nāte, meae vīrēs, mea magna potentia sōlus,

nāte, patris summī quī tēla Typhōia temnis, 665

ad tē cōnfugiō et supplex tua nūmina poscō.

Frāter ut Aēnēas pelagō tuus omnia circum

lītora iactētur odiīs Iūnōnis acerbae,

nōta tibi, et nostrō doluistī saepe dolōre.

Hunc Phoenissa tenet Dīdō blandīsque morātur 670

vōcibus; et vereor, quō sē Iūnōnia vertant

hospitia; haud tantō cessābit cardine rērum.

Quōcircā capere ante dolīs et cingere flammā

rēgīnam meditor, nē quō sē nūmine mūtet,

sed magnō Aenēae mēcum teneātur amōre. 675

Quā facere id possīs, nostram nunc accipe mentem.

Rēgius accītū cārī genitōris ad urbem

Sīdoniam puer īre parat, mea maxima cūra,

dōna ferēns, pelagō et flammīs restantia Trōiae:

hunc ego sōpītum somnō super alta Cythēra 680

aut super Īdalium sacrātā sēde recondam,

nē quā scīre dolōs mediusve occurrere possit.

Tū faciem illīus noctem nōn amplius ūnam

falle dolō, et nōtōs puerī puer indue vultūs,

ut, cum tē gremiō accipiet laetissima Dīdō 685

rēgālīs inter mēnsās laticemque Lyaeum,

cum dabit amplexūs atque ōscula dulcia fīget,

occultum īnspīrēs ignem fallāsque venēnō.'

Pāret Amor dictīs cārae genetrīcis, et ālās

exuit, et gressū gaudēns incēdit Iūlī. 690

At Venus Ascaniō placidam per membra quiētem

inrigat, et fōtum gremiō dea tollit in altōs

Īdaliae lūcōs, ubi mollis amāracus illum

flōribus et dulcī adspīrāns complectitur umbrā.

Iamque ībat dictō pārēns et dōna Cupīdo 695

rēgia portābat Tyriīs, duce laetus Achātē.

Cum venit, aulaeīs iam sē rēgīna superbīs

aureā composuit spondā mediamque locāvit.

Iam pater Aenēās et iam Trōiāna iuventūs

conveniunt, strātōque super discumbitur ostrō. 700

Dant famulī manibus lymphās, Cereremque canistrīs

expediunt, tōnsīsque ferunt mantēlia villīs.

Quīnquāgīnta intus famulae, quibus ōrdine longō

cūra penum struere, et flammīs adolēre Penātēs;

centum aliae totidemque parēs aetāte ministrī, 705

quī dapibus mēnsās onerent et pōcula pōnant.

Nec nōn et Tyriī per līmina laeta frequentēs

convēnēre, torīs iussī discumbere pictīs.

Mīrantur dōna Aenēae, mīrantur Iūlūm

flagrantīsque deī vūltūs simulātaque verba, 710

pallamque et pictum croceō vēlāmen acanthō.

Praecipuē īnfēlīx, pestī dēvōta futūrae,

explērī mentem nequit ārdēscitque tuendō

Phoenissa, et pariter puerō dōnīsque movētur.

Ille ubi complexū Aenēae collōque pependit 715

et magnum falsī implēvit genitōris amorem,

rēgīnam petit haec oculōs, haec pectore tōtō

haeret et interdum gremiō fovet, īnscia Dīdō,

īnsīdat quantus miserae deus! At memor ille

mātris Acīdaliae paulātim abolēre Sychaeum 720

incipit, et vīvō temptat praevertere amōre

iam prīdem residēs animōs dēsuētaque corda.

Postquam prīma quiēs epulīs, mēnsaeque remōtae,

crātēras magnōs statuunt et vīna corōnant.

Fit strepitus tēctīs, vōcemque per ampla volūtant 725

ātria; dēpendent lychnī laqueāribus aureīs

incēnsī, et noctem flammīs fūnālia vincunt.

Hīc rēgīna gravem gemmīs aurōque poposcit

implēvitque merō pateram, quam Bēlus et omnēs

ā Bēlō solitī; tum facta silentia tēctīs: 730

'Iuppiter, hospitibus nam tē dare iūra loquuntur,

hunc laetum Tyriīsque diem Trōiāque profectīs

esse velīs, nostrōsque huius meminisse minōrēs.

Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Iūnō;

et vōs, ō coetum, Tyriī, celebrāte faventēs.' 735

Dixit, et in mēnsam laticum lībāvit honōrem,

prīmaque, lībātō, summō tenus attigit ōre,

tum Bitiae dedit increpitāns; ille impiger hausit

spūmantem pateram, et plēnō sē prōluit aurō

post aliī procerēs. Citharā crīnītus Iōpās 740

personat aurātā, docuit quem maximus Atlās.

Hīc canit errantem lūnam sōlisque labōrēs;

unde hominum genus et pecudēs; unde imber et ignēs;

Arctūrum pluviāsque Hyadas geminōsque Triōnēs;

quid tantum Ōceanō properent sē tinguere sōlēs 745

hībernī, vel quae tardīs mora noctibus obstet.

Ingeminant plausū Tyriī, Trōesque sequuntur.

Nec nōn et variō noctem sermōne trahēbat

īnfēlīx Dīdō, longumque bibēbat amōrem,

multa super Priamō rogitāns, super Hectore multa; 750

nunc quibus Aurōrae vēnisset fīlius armīs,

nunc quālēs Diomēdis equī, nunc quantus Achillēs.

'Immō age, et ā prīmā dīc, hospes, orīgine nōbīs

īnsidiās,' inquit, 'Danaum, cāsūsque tuōrum,

errōrēsque tuōs; nam tē iam septima portat 755

omnibus errantem terrīs et flūctibus aestās.'

Text: Wikisource